Reverendissimo in Christo Domino, domino Iohanni, Dei gratia episcopo Cul[mensi serenissimi ⌊Sigismundi⌋] regis [Poloniae etc. secretario] et o[ratori] etc. etc.
Reverendissime Domine, domine gratiosissime.
Post meorum servitiorum recommendationem.
Mitto istum nuntium ad Reverendissimam Dominationem Vestram, quia in duobus vel tribus diebus post data volo ire ⌊Poloniam⌋ vel ⌊Cracoviam⌋. Ideo, si Reverendissima Dominatio Vestra vult scribere ⌊regiae maiestati⌋ vel ⌊reginali maiestati⌋ vel magnifico domino ⌊castellano Cracoviensi⌋, Reverendissima Dominatio Vestra scribat et mihi istas litteras per istum nuntium mittat. Et rogo, Reverendissima Dominatio Vestra scribat in litteris datam in vigilia vel in die Sanctae Crucis Exaltationis. Et si ⌊caesarea maiestas⌋ subscripsit se in mea littera, tunc rogo dignetur mihi etiam per praesentium ostensorem mittere. Si autem nondum littera est parata, tunc rogo Reverendissima Dominatio Vestra dignetur habere in memoria et eam litteram mihi mittere per dominum Rodolffum Gerssdorff, cubicularium regium.
Ego in quibuscumque Reverendissimae Dominationi Vestrae servire possum, omnia ad mandata et placita Reverendissimae Dominationis Vestrae facere volo tamquam domino meo gratiosissimo. Cuius gratiae ac favoribus iterum atque iterum me commendo.
Datum ⌊Andorpiae⌋, nona die mensis Septembris anno 1531.
Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae servitor ⌊Stanislaus Czipsser⌋ manu propria
Postscript:
Etiam, Reverendissime Domine, mitto domino Gerssdorff 20 florenos Rinenses, prout me ⌊Brussellae⌋ rogavit, ut sibi eos in mutuum darem, quia pecuniarum parum pro expensis haberet. Et mitto eos 20 florenos per praesentium ostensorem. Rogo, ut mihi mitteret litteram vel chirographum suum, quod talem pecuniam a me in mutuum accepit.