Letter #797
Sigismund I Jagiellon to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1532-06-15
received Regensburg, 1532-06-28 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendo in Christo Patri, domino Ioanni episcopo Culmensi et nostro apud caesaream et catholicam maiestatem consiliario ac oratori, sincere nobis dilecto
Sigismundus Dei gratia rex Poloniae, magnus dux Lithuaniae, Russiae, Prussiae, Masoviae etc. dominus et heres.
Reverende in Christo Pater sincere nobis dilecte.
Tametsi dubitabamus, ne non prius istinc discedat Vestra Paternitas, quam praesentes nostrae illi afferantur, in omnem tamen eventum scribi facere maluimus haec, quae ad cognitionem S(trenuita)tis or S(incerita)tis⌈S(trenuita)tisS(trenuita)tis or S(incerita)tis⌉ Tuae necessario nobis pertinere videbantur, ut si forte cubicularius noster adventu istuc suo discessum eius praeveniat, earum rerum, quas ad caesaream et Romanorum maiestatem scribimus, ignara esse non reperiatur. Quibus quidem in primis scribimus id, quod ad negotium concordiae inter serenissimum dominum Romanorum regem et adversarium eius persuadendae reliquum adhuc in spe esse advertimus, deinde de banno adversum illustrem dominum Prussiae ducem, nepotem nostrum, ex i paper damaged⌈[i]i paper damaged⌉udicio imperialis camerae nuper promulgato, sicut haec ex litterarum ad illo ms. e(!) ⌈oo ms. e(!) ⌉s nostrarum exemplis, quae Tuae S(trenuita)ti or S(incerita)ti⌈S(trenuita)tiS(trenuita)ti or S(incerita)ti⌉ cum praesentibus mittimus, plane cognoscet. Quare hortamur illam, ut de banno revocando diligenter cum caesarea maiestate nomine nostro agat et percunctetur modis aliquibus, an ex animo et serio caesarea et Romanorum maiestas conventum de concordia instituere pacemque cum adversario inire v paper damaged⌈[v]v paper damaged⌉elit nobisque sententiam et voluntatem illorum perscribat. Nam rex Ioann paper damaged⌈[ann]ann paper damaged⌉es nulla ratione adduci poterit ad mittendos in Germaniam suos de pace oratores, nisi prius certior fiat, rem secum serio agi debere et publicae fidei litteras oratoribus suis sufficienter scriptas ab utraque ista maiestate habeat, quos Tua S(trenui)tas or S(inceri)tas⌈S(trenui)tasS(trenui)tas or S(inceri)tas⌉ per hunc cubicularium ad nos mittere curabit. Nos autem, nisi bannum revoca paper damaged⌈[a]a paper damaged⌉retur, cogeremur edicto nostro prohibere, ne cum exteris commercia in regno nostro haberentur, quae res gravem utrimque externis et domesticis nostris afferre possit incommoditatem. De nobili Cornelio Scepero loco suo istic ad negotia constituendo, S(trenui)tas or S(inceri)tas⌈S(trenui)tasS(trenui)tas or S(inceri)tas⌉ Tua ita faciet quemadmodum illi pri paper damaged⌈[i]i paper damaged⌉oribus litteris nostris commiseramus, nam in nostris neminem in promptu habemus, quem ad hoc munus delegare commode possemus.
Bene valeat Tua S(trenui)tas or S(inceri)tas⌈S(trenui)tasS(trenui)tas or S(inceri)tas⌉ .
Dat(ae) or Dat(um)⌈Dat(ae)Dat(ae) or Dat(um)⌉ Cracoviae, die XV-a Iun paper damaged⌈[n]n paper damaged⌉ii anno Domini M-o D-o XXXII-o, regni nostri anno vigesimo sexto.
Sigismundus rex subscripsit