Letter #873
Ioannes DANTISCUS to Piotr TOMICKILöbau (Lubawa), 1532-12-29
Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
BNW BOZ TG 15 nr 1799, f. 205r
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Petro Dei gratia episcopo Cracoviensi etc. et Regni Poloniae vicecancell text damaged⌈[cancell]cancell text damaged⌉ario, domino meo colendissimo
BNW BOZ TG 15 nr 1799, f. 204r
Reverendissime in Christo Pater et Domine, Domine Colendissime paper damaged⌈[dissime]dissime paper damaged⌉. Obsequiorum meorum plurimam commendationem.
Superiori die scripsi Dominationi Vestrae Reverendissimae, quid illustris dominus dux in Prussia et eius episcopi a me postulaverint et quid illis responderim. Interea misi ad eum ratione vicinitatis fratrem meum, quem humanissime excepit et a se in the other hand, superinscribed in place of crossed-out se⌈sesese in the other hand, superinscribed in place of crossed-out se⌉ dimisit, postulavit tamen iterum a me, ut in causa matrimonii, quam prius descripsi, testes citarem et illorum dicta ad episcopos eius sub meo sigillo transmitterem. Cum autem a reverendissimo domino in the other hand, superinscribed in place of crossed-out domino⌈dominodominodomino in the other hand, superinscribed in place of crossed-out domino⌉ archiepiscopo Gneznensi neque a Dominatione Vestra Reverendissima responsum habeam, quomodo me in hoc casu gerere debeam, adhuc me continebo.
De contributione nuper instituta, ut in dicione mea mihi remitteretur, de qua Dominatio Vestra Reverendissima bene me sperare iussit, quid actum sit, nondum scio. Rogo itaque impense, Dominatio Vestra Reverendissima cum hoc famulo meo certiorem me reddere dignetur. Ego profecto, licet in eo sim statu, numquam mihi videor fuisse pauperior, praesertim quando debita mihi ob oculos versantur et ista atque revera non alia est causa, quod adhuc consecrationi intendere non possim. Scripsi etiam me male valere in pede, in quo nondum convalui vereorque, cum fluxus ille ad eam partem declinaverit, quod non brevi convalebo. Nihilominus, ne qua neglegentia in servitio serenissimae maiestatis regiae fiat, in conventu Graudnicensi, quo reverendissimus dominus Varmiensis, ut mihi scripsit, venturus non est, cum meo malo pede me illac conferam. Dominus Varmiensis habet ex uno castro tantumdem proventuum, quantum ego ex toto meo episcopatu, venire tamen recusat. Si neque ille neque ego ibi esse deberemus, parum BNW BOZ TG 15 nr 1799, f. 204v aut nihil in eo conventu tractari posset, iubebo me igitur utcumque illuc perduci et inde abunde, quae acta erunt, Dominationi Vestrae Reverendissimae describam et nulla in re, quoad eius a me fieri potest, ut consuevi semper, servitio serenissimae maiestatis regiae deero etc. Aliud hinc scriptioni dignum Dominationi Vestrae Reverendissimae non habeo, quam quod me et omnia, quae mea sunt, cum fortunis meis Dominationi Vestrae Reverendissimae, ut Domino meo colendissimo, commendo ac dedo. Christus Dominus noster eandem Dominationem Vestram Reverendissimam quam diutissime sospitet et prosperet in omnibus.
Ex castro Lubaviensi, 29 Decembris post Christum natum, anno MDXXXIII.
Reverendissimae Dominationis Vestrae devinctissimus Iohannes episcopus Culmensis manu propria