[Reverende in Christo Pat]ri, domino ⌊Ioanni [Dantisco episco]po Culmensi⌋, [apud caesa]ream et catholicam [maiestatem] ... ac nostro nuntio sincere nobis dilecto
⌊Bona⌋ Dei gratia regina Poloniae, magna dux Lithuaniae, Russiae, Prussiae, Masoviae etc. domina
1531-08-13⌊Tredecima mensis huius1531-08-13⌋ allatae sunt nobis litterae mercatorum ⌊Velserorum⌋, quarum exemplar mittimus Strenuitati
Tuae, quibus quidem scribunt nobis, Tuam Strenuitatem
ab illis accepisse iterum sescentos ducatos auri nomine nostro pro stipendio et expensis suis petuntque, ut illis solvi facere dignaremur. Bene meminit Strenuitas
Tua nos illi commisisse et mandasse, ut, postquam ex ⌊Hispaniis⌋ in ⌊Germaniam⌋ cum curia caesaris traiecit, apud dominos ⌊Velseros⌋ nihil deinceps acciperet, solum a ⌊Fucaris⌋, quibus ⌊hic⌋ magnificus ⌊Severinus Bonar⌋ zupparius Cracoviensis ex commissione regia et nostra respondet, quandoquidem Strenuitas
Tua non tantum nostrorum, quantum sacrae ⌊maiestatis regiae⌋ negotiorum causa istic tantisper immoratur et Fucari iuxta ordinationem nostram singulis mensibus centum ducatos auri dare minime negant, certi de solutione sua. Cum igitur Strenuitas
Tua mandato nostro transgresso istos sescentos ducatos extraordinarios et in loco prohibito iam et pro necessitate sua accepit, nos de his nihil scire volumus. Solvat Strenuitas
Tua de suo episcopatu ita, ut in mutuum accepit. Sicque etiam dominos ⌊Velseros⌋ litteris nostris absolvimus. Si vero sunt illi sescenti ducati, quos Strenuitas
Tua pro expeditionibus suis in Romana curia exposuit, et pro quibus nos multis suis litteris rogabat, nos iam commisimus ⌊thesaurario nostro Barensi⌋, ut illos solveret, quod et faciet sine omni mora, cum primum requisitus fuerit. Idque etiam magnifico ⌊Ludovico Aliphio⌋ perscripsimus. Sin alii fuerint sescenti, sicut non credimus, non solvemus. Satis enim fecimus iam promissioni nostrae. Et bene valeat Strenuitas
Tua.