Litterae, quarum copiam proxime per venerabilem dominum ⌊Johannem Meckler⌋ Reverendissimae Paternitati Vestrae misimus super illis quingentis marcis, quas felicis recordationis dominus ⌊Nicolaus⌋ olim episcopus Culmensis ex summo erga Deum zelo pro capellanis circa ecclesiam tenendis in maiorem auctionem cultus divini converti voluit, inventae sunt in mensa domini defuncti ⌊Nicolai Crapitz⌋ cancellatae et sigillo abscisso vitiatae. In quem finem factum sit, Vestra Reverendissima Paternitas de facili perpendere potest, quod eas pecunias heredibus apropriare voluerit. In fine tamen eius paenituit facti, ob id in testamento de eisdem pecuniis aliquid inseruit. Iam Reverendissima Paternitas Vestra pro sua excellenti deliberatione disponere, secundum quod melius et efficacius videbitur, potest. Ducentae marcae sunt apud iudicem terrestrem ⌊terrae Culmensis⌋, centum apud nobilem dominum Mathiam de Legendorff, centum apud nobilem dominum Gregorium Grwnseffsky ad censum sub titulo reemptionis datae, de reliquo heres ⌊domini defuncti⌋ respondere pollicitus est et se inscripsit.
Habuit idem ⌊dominus defunctus⌋ in villa Kuncendorff XXVI marcas, quae ex commutatione ville Plawszkewantz pro villa dicta Kunczdorff sibi per ⌊capitulum⌋ assignatae erant pro ecclesia, tamen per praenominatum reverendum patrem dominum ⌊Nicolaum⌋ olim episcopum Culmensem legatae et inscriptae, prout hoc litterae super villa Plawszkewantz emanatae sufficienter ostendunt. Habuit et villam capituli meliorem Vittkaw, quae sibi censuabat XXX marcis annautim et ita singulis computatis habuit in proventibus ultra alios canonicos LXXX marcas de villa Brzosza. Retulit praefatus venerabilis dominus ⌊Iohannes Meckler⌋ Reverendissimam Paternitatem Vestram certam mentionem fecisse, quo iure ecclesiae aut ⌊capitulo⌋ sit apropriata.
Desuper, Reverendissime Domine, sunt sufficientia documenta et munimenta, quod illa villa sit comparata a reverendo patre domino ⌊Johanne⌋ olim episcopo Culmensi, praecessore Reverendissimae Paternitatis Vestrae, pro parata pecunia duorum milium et quingentarum marcarum et ob respectum donationis ⌊regiae maiestatis⌋ ecclesiae factae secundum fundationem praenominati domini ⌊Nicolai⌋ olim episcopi Culemnsis, cuius anima in perpetuo sit refrigerio. Pro quattuor anniversariis et pro fabrica ecclesiae exponitur.
Spe firma et indubitata sumus, quod Reverendissima Paternitas Vestra fundationes circa istam pauperculam ecclesiam per praecessores suos episcopos Culmenses factas pro cultus divini augmento, pro sua in Sanctam Trinitatem devotione et sponsae suae meliori statu ac personarum honestiori sustentatione conservare in suo debito vigore dignabitur, alias veniret in malam sequelam, quod absit, ita quod nullae fundationes ecclesiis cathedralibus factae per suos praesules essent validae contra aequitatem et iurisdispositionem prout Reverendissima Paternitas Vestra melius novit.
Cui nos ex omni humilitate et debita subiectione commendamus et Eandem felicissime valere exoptamus in longissimum aevum pro nostro omnium solamine et ecclesiae, sponsae suae, incremento.