Transmisit ⌊Erasmus⌋ in manus meas ⌊⌋, quam his adiunctam mitto. Effert ⌊Campensem⌋ in litteris ad me scriptis, sed ita, ut cupiat illum hic publice profiteri magis, quam quopiam in angulo delitescere queriturque, quod studiorum iactura reliquerit Hebraicarum litterarum professionem.
De rebus Hungaricis ut pacem habent omnes in ore ac litteris, ita certas leges eius pacis pronuntiat nemo, cum orig. quom⌈cumcum orig. quom⌉ sint dubio plena. Ego nihil pro certo affirmo. Maior pars putat indutias susceptas lege, ut sic permaneant ambo, donec mediis certis coeat pax firma perpetuaque.
Ex ⌊Germania⌋ quasi certum scribunt ita cum ⌊Thurca⌋ firmatum esse, ut ⌊caesar⌋ restituat Moream, ipse vero Thurcus ⌊Hungariam⌋ totam, ut ⌊Ludovicus rex⌋ eam a ⌊patre⌋ susceperat. De ⌊Ioanne⌋ quid decreverit ⌊Thurcus⌋, incertum habent. Ego nihil hic pronuntio. Opto magis, quam spero, honestam videre constantemque pacem.
⌊Rex⌋ noster parat iter in ⌊Lithuaniam⌋. Reverendissimus dominus ⌊episcopus Cracoviensis⌋, pacis auctor, virtutum alumnus, nondum ad rectam rediit valetudinem. Reliquam aulae faciem habet Reverendissima Dominatio Vestra.
⌊Caesar⌋ 8 Aprilis navigavit. ⌊Pontifex summus⌋ ⌊Germanis⌋ concilium ms. consilium(!)
⌈conciliumconcilium ms. consilium(!)
⌉ promisit, sed vix serio tribus in locis in ⌊Italia⌋ optionem dedit, quorum nullum suscipient Germani. Certe ⌊Romam⌋ tute ⌊caeAAWO, AB, D. 3, f. 87vsar⌋ videre non poterat atque adeo neque ⌊Neapolim⌋, qui poterint ⌊Italiam⌋ videre ⌊Lutherani⌋.
Valeat Reverendissima Dominatio Vestra.