Letter #956
Leonard NIEDERHOFF to Ioannes DANTISCUSFrauenburg (Frombork), 1533-05-26
Manuscript sources:
Auxiliary sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
AAWO, AB, D. 67, f. i unnumbered afted f. 205
Reverendissimo in Christo patri et domino, domino Iohanni Dei gratia episcopo Culmensi, domino meo colendissimo
Reverendissime in Christo pater et domine, domine mi clementissime.
Etsi nihil dignum habeo, quod Reverendissimae Dominationi Vestrae scribam, malo id ipsum Reverendissimae Dominationi Vestrae significare, quam habere nuntium absque meis litteris vacuum ad Reverenissimam Dominationem Vestram ire.
Mentem venerabilis capituli in negotio Reverendissimae Dominationis Vestrae ex litteris eiusdem Reverendissima Dominatio Vestra accipiet.
Mitto etiam Reverendissimae Dominationi Vestrae carpones VI, quos Reverendissima Dominatio Vestra pro innata clementia et erga me singulari pietate gratiose recipere dignetur.
De camisea Margenburgensi ac privilegio etc. hic egi. Videtur esse difficultas de facultatibus non insertis et omnium maximae de numero creandorum non expresso. Item valde ridiculosum atque monstruosum ista insignia hic gerere, cum et episcopi suis non utantur. Et hic apud ecclesiam sunt ac fuerunt illi similes et numquam usi sunt. Quare monendum, ut desistat aut saltem iura sufficientia ostendat.
Quid reverendissimus dominus Warmiensis ad petitionem Reverendissimae Dominationis Vestrae ed egerit, coram ipse dominus Iacobus Lange exponet. Tempore ac am paper damaged⌈[m]m paper damaged⌉icis cedendum est.
Cupio cum Reverendissima Dominatione Vestra ad satietatem colloqui, utinam citius. Si Reverendissimae Dominationi Vestrae huc venire visum non est on the margin⌈estest on the margin⌉, ego Reverendissimae Dominationi Vestrae, ubi et quando voluerit, accedam.
Famulum meum ex Livonia de hora in horam hidden by binding⌈[am]am hidden by binding⌉ exspecto, ubi venerit, de singulis reddam Reverendissimam Dominationem Vestram hidden by binding⌈[Dominationem Vestram]Dominationem Vestram hidden by binding⌉ certiorem. Felicissime et optime valeat Reverendissima Dominatio Vestra, cui me totum offero dedoque.
Ex Warmia die hidden by binding⌈[ie]ie hidden by binding⌉, XXVI Maii anno MDXXXIII.
Reverendissimae Dominationis Vestrae Leonardus N(iederhoff) servitor