Letter #940
Mauritius FERBER to Ioannes DANTISCUSHeilsberg (Lidzbark Warmiński), 1533-04-25
Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo patri et domino, [domino] Ioanni Dei gratia episcopo Cul[mensi domino], amico carissimo [ac plurimum] honorando
Reverendissime in Christo pater et domine, domine frater et amice carissime ac plurimum honorande
Ad ea, quae in negotio monetario una ad sacram maiestatem regiam scripsimus, maiestas sua iuxta continentiam schedae impositae respondere dignata est, id quod Reverendissimam Dominationem Vestram pro ipsius desiderio, oblato hoc opportuno nuntio, magnifici domini palatini Pomeraniensis filio, celare nolui. Cetera in proximo Marienburgensi conventu, si per infirmitatem me frequentissime vexantem et cruciantem, in eum venire licebit, coram Christo bene vertente et opitulante commentabimur. Quod praeter haec nunc scribam, habeo nihil, nisi quod Reverendissimam Dominationem Vestram interea felicitet et in omnibus prosperet Christus Dominus noster.
Ex Heilsberg, XXV Aprilis anno etc. XXXIII.
Vestrae Reverendissimae Dominationis in omnibus Mauritius episcopus Warmiensis subscripsit aegrotus