Letter #6349
Sigismund I Jagiellon to Ioannes DANTISCUSBrest-Litovsk, 1544-10-12
received Wormditt (Orneta), 1544-10-21 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendo in Christo Patri, domino Ioanni episcopo Varmiensi, sincere nobis dilecto
Sigismundus Dei gratia rex Poloniae, magnus dux Lituaniae, Russiae, Prussiae Masoviaeque etc. dominus et heres
Reverende in Christo Pater, sincere nobis dilecte.
Studium Vestrae Paternitatis in bonis nostris Pucensibus redimendis tam gratum nobis accidit, quam fuit Gedanensium rebellio molesta. Ac quemadmodum illos audaciae huius suae paenitebit aliquando, ita futurum est, ut Paternitas Vestra ex fide hac sua atque officio solidam percipiat voluptatem.
Quae bene valeat.
Datae in Brzesczie Lituanico, XII-a die mensis Octobris, anno Domini M-o D-o XLIIII, regni nostri anno XXXVIII-o.
Ex commissione sacrae regiae maiestatis propria