Letter #946
Iustus Lodvicus DECIUS (DECJUSZ, DIETZ) to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1533-05-10
Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dantisco Dei gratia episcopo Culmensi etc., domino suo gratioso
Salutem dico.
Reverendissime Praesul, domine gratiose.
Transmisit Erasmus in manus meas epistulam, quam his adiunctam mitto. Effert Campensem in litteris ad me scriptis, sed ita, ut cupiat illum hic publice profiteri magis, quam quopiam in angulo delitescere queriturque, quod studiorum iactura reliquerit Hebraicarum litterarum professionem.
De rebus Hungaricis ut pacem habent omnes in ore ac litteris, ita certas leges eius pacis pronuntiat nemo, cum sint dubio plena. Ego nihil pro certo affirmo. Maior pars putat indutias susceptas lege, ut sic permaneant ambo, donec mediis certis coeat pax firma perpetuaque.
Ex Germania quasi certum scribunt ita cum Thurca firmatum esse, ut caesar restituat Moream, ipse vero Thurcus Hungariam totam, ut Ludovicus rex eam a patre susceperat. De Ioanne quid decreverit Thurcus, incertum habent. Ego nihil hic pronuntio. Opto magis, quam spero, honestam videre constantemque pacem.
Rex noster parat iter in Lithuaniam. Reverendissimus dominus episcopus Cracoviensis, pacis auctor, virtutum alumnus, nondum ad rectam rediit valetudinem. Reliquam aulae faciem habet Reverendissima Dominatio Vestra.
Caesar 8 Aprilis navigavit. Pontifex summus Germanis concilium promisit, sed vix serio tribus in locis in Italia optionem dedit, quorum nullum suscipient Germani. Certe Romam tute caesar videre non poterat atque adeo neque Neapolim, qui poterint Italiam videre Lutherani.
Valeat Reverendissima Dominatio Vestra.
Raptissime Cracoviae, 10 Maii 1533.
Reverendissimae Dominationis Vestrae deditissimus servitor Iostus subscripsit