... ⌊Campensis⌋ et ego ad te, mi optime Dantisce, ... potuimus, easne transmiserit, an non transmiserit. Quas si nondum accepisti, speramus brevi te accep[turum]. Ideoque, ut intelligas nos in officio esse, scripsimus has, scripturi etiam plures deinceps, nec omittemus ullam occasionem, quae nobis offeretur, ad te scribendi. Nec solum non omittemus, sed anxie etiam quaerem[us] et captabimus omnes ad te proficiscentes tabellarios, et non quiescemus omnino vel scribendo, vel ad te etiam excurrendo, sicut superioribus litteris tibi significavimus. Quid faciamus enim? Vincit tua summa humanitas omnia nostra studia, nec possumus ullo pacto respondere vel minimis tuis erga nos meritis.
Non credis, quantopere me commendaris multis et magnis hominibus in hac ⌊civitate⌋ tua sic erga me nuper exhibita et ostensa benevolentia. Omnibus iam in ore est Eobanus, ad quem tantus vir dignatus sit divertere. Quare, mi Dantisce, feres enim familiariter sic me tecum loqui, sim omnium perditissimus, nisi tibi immortale[m] merito sim habiturus gratiam, quod me huic ⌊civitati⌋ fecisti non paulo, quam fueram antea, commendatiorem. Quamquam non hoc tantum nomine tibi deb[eo], non sum tam stupidus, ut non intelligam modis omnibus circumspiciendum esse mihi, ut ostendam non tibi tantum fuisse me non ingratum tam praeclare de me merito.
⌊Campensis⌋ et ego numquam cessam[us] de te loqui, sive soli, sive cum aliis sumus, et per Deum – quis iam in hac civitate nescit Dantisc[um] cum Eobano fuisse? Cupio vehementer scire, num tu probes meum ad te proficiscendi propositum, sed fi[nem] facio, ne suspectum habeas me velle in epistula poet[ari]. Tuo merito tacere possum.
Vale,
cf. Hor. Carm. 1.1.2 ⌊o et praesidium [et] dulce decus meumcf. Hor. Carm. 1.1.2 ⌋
.