Letter #719
Philipp HOLKNER to Ioannes DANTISCUSGdańsk (Danzig), 1531-11-30
Manuscript sources:
Auxiliary sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Honorandissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Culmensi necnon ad sacram maiestatem caesaream serenissimi regis Poloni[ae] oratori dignissimo, domin[o] meo gratioso honorando
Honorandissime in Christo Pater et Domine, domine gratiose semper honorande.
Obsequia mea indefessa cum honoris debita exhibitione.
Descripsi iam Paternitati Vestrae Reverendissimae binis litteris, quomodo hic cum parochia vestra agitur. Ideo omitto de hoc negotio amplius verba facere. Unum tamen occurrit, quod operae pretium esse duco, ut sciat Vestra Reverendissima Paternitas Franciscus Caum, domini olim mei (praedecessoris vestri) cancellarius, laborat, ut sibi haec cura pastoralis committatur, quia mansionem non habet, ubi offici[u]m officialatus, quod sibi a [mo]derno episcopo Cuya[viensi est] commissum, ex[er]cere commode possit. Spero tamen, quod ante adventum Paternitatis Vestrae Reverendissimae nihil poterit proficere. Maxime, quod domino Tidemanno Gysze denegata est haec ecclesia. Qui illam etiam ante annum ambiebat.
Alia, quae scribenda essent litteris, non sunt committenda.
Faxit Deus, ut aliquando coram liceat commentari. Cui Paternitatem Vestram Reverendissimam incolumem conservandam sedulo commendo.
Ex Gedano, ipso die sancti Andree Apostoli anno XXXI.
Eiusdem Reverendissimae Paternitatis Vestrae Philipus Holkner legum licentiatus deditissimus