» CORPUS of Ioannes Dantiscus' Texts & Correspondence
Copyright © Laboratory for Source Editing and Digital Humanities AL UW

All Rights Reserved. No part of this publication may be reproduced or transmitted in any form or by any means, electronic or mechanical, including photocopy, recording or any other information storage and retrieval system, without prior permission in writing from the publisher.

Letter #96

Ioannes SECUNDUS to Ioannes DANTISCUS
Mechelen, [1532]-02-24


Manuscript sources:
1fair copy in Latin, autograph, AAWO, AB, D.102, f. 197

 

Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus

 

AAWO, AB, D. 102, f. 197v

R paper damaged[R]R paper damagedeverendissimo in Christo pat paper damaged[pat]pat paper damagedri, domino Ioanni Dantisco episco paper damaged[episco]episco paper damagedpo Culmensi ac serenissimi regis Poloniae oratori etc.(?)

Antverpiae

AAWO, AB, D. 102, f. 197r

Salutem plurimam, praesul observandissime.

Accepi per cursorem tuum epistulam, in qua sic apud me agis, ac si non et id quod cupis ac longe etiam plura tibi debeam. Mitto id, quod cupis, sed non ita, ut cupiebam, nondum enim figulina imaginem licuit decoquere, nec enim satis aruerat, id quod in primis requiritur. Potes tu aliquando per opportunitatem et coquendam et depingendam curare, quam diu autem incocta est, leniuscule tractanda est, ne vectationis quassatione detrimentum patiatur. Tu vero cum hoc qualicumque munere (si munus dicendum est, quod in aeris alieni diminutionem dari solet), me quoque totum accipe tibi, quocumque feraris, addictissimum et vale.

Scripsi de negotiis litium illarum bis, itaque nunc nihil addo.

Mechliniae, commen XXIIII Februarii.

Commendat se tibi pater et fratres, nec dubium, quin Iulia quoque, si praesto nunc mihi adesset, idem foret factura. Properanter, ut vides, ignosce.

Tuae Reverendissimae Paternitatis deditissimus Ioannes Secundus Hagensis