Letter #704
Leonardus de NOGAROLA to Ioannes DANTISCUSCologne, 1531-10-28
received Brussels, [1531]-11-05 Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino
In curia
Reverendissime Domine, domine observandissime etc.
Litteras Dominationis Tuae Reverendissimae accepi, quibus me quodammodo accusas, quod insalutato hospite discesserim. Quod profecto si ita esse cognoscerem, non parum indolerem, sed memini me apud
Ceterum, si de me quaeris, post primam dietam illustris dominus
Ad summam, mentione hac quin potius pane cotidiano oblectati interdum, interdum moerore affecti, tempus in hanc usque civitatem terruimus, ubi, cum in turbam nobilium istarum monialium incidissemus earumque tum collocutionibus, tum osculis bella sibi parari videret invictus
Tu vero, cui adhuc a superis datum est divina illa forma viv[o] aspectu frui, amabo, horam ne perdas, quin oculos dulci illlo cibo pascas. Et si quando tibi satur esse cont[i]gerit (quod nequaquam credo), quicquid supervacaneum erit, nobis impartire.
cf. Ioannes Dantiscus (Jan Dantyszek), Victoria Serenissimi Poloniae Regis contra Vayeuodam Muldauiae Turcae tributarium et subditum 22 Augusti parta 1531, Lovanii, ex officina Rutgeri Rescii, An(no) M.D.XXXI. XII Cal(endas) Novemb(res), Leuven, Rutgerus Rescius, 1531-10-21 ⌊Victoriamcf. Ioannes Dantiscus (Jan Dantyszek), Victoria Serenissimi Poloniae Regis contra Vayeuodam Muldauiae Turcae tributarium et subditum 22 Augusti parta 1531, Lovanii, ex officina Rutgeri Rescii, An(no) M.D.XXXI. XII Cal(endas) Novemb(res), Leuven, Rutgerus Rescius, 1531-10-21 ⌋ tuam accepi et perlegi Deum precatus, ut indies regem tuum vel potius nostrum simili et ampliori munere secundet.
Valeat Tua Dominatio Reverendissima meque, ut solet, amet ac
Datae
Eiusdem Dominationis Tuae Reverendissimae perpetuum mancipium