Letter #81
Claude DODIEU de Vély to Ioannes DANTISCUS[Barcelona?], [1535-04-03 — 1535-05-29?]
received [1535]-07-18 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Venerandissimo domino episcopo Culmensi
Gratissimum mihi fuit ab oratore nostro apud caesarem intelligere de te deque rebus tuis, quamquam enim apud me memoriam tui nulla umquam delebit oblivio, tamen renovata illa iucunditatem mihi attulit non mediocrem neque non fuimus semper et ego et amici omnes cupidissimi consuetudinis tuae, cuius delectationem et fructum carendo sentimus.
Nos hic bella meditamur et navigationem, maior pars in Siciliam Neapolimve, nonnulli etiam in Aphricam traiecturos nos existimant multusque omni ratione sermo est de concilio, quod si convocabitur, spero te venturum aut Romam aut, quo necesse erit, ubi te alieno beneficio fruemur aliquando, sin autem res diutius differetur. Est quidem in meis optatis maximis, ut vel tu causam habeas ad nos, vel nos ad ista loca veniendi, quae profecto propter te sunt nobis in desiderio, dignum postremo facies tu humanitate moribusque tuis, si quando curabis, ut abs te de te intelligamus.
Vale.
Reverendissimae Dominationis Tuae obsequentissimus Clau(dius) Dodeus