Letter #856
Lazzaro BONAMICO to Ioannes DANTISCUSPadova, 1532-11-23
Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Ioanni Dantisco, episcopo Culmensi, omni laude dignissimo et in maioribus mihi quam observatissimo
Ab eo tempore, quo tibi de episcopatu gratulatus sum, propterea nihil scripsi, quod te ex aula caesaris decessisse audiebam nec, ubi esses aut cui ad te darem litteras, scire poteram. Ubi vero ex Hosio cognovi esse qui ad te proficisceretur, committendum mihi non putavi, ut is sine meis litteris ad te iret. Et quamquam nihil erat, quod aut tua aut mea interesset scribi, ipsum tamen tecum per litteras colloqui, ut coram antea solebam, iucundissimum mihi videbatur. Quid enim abs te profectum est non iucundum? ut quae etiam in spe sita sunt afferunt interdum voluptatem. Ego quidem qui sperabam abs te consequi Germaniae descriptionem, ut Bononiae eras pollicitus on the margin⌈pollicituspollicitus on the margin⌉, incorruptam, moriar nisi summa mea cum voluptate exspectabam. Qua in expectatione diutius fui, quam non interdum verear, ne idem tibi acciderit quod nostratibus sacerdotibus, si quo sacerdotio paulo locupletiore augeantur. Nosti repentinam morum et vitae commutationem, tamquam in Circes manus inciderint. Sed haec ioco, quo te excitarem, ut non modo Germaniam promissam ad me mitteres, sed etiam quicquid in eo genere abs te probaretur. Iudicium tuum mihi notum est, et nos mirandum in modum huius disciplinae studio hoc tempore tenemur. Quo ita sum incensus, ut audeam abs te petere, sive tamquam ab ... illegible⌈...... illegible⌉ episcopo dignissimo ac rarissimo multorumque dissimillimo sive tamquam ab optimi regis legato gravissimo et liberalissimo eodemque et amicissimo et doctissimo viro, ut quod sine tuo magno incommodo fiat, tria illa commentaria rerum ultra aequinoctialem ab Hispanis Lusitanisque inventarum, quae ex Hispania rediens in Poloniam miseras, studiose descripta ad nos cures perferenda. Sumus enim avidiores on the margin⌈avidioresavidiores on the margin⌉ haec cognoscendi quam argenti et auri. Quare bonitatis et benevolentiae tuae erga me fuerit, quicquid hac in re commodare possis et quicquid ab aliis consequi, id tibi tantae curae esse, quanto nos in desiderio harum rerum esse intellegis. Quod te libenter facturum exploratum habeo et. Vale et nos tui studiosissimos dilige.
Patavii, raptim IX Kal(endas) Decembr(es) MDXXXII.
Lazarus Bonamicus tui studiosissimus et cupidissimus