Prudentiam tuam, Reverendissime Praesul, vehementer probo, qui eo temperamento ⌊Resendii⌋ nostri famae consulis, ut ⌊Vivetis⌋ viri, quod negari non potest, haudquaquam vulgariter eruditi maximam rationem ducas. Quem suo nomine palam traduci, et ipsius ⌊Resendii⌋ et studiorum causa nolim. Neque enim ⌊Resendio⌋ satis consultum in se, ut totam gentem Hispanicam provocet. Et ⌊Vives⌋, tametsi praecipiti iudicio de universa poetarum familia deque ⌊Gellii⌋ vigiliis non omnino indignus videatur, cui male promerenti mala reponatur gratia, tamen cetera quibus eruditiores offendit potissimum posita sunt in moribus et petulantia effrenioris linguae, ideo certe aliquanto parcius feriendum censeo, aut ob virtutes non exiguas leviora vitia illi condonanda. Quod si omnino decrevisti in publicum edere hoc poematium, meo suffragio dignissimum lectu, nisi obstarent quae commemoravi, qui Resendiano nomini ea publicatione consulatur, nisi auctoris titulo inscriptum edatur, equidem non video. Quod ad ⌊Vivem⌋ attinet, visum est et ipsi ⌊Resendio⌋, qui hesterna die hac iter fecit in ⌊Germaniam⌋, ut suppresso nomine res notetur cum hac inscriptione: “In ⌊L. Charitaeum Gurdum⌋”, et ut pro ⌊Vivis⌋ nomine toto poemate Gurdi nomen substituatur. Cuius rei rationem ipse ⌊Resendius⌋ tibi explicabit, cui haec nomina primis visa sunt proxima, quamquam hac mutatione bonam partem gratiae suis vigiliis putat discessuram. Sed satius esse duco, ut ratio omnem vincat gratiam, ne dum alienam ulciscitur iniuriam, ipse iudicetur admisisse iniuriam. Quod autem aliquanto serius postulationi Tuae Reverendissimae Celsitudinis satisfeci, in causa fuit ingens turba salutatorum atque etiam mea ambitio, ut verum fatear, qui per hosce dies ipse quoque factus sum salutigerulus, dum e re nata occasione nolo videri inhumanior. Sed nullius colloquio vehementius sum delectatus quam domini ⌊Alphonsi Valdesii⌋, qui favorem suum benignissime pollicitus, etiam illud testatus est, quanto studio apud illum egeris, ut nominatio ad praepositum Hugardiensem ex animi mei sententia conficeretur. Neque adhuc desperandum esse, quamquam gravis adversaria competitorum sit comparata. Daturum sese operam in hac re, ut
sentiam mihi in aula ⌊caesaris⌋ et alios esse amicos praeter eos, quos habuerim hactenus praecipuos. Re ipsa experior quam optimatum amicitiae sint fecundae. Interim abs Tua Reverendissima Celsitudine vehementissime contendo, ne porro mihi desis, si quidem tua auctoritate palam video me omnes adversarios facile superaturum, praesertim si ⌊Valdesius⌋ animadvertat te constanti proposito rem urgere, neque quicquam mutasse de tua in me voluntate. Coepi me iampridem magnificentius gerere, atque e tua munificentia Sarmaticis pellibus splendidius ostentare. Quod si res Hugardica non procedat, vereor ne cum dedecore mihi tandem in ordinem sit redeundum. Proinde, quod tibi in manu esse arbitror, da operam ut fulcias quem erexisti, nec dehonestari patiaris, quem semel honoratum esse voluisti. Sed tamen utcumque id accidat, tanti maecenatis certissimo favore me in omni fortuna non solum plenissime consolabor, verum etiam beatissimum iudicabo. Bene vale, Praesul Reverendissime.