Letter #749
Piotr TOMICKI to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1532-02-18
received Regensburg, [1532]-04-06 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri, domino Ioanni Dantisco Dei gratia episcopo Culmensi et regio apud caesaream et catholicam maiestatem oratori, fratri et amico carissimo ac honorando
Reverendissime in Christo Pater et Domine, frater et amice carissime ac honorande.
Sciens Dominationem Vestram Reverendissimam magno desiderio teneri, ut in patriam rediret et advertens etiam illius praesentia ecclesiam et dioecesim suam plurimum egere, operatus sum diligenter apud maiestatem regiam, ut illam ex ista legatione revocaret, quod etsi propter multa magni momenti negotia, quae Dominationi Vestrae Reverendissimae committebantur, impetrari diu a maiestate sua non potuit, tandem tamen, ut cognoscet Reverendissima Dominatio Vestra ex litteris suae maiestatis, cum gratia est impetratum. Redibit itaque ad nos sana et incolumis Reverendissima Dominatio Vestra, et utinam bene confectis et perfectis rebus maiestatis reginalis, cui si satis fecerit, procul dubio omnibus faciet satis.
Ceterum, ut Dominatio Vestra Reverendissima intelligat, quid maiestas domini nostri scribat maiestati caesareae de negotio concordiae inter serenissimum regem Ferdinandum et illius maiestatis adversarium tractandae, mitto illi cum praesentibus ipsarum litterarum exempla, quibus perspectis, erit officii Dominationis Vestrae Reverendissimae curare et omni studio ac diligentia agere, ut ce paper damaged⌈[ce]ce paper damaged⌉lerrime respondeatur maiestati regiae super hoc negotio a caesarea maiestate paper damaged⌈[ea maiestate]ea maiestate paper damaged⌉, nam te paper damaged⌈[te]te paper damaged⌉mpus indutiarum, quod breve est, moram non patitur.
Commendo me amori et benevolentiae fraternae Dominationis Vestrae Reverendissimae, quam et felicem esse, et recte semper incolumem vehementer desidero.
Dat(ae) or Dat(um)⌈Dat(ae)Dat(ae) or Dat(um)⌉ Cracoviae, die XVIII-a Februarii anno Domini M-o D-o XXXII-o.
Vestrae Reverendissimae Dominationis Petrus episcopus Cracoviensis et vicecancellarius subscripsit