[...] paper damaged⌈[...][...] paper damaged⌉ ⌊Campensis⌋ et ego ad te, mi optime Dantisce, [...] text damaged⌈[...][...] text damaged⌉ potuimus, easne transmiserit, an non transmiserit. Quas si nondum accepisti, speramus brevi te accepturum text damaged⌈[turum]turum text damaged⌉. Ideoque, ut intelligas nos in officio esse, scripsimus has, scripturi etiam plures deinceps, nec omittemus ullam occasionem, quae nobis offeretur, ad te scribendi. Nec solum non omittemus, sed anxie etiam quaeremus text damaged⌈[us]us text damaged⌉ et captabimus omnes ad te proficiscentes tabellarios, et non quiescemus omnino vel scribendo, vel ad te etiam excurrendo, sicut superioribus litteris tibi significavimus. Quid faciamus enim? Vincit tua summa humanitas omnia nostra studia, nec possumus ullo pacto respondere vel minimis tuis erga nos meritis.
Non credis, quantopere me commendaris multis et magnis hominibus in hac ⌊civitate⌋ tua sic erga me nuper exhibita et ostensa benevolentia. Omnibus iam in ore est Eobanus, ad quem tantus vir dignatus sit divertere. Quare, mi Dantisce, feres enim familiariter sic me tecum loqui, sim omnium perditissimus, nisi tibi immortalem text damaged⌈[m]m text damaged⌉ merito sim habiturus gratiam, quod me huic ⌊civitati⌋ fecisti non paulo, quam fueram antea, commendatiorem. Quamquam non hoc tantum nomine(?) tibi debeo text damaged⌈[eo]eo text damaged⌉, non sum tam stupidus, ut non intelligam modis omnibus circumspiciendum esse mihi superinscribed⌈mihimihi superinscribed⌉, ut ostendam non tibi tantum fuisse me non ingratum tam praeclare de me merito.
⌊Campensis⌋ et ego numquam cessamus text damaged⌈[us]us text damaged⌉ de te loqui, sive soli, s... illegible⌈...... illegible⌉ sive cum aliis sumus, et per Deum – quis iam in hac civitate nescit Dantiscum paper damaged⌈[um]um paper damaged⌉ cum Eobano fuisse? Cupio vehementer scire, num tu probes meum ad te proficiscendi propositum, sed finem text damaged⌈[nem]nem text damaged⌉ facio, ne suspectum habeas me velle in epistula poetari text damaged⌈[ari]ari text damaged⌉. Tuo merito tacere possum.
Vale,
cf. Hor. Carm. 1.1.2 ⌊o et praesidium et text damaged⌈[et]et text damaged⌉ dulce decus meumcf. Hor. Carm. 1.1.2 ⌋
.