Letter #956
Leonard NIEDERHOFF to Ioannes DANTISCUSFrauenburg (Frombork), 1533-05-26
Manuscript sources:
Auxiliary sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo patri et domino, domino
Reverendissime in Christo pater et domine, domine mi clementissime.
Etsi nihil dignum habeo, quod Reverendissimae Dominationi Vestrae scribam, malo id ipsum Reverendissimae Dominationi Vestrae significare, quam habere nuntium absque meis litteris vacuum ad Reverenissimam Dominationem Vestram ire.
Mentem venerabilis capituli in negotio Reverendissimae Dominationis Vestrae ex litteris eiusdem Reverendissima Dominatio Vestra accipiet.
Mitto etiam Reverendissimae Dominationi Vestrae carpones VI, quos Reverendissima Dominatio Vestra pro innata clementia et erga me singulari pietate gratiose recipere dignetur.
De camisea Margenburgensi ac privilegio etc. hic egi. Videtur esse difficultas de facultatibus non insertis et omnium maximae de numero creandorum non expresso. Item valde ridiculosum atque monstruosum ista insignia hic gerere, cum et episcopi suis non utantur. Et hic apud ecclesiam sunt ac fuerunt illi similes et numquam usi sunt. Quare monendum, ut desistat aut saltem iura sufficientia ostendat.
Quid reverendissimus dominus Warmiensis ad petitionem Reverendissimae Dominationis Vestrae egerit, coram ipse dominus Iacobus Lange exponet. Tempore ac a[m]icis cedendum est.
Cupio cum Reverendissima Dominatione Vestra ad satietatem colloqui, utinam citius. Si Reverendissimae Dominationi Vestrae huc venire visum non est, ego Reverendissimae Dominationi Vestrae, ubi et quando voluerit, accedam.
Famulum meum ex
Ex
Reverendissimae Dominationis Vestrae