Letter #672
Ioannes CAMPENSIS (Jan van CAMPEN) to Ioannes DANTISCUSLeuven (Lovanium), 1531-08-19
received Brussels, [1531]-08-19 Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Viro modis omnibus clarissimo, Domino Ioanni Dantisco Culmensi episcopo, serenissimi Poloniae regis oratori, domino suo. Bruxellae
Salutem.
De Panormitano satis credebam illum hoc responsurum, sed de Feltrensi aliud exspectabam. Cuperem valde scire, quidnam offenderet eos, verbumne unum an syllaba aliqua. Ego imputo omnia uni Francisco Titelmanno , iuveni imberbi, qui a[nte] annos aliquot scripsit contra Erasmum, Iacobum F[ab]rum et Laurentium Vallensem, quos ipse conatus est docere Graece, qui vixdum legere posset Graece. Idem hoc anno edi{di}dit commentarios in psalmos, opus tam grande, ut asino oneri esse possit, cum privilegio imperatoris, in quo opere et Hebraicam et Chaldaicam linguam se scire iactat, cum mihi ipse confessus sit, se numquam coepisse Hebraicae multo etiam minus Chaldaicae linguae operam dare. Est et alius tibi notus, qui frigidam suffundit, statura corporis Homericus Tersites, vultu invidia Ovidiana, meus olim discipulus, sed nihil minus agresticus. Qualecumque sit et quantumvis mihi molestum, non tamen haec res tanti mihi erit umquam, ut in gratiam beginae Panormitanae ego velim monachus fieri Franciscanus. Nihil mihi dolet magis quam quod tu mea causa tantum susceperis frustra laboris et invidiae. Verum fieri poterit, ut scena harum rerum semel vertatur et alia appareat facies, quod, nisi me fallat animi praesagium, fiet brevi. Vale, Domine mi.
Lovanii, 19 Augusti 1531.
Tuus modis omnibus Ioannes Campensis