Letter #669
Bona Sforza to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1531-08-14
received Brussels, [1531]-09-24 Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
[Reverende in Christo Pat]ri, domino Ioanni [Dantisco episco]po Culmensi, [apud caesa]ream et catholicam [maiestatem] ... ac nostro nuntio sincere nobis dilecto
Bona Dei gratia regina Poloniae, magna dux Lithuaniae, Russiae, Prussiae, Masoviae etc. domina
Reverende in Christo pater sincere nobis dilecte.
Tredecima mensis huius allatae sunt nobis litterae mercatorum Velserorum, quarum exemplar mittimus Strenuitati Tuae, quibus quidem scribunt nobis, Tuam Strenuitatem ab illis accepisse iterum sescentos ducatos auri nomine nostro pro stipendio et expensis suis petuntque, ut illis solvi facere dignaremur. Bene meminit Strenuitas Tua nos illi commisisse et mandasse, ut, postquam ex Hispaniis in Germaniam cum curia caesaris traiecit, apud dominos Velseros nihil deinceps acciperet, solum a Fucaris, quibus hic magnificus Severinus Bonar zupparius Cracoviensis ex commissione regia et nostra respondet, quandoquidem Strenuitas Tua non tantum nostrorum, quantum sacrae maiestatis regiae negotiorum causa istic tantisper immoratur et Fucari iuxta ordinationem nostram singulis mensibus centum ducatos auri dare minime negant, certi de solutione sua. Cum igitur Strenuitas Tua mandato nostro transgresso istos sescentos ducatos extraordinarios et in loco prohibito iam et pro necessitate sua accepit, nos de his nihil scire volumus. Solvat Strenuitas Tua de suo episcopatu ita, ut in mutuum accepit. Sicque etiam dominos Velseros litteris nostris absolvimus. Si vero sunt illi sescenti ducati, quos Strenuitas Tua pro expeditionibus suis in Romana curia exposuit, et pro quibus nos multis suis litteris rogabat, nos iam commisimus thesaurario nostro Barensi, ut illos solveret, quod et faciet sine omni mora, cum primum requisitus fuerit. Idque etiam magnifico Ludovico Aliphio perscripsimus. Sin alii fuerint sescenti, sicut non credimus, non solvemus. Satis enim fecimus iam promissioni nostrae. Et bene valeat Strenuitas Tua.
Datae, Cracoviae, die XIIII Augusti 1531.
Bona regina subscripsit