Letter #704
Leonardus de NOGAROLA to Ioannes DANTISCUSCologne, 1531-10-28
received Brussels, [1531]-11-05 Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dantisco episcopo Culmensi et serenissimi Poloniae regis oratori etc., domino meo observandissimo
Bruxellis
In curia
Reverendissime Domine, domine observandissime etc.
Litteras Dominationis Tuae Reverendissimae accepi, quibus me quodammodo accusas, quod insalutato hospite discesserim. Quod profecto si ita esse cognoscerem, non parum indolerem, sed memini me apud ducem Wirtenbergensem cum Dominatione Tua Reverendissima de pluribus egisse et tandem vale dixisse atque in eius rei memoriam ternos calices, unum post alium, ebibisse te propinante, cum uno tibi non possem satisfacere. Sed tua illa, quam ipse praedicas et ego expertus sum, erga me benevolentia facit, ut vel multiplici valedictione contentus non fueris meque discedentem non oculorum acie, sed mentis ope sis subsecutus. In quo profecto tibi parem gratiam facile refero et, quod ego non possum, referent dii.
Ceterum, si de me quaeris, post primam dietam illustris dominus marchio Brandenburgensis supervenit venimusque huc una continuis de Elisa Austriaca ratiocinationibus itineris fastidia repellentes, alter matrimonium hoc exosum detestans, alter laudans, nonnumquam ambo una voce increpitantes blasphemantesque longaevam illam mephitim, quae tam dulce os immundo osculo foedare non verebitur.
Ad summam, mentione hac quin potius pane cotidiano oblectati interdum, interdum moerore affecti, tempus in hanc usque civitatem terruimus, ubi, cum in turbam nobilium istarum monialium incidissemus earumque tum collocutionibus, tum osculis bella sibi parari videret invictus Elisae genius, dum crimen nostrum ulcisci studet, ad solitas suas artes confugit, statimque illustris marchionis Brandenburgensis enchiridionem extraxit illam, inquam, Elisae imaginem sculptoris tui manu incisam. Quae, cum prius torvo quodam aspectu, deinde mitiore vultu nos aspexisset, facile nos erroris nostri coarguit statimque, quasi furore percitos, carmen illud canere coegit: „Huius ero vivus, mortuus huius ero”.
Tu vero, cui adhuc a superis datum est divina illa forma viv[o] aspectu frui, amabo, horam ne perdas, quin oculos dulci illlo cibo pascas. Et si quando tibi satur esse cont[i]gerit (quod nequaquam credo), quicquid supervacaneum erit, nobis impartire.
Victoriam tuam accepi et perlegi Deum precatus, ut indies regem tuum vel potius nostrum simili et ampliori munere secundet.
Valeat Tua Dominatio Reverendissima meque, ut solet, amet ac Valdesio nostro plurimum commendet. Cetritz tibi salutem dicit.
Datae Colon[iae], XXVIII Octobris 1531.
Eiusdem Dominationis Tuae Reverendissimae perpetuum mancipium Leonardus comes de Nogarolls ...net