» CORPUS of Ioannes Dantiscus' Texts & Correspondence
Copyright © Laboratory for Source Editing and Digital Humanities AL UW

All Rights Reserved. No part of this publication may be reproduced or transmitted in any form or by any means, electronic or mechanical, including photocopy, recording or any other information storage and retrieval system, without prior permission in writing from the publisher.

Letter #81

Claude DODIEU de Vély to Ioannes DANTISCUS
[Barcelona?], [1535-04-03 — 1535-05-29?]
            received [1535]-07-18

Manuscript sources:
1fair copy in Latin, in secretary's hand, author's signature, AAWO, AB, D. 6, f. 139
2copy in Latin, 20th-century, B. PAU-PAN, 8244 (TK 6), a.1546, f. 56
3register with excerpt in Latin, English, 20th-century, CBKUL, R.III, 31, No. 383

Auxiliary sources:
1register in German, 20th-century, B. PAU-PAN, 8250 (TK 12), f. 608

Prints:
1DE VOCHT 1961 No. DE, 299, p. 408 (reference)

 

Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus

 

Venerandissimo domino episcopo Culmensi

Gratissimum mihi fuit ab oratore nostro apud caesarem intelligere de te deque rebus tuis, quamquam enim apud me memoriam tui nulla umquam delebit oblivio, tamen renovata illa iucunditatem mihi attulit non mediocrem neque non fuimus semper et ego et amici omnes cupidissimi consuetudinis tuae, cuius delectationem et fructum carendo sentimus.

Nos hic bella meditamur et navigationem, maior pars in Siciliam Neapolimve, nonnulli etiam in Aphricam traiecturos nos existimant multusque omni ratione sermo est de concilio, quod si convocabitur, spero te venturum aut Romam aut, quo necesse erit, ubi te alieno beneficio fruemur aliquando, sin autem res diutius differetur. Est quidem in meis optatis maximis, ut vel tu causam habeas ad nos, vel nos ad ista loca veniendi, quae profecto propter te sunt nobis in desiderio, dignum postremo facies humanitate moribusque tuis, si quando curabis, ut abs te de te intelligamus.

Vale.

Reverendissimae Dominationis Tuae obsequentissimus Claudius Dodeus