Letter #978
Bona Sforza to Ioannes DANTISCUSVilnius, 1533-07-16
received 1533-08-11 Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendo in Christ paper damaged⌈[Reverendo in Christ]Reverendo in Christ paper damaged⌉o Patri, domino Ioanni paper damaged⌈[Ioanni]Ioanni paper damaged⌉ episcopo Culmen paper damaged⌈[Culmen]Culmen paper damaged⌉si sincere nobis paper damaged⌈[nobis]nobis paper damaged⌉ dilecto
Bona Dei gratia regina Poloniae, magna dux Lithuaniae, Russiae, Prussiae Masoviaeque etc. domina
Reverende in Christo Pater, sincere nobis dilecte.
Molesto tulissemus animo incendium, quod Paternitas Tua in bonis episcopatus sui pertulit, si id non a Deo permissum esset. Sed cum praeter Dei voluntatem nec capillus quidem capitis cadit, aequo ferenda sunt animo omnia, et maiestas regia, dominus et coniunx noster colendissimus, dicere solet totum fere regnum in centum annis propter incendia oportere renovari. Quod cum ita sit, mitiore animo ferat Paternitas Tua.
Fabianum, aulicum nostrum, nonnulla nobis Paternitatis Tuae verbis disserentem, non illibenter audivimus, in hisque, ut ex voto transigi possint, elaboravimus, quemadmodum ex eius litteris arbitramur intellecturam Paternitatem Tuam. Quam bene valere optamus.
Vilnae, XVI Iulii anno Domini M-o D-o XXXIII-o.
Ad mandatum serenissimae reginalis <m>aiestatis proprium