Reverendissimo [in Ch]risto Patri et Domino, domino ⌊Ioa[nni] Dantisco⌋ episcopo Culmens[i, se]renissimae ⌊regiae maiestatis⌋ ⌊Poloniae⌋ [orat]ori etc., domino meo honorandissimo
Auriga, qui me avexit ⌊Antverpia⌋, servavit fidem fuique ⌊Brugis⌋ postridie, quam inde discesseram.
Miror nihil habere novi de ⌊domino de Beveris⌋, ad quem iam bis scripsi. Vellem enim omnino convenire ⌊illum⌋, priusquam me sors aliunde avocet. Si fuerit oportunum tibi, rogo, ad ⌊eum⌋ rursum scribe, nam ego rebus meis intendam, donec vel ille venerit ⌊Antverpiam⌋, aut tu pararis certam abitionem. Quod ne me lateat, rogo, effice, veniam enim omnino. Verum, si videris rem dilatum iri intellexerisque vel ex amicorum litteris, vel eorundem silentio non magni referre, properene, an mature abeas, id quod ego omnino sic esse puto, sarcinulis tuis compositis nihil est, quod te impedire poterit, quominus visas tuos hic ⌊Brugis⌋, qui magno tui desiderio premuntur. Noster ⌊athleta⌋ victor debellatorque ⌊Gallorum⌋[2] id in votis habet, ego vero etiam orarem, tu autem pro prudentia tua age et mihi manda voluntatem consiliumque tuum, nihil interim dubitans de mea promissione.
⌊Uxor⌋, ⌊soror⌋, familia sese ex animo tibi commendant precanturque felicia omnia. Si vacat, rescribe, sin minus, facile condonaverimus occupationibus tuis.
⌊Brugis⌋, XXVII-a Februarii anno Domini XV-c XXXII-o.
Reverendissimae Dominationis Tuae addictissimus inservitor ⌊Cornelius Scepperus⌋
Postscript:
Istas litteras ad ⌊dominum de Beveris⌋ da ⌊Michaeli⌋ tuo, ut eas det in manus alicuius certi nuntii euntis ad ⌊Bergas⌋, qui cotidie inveniuntur ⌊Antverpiae⌋, nam propter exequias quondam ⌊domini de Bergis⌋ futurus est eo in loco postridie Kalendas Martias, sicut intelleximus. Poterit et Reverendissima Dominatio Tua adicere scriptum aliquod de suo.
[2 ] Cf. ⌊⌋, where Laurinus jokingly describes his recent stay in France: Praeter haec mihi congratularis plurimum, quod sospes ex Gallia redierim – – Existimas, quantum videre possum militasse me in illorum castris stipemque meruisse. Steti profecto firmus hucusque a parte caesaris, a qua descivi numquam, etsi Gallus, ut in suas partes me pertraheret, pluribus modis molitus sit clam missis insidiatoribus, qui vi agerent, quod benigno Marte frustra conati tentarunt. Ipse nihilominus parum commotus non dedi terga aversa, vulnera vitavi, viriliter frontem illis exposui. In quem – – impegerunt fortiter, sinciput tantum contuderunt satis acriter in reliquas corporis partes inutilem facientes insultum, quod ne maneret inultum. Principiis animo prompto occurrere statui obiecique me totum pugnae, ut cum adversario illo unico et strenuo, nocte dieque vigilantissimo, omni excluso metu monomachiam clauso cubili, ne forte adiutorium sibi accersisset constanter inire manusque conserere non formidavi, quem et vici et depuli. At succubuissem vere, nisi athletarum pugilumque more membra curassem inungi ceromate. Quo factum est, ut adversus illatam vim sim redditus validior atque robustior, adversarius vero infirmior imbecilliorque coactus tandem remeare ad suos. Quod, quemadmodum intelligo, per Christianissimi Galliae regis oratorem ornatissimum et humanissimum, testem oculatum, liquere posset manifestissime vide hostis crudelitatem immo perfidiam, qui, cum me afflixerit, etiam suis non pepercit, ita sollicite circuit, quaerens, quem devoret