Reverendissimo in Christo Patri, domino ⌊Ioanni Dantisco⌋ Dei gratia episcopo Culmensi et regio apud ⌊caesaream et catholicam maiestatem⌋ oratori, fratri et amico carissimo ac honorando
Sciens Dominationem Vestram Reverendissimam magno desiderio teneri, ut in patriam rediret et advertens etiam illius praesentia ⌊ecclesiam et dioecesim⌋ suam plurimum egere, operatus sum diligenter apud ⌊maiestatem regiam⌋, ut illam ex ista legatione revocaret, quod etsi propter multa magni momenti negotia, quae Dominationi Vestrae Reverendissimae committebantur, impetrari diu a maiestate sua non potuit, tandem tamen, ut cognoscet Reverendissima Dominatio Vestra ex litteris suae maiestatis, cum gratia est impetratum. Redibit itaque ad nos sana et incolumis Reverendissima Dominatio Vestra, et utinam bene confectis et perfectis rebus ⌊maiestatis reginalis⌋, cui si satis fecerit, procul dubio omnibus faciet satis.
Ceterum, ut Dominatio Vestra Reverendissima intelligat, quid ⌊maiestas domini nostri⌋ scribat ⌊maiestati caesareae⌋ de negotio concordiae inter serenissimum ⌊regem Ferdinandum⌋ et illius maiestatis ⌊adversarium⌋ tractandae, mitto illi cum praesentibus ipsarum litterarum exempla, quibus perspectis, erit officii Dominationis Vestrae Reverendissimae curare et omni studio ac diligentia agere, ut [ce]lerrime respondeatur maiestati regiae super hoc negotio a caesar[ea maiestate], nam [te]mpus indutiarum, quod breve est, moram non patitur.
Commendo me amori et benevolentiae fraternae Dominationis Vestrae Reverendissimae, quam et felicem esse, et recte semper incolumem vehementer desidero.