Letter #981
Kulm (Chełmno) Chapter to Ioannes DANTISCUSKulm (Chełmno), 1533-07-18
received [1533]-07-21 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Iohanni Dei gratia episcopo Culmensi et administratori Pomezaniensi dignissimo, domino suo gratiosissimo et colendissimo
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine gratiosissime.
Debiti famulatus et orationumm commendatione praemissa.
Litterae, quarum copiam proxime per venerabilem dominum Johannem Meckler Reverendissimae Paternitati Vestrae misimus super illis quingentis marcis, quas felicis recordationis dominus Nicolaus olim episcopus Culmensis ex summo erga Deum zelo pro capellanis circa ecclesiam tenendis in maiorem auctionem cultus divini converti voluit, inventae sunt in mensa domini defuncti Nicolai Crapitz cancellatae et sigillo abscisso vitiatae. In quem finem factum sit, Vestra Reverendissima Paternitas de facili perpendere potest, quod eas pecunias heredibus apropriare voluerit. In fine tamen eius paenituit facti, ob id in testamento de eisdem pecuniis aliquid inseruit. Iam Reverendissima Paternitas Vestra pro sua excellenti deliberatione disponere, secundum quod melius et efficacius videbitur, potest. Ducentae marcae sunt apud iudicem terrestrem terrae Culmensis, centum apud nobilem dominum Mathiam de Legendorff, centum apud nobilem dominum Math Gregorium Grwnseffsky ad censum sub titulo reemptionis datae, de reliquo heres domini defuncti respondere pollicitus est et se inscripsit.
Habuit idem dominus defunctus in villa Kuncendorff XXVI marcas, quae ex commutatione ville Plawszkewantz pro villa dicta Kunczdorff sibi per capitulum assignatae erant pro ecclesia, tamen per praenominatum reverendum patrem dominum Nicolaum olim episcopum Culmensem legatae et inscriptae, prout hoc litterae super villa Plawszkewantz emanatae sufficienter ostendunt. Habuit et villam capituli meliorem Vittkaw, quae sibi censuabat XXX marcis annautim et ita singulis computatis habuit in proventibus ultra alios canonicos LXXX marcas de villa Brzosza. Retulit praefatus venerabilis dominus Iohannes Meckler Reverendissimam Paternitatem Vestram certam mentionem fecisse, quo iure ecclesiae aut capitulo sit apropriata.
Desuper, Reverendissime Domine, sunt sufficientia documenta et munimenta, q... illegible⌈...... illegible⌉ quod illa villa sit comparata a reverendo patre domino Johanne olim episcopo Culmensi, praecessore Reverendissimae Paternitatis Vestrae, pro parata pecunia duorum milium et quingentarum marcarum et ob respectum donationis regiae maiestatis ecclesiae factae secundum fundationem praenominati domini Nicolai olim episcopi Culemnsis, cuius anima in perpetuo sit refrigerio. Pro quattuor anniversariis BCz, 243, p. 300 et pro fabrica ecclesiae exponitur.
Spe firma et indubitata sumus, quod Reverendissima Paternitas Vestra fundationes circa istam pauperculam ecclesiam factas per written over prae⌈praeperper written over prae⌉ praecessores suos episcopos Culmenses factas pro cultus divini augmento, pro sua in Sanctam Trinitatem devotione et sponsae suae meliori statu ac personarum ms. honestiori reg. honestiore⌈honestiorims. honestiori reg. honestiore⌉ sustentatione conservare in suo debito vigore dignabitur, alias veniret in malam sequelam, quod absit, ita quod nullae fundationes ecclesiis cathedralibus factae per suos praesules essent validae contra aequitatem et iurisdispositionem prout Reverendissima Paternitas Vestra melius novit.
Cui nos ex omni humilitate et debita subiectione commendamus et Eandem felicissime valere exoptamus in longissimum aevum pro nostro omnium solamine et ecclesiae, sponsae suae, incremento.
Dat(ae) or Dat(um)⌈Dat(ae)Dat(ae) or Dat(um)⌉ in Culmen(ze) sexta feria proxima ante Mariae Magdalenae anno Domini etc. XXXIII-o.
Eiusdem Reverendissimae Paternitatis Vestrae humiles capellani, capitulum ecclesiae Culmensis