Letter #6686
Ioannes DANTISCUS to Ermland (Warmia) ChapterHeilsberg (Lidzbark Warmiński), 1546-03-22
Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Venerabilibus dominis praelatis et canonicis capituli ecclesiae nostrae Varmiensis fratribus sincere nobis dilectis
Ioannes Dei gratia episcopus Varmiensis
Venerabiles Domini fratres sincere dilecti.
Proficiscitur ad ecclesiam Venerabilis Dominus Ioannes Hannow canonicus, confrater et nepos noster, a nobis (Dei gratia auxiliante) subdiaconus ordinatus, ut ex more triginta dies compleat et numero Fraternitatum Vestrarum plene addatur, quem ob id putamus gratiorem carioremque futurum, quod frater eius in urbe Roma pro commodo Fraternitatum Vestrarum, contra adversarium nostris expensis, quae se ad duo millia ducatorum, cum iis, quae accesserunt, extendunt, per septem annos, res Fraternitatum Vestrarum tutatus est, et nostra opera quietem ac tranquillitatem ecclesiae et Fraternitatibus Vestris hucusque integram conservavit, et hoc quidem ex mera nostra benevolentia, Fraternitatibus Vestris, ut non ambigimus, satis cognitam. Quas feliciter valere optamus.
Datae ex arce nostra Heilsberg, XXII Martii MDXLVI.