Letter #719
Philipp HOLKNER to Ioannes DANTISCUSGdańsk (Danzig), 1531-11-30
Manuscript sources:
Auxiliary sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Honorandissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Culmensi necnon ad sacram maiestatem caesaream serenissimi regis Poloniae paper damaged⌈[ae]ae paper damaged⌉ oratori dignissimo, domino paper damaged⌈[o]o paper damaged⌉ meo gratioso honorando
Honorandissime in Christo Pater et Domine, domine gratiose semper honorande.
Obsequia mea indefessa cum honoris debita exhibitione.
Descripsi iam Paternitati Vestrae Reverendissimae binis litteris, quomodo hic cum parochia vestra agitur. Ideo omitto de hoc negotio amplius verba superinscribed⌈verbaverba superinscribed⌉ facere. Unum tamen occurrit, quod operae pretium esse duco, ut sciat Vestra Reverendissima Paternitas Franciscus Caum(?), domini olim mei (praedecessoris vestri(?)) cancellarius, laborat, ut sibi haec cura pastoralis committatur, quia mansionem non habet, ubi officiu stain⌈[u]u stain⌉m officialatus, quod sibi a mo stain⌈[mo]mo stain⌉derno episcopo Cuyaviensi est stain⌈[viensi est]viensi est stain⌉ commissum, exer stain⌈[er]er stain⌉cere commode possit. Spero tamen, quod ante adventum Paternitatis Vestrae Reverendissimae nihil poterit proficere. Maxime, quod domino Tidemanno Gysze denegata est haec ecclesia. Qui illam etiam ante annum ambiebat.
Alia, quae scribenda essent litteris, non sunt committenda.
Faxit Deus, ut aliquando coram liceat commentari. Cui Paternitatem Vestram Reverendissimam incolumem conservandam sedulo commendo.
Ex Gedano, ipso die sancti Andree Apostoli anno XXXI.
Eiusdem Reverendissimae Paternitatis Vestrae Philipus Holkner legum licentiatus deditissimus