Proficiscitur ad ⌊ecclesiam⌋ Venerabilis Dominus ⌊Ioannes Hannow⌋ canonicus, confrater et nepos noster, a nobis (Dei gratia auxiliante) subdiaconus ordinatus, ut ex more triginta dies compleat et numero Fraternitatum Vestrarum plene addatur. Quem ob id putamus gratiorem carioremque futurum, quod ⌊frater⌋ eius in urbe ⌊Roma⌋ pro commodo Fraternitatum Vestrarum contra ⌊adversarium⌋ nostris expensis, quae se ad duo millia ducatorum, cum iis, quae accesserunt, extendunt, per septem annos, res Fraternitatum Vestrarum tutatus est et nostra opera quietem ac tranquillitatem ⌊ecclesiae⌋ et Fraternitatibus Vestris hucusque integram conservavit. Et hoc quidem ex mera nostra benevolentia, Fraternitatibus Vestris, ut non ambigimus, satis cognita{m}.
Quas feliciter valere optamus.