Viro modis omnibus clarissimo, Domino ⌊Ioanni Dantisco⌋ Culmensi episcopo, ⌊serenissimi Poloniae regis⌋ oratori, domino suo. ⌊Bruxellae⌋
De ⌊Panormitano⌋ satis credebam illum hoc responsurum, sed de ⌊Feltrensi⌋ aliud exspectabam.
Cuperem valde scire, quidnam offenderet eos, verbumne unum an syllaba aliqua. Ego imputo omnia uni ⌊Francisco Titelmanno⌋ , iuveni imberbi, qui a[nte] annos aliquot scripsit contra ⌊Erasmum⌋, ⌊Iacobum F[ab]rum⌋ et ⌊Laurentium Vallensem⌋, quos ipse conatus est docere Graece, qui vixdum legere posset Graece. Idem hoc anno edi{di}dit commentarios in psalmos, opus tam grande, ut asino oneri esse possit, cum privilegio imperatoris, in quo opere et Hebraicam et Chaldaicam linguam se scire iactat, cum mihi ipse confessus sit, se numquam coepisse Hebraicae multo etiam minus Chaldaicae linguae operam dare. Est et ⌊alius⌋ tibi notus, qui cf. Pl. Cist. 35 ⌊frigidam suffunditcf. Pl. Cist. 35 ⌋, statura corporis Homericus ⌊Tersites⌋, vultu invidia Ovidiana, meus olim discipulus, sed nihil minus agresticus. Qualecumque sit et quantumvis mihi molestum, non tamen haec res tanti mihi erit umquam, ut in gratiam beginae Panormitanae ego velim monachus fieri Franciscanus. Nihil mihi dolet magis quam quod tu mea causa tantum susceperis frustra laboris et invidiae. Verum fieri poterit, ut scena harum rerum semel vertatur et alia appareat facies, quod, nisi me fallat animi praesagium, fiet brevi. Vale, Domine mi.