Letter #983
Jakov BANIČEVIĆ to Ioannes DANTISCUSAugsburg, 1516-01-10
Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Magnifico domino Ioanni de Curiis Dantisco, serenissimi paper damaged⌈[serenissimi]serenissimi paper damaged⌉ regis Poloniae secretario, domino honorando
+ I(hesu)s Ch(risto)s
Spectabilis et eximie domine honorande. Commendationem plurimam.
Arbitrabar iam perlatam fuisse expeditionem et cum ea privilegium Dominationis Vestrae quam omni studio curavi apud caesarem et ita fuit facta per dominum Sperantium et provisum de viatico. Tamen forte postea eadem vel altera die debuit accepisse totum etiam privilegium cum litteris meis. Postquam Dominatio Vestra cense{s}t scorpionem illum dignum regia maiestate, si sine incommodo suo potest illud suae maiestati deferre et eum nomine meo suae serenitati offerre, faciet mihi rem valde gratam, etiam si me admonebit, in qua re ulterius celsitudini suae posset rem gratam facere. Habeo autem ingentes gratias Dominationi Vestrae, quod me suae maiestati per suas commendare dignata est. Itidem obsecro faciat praesens et declaret ac devoveat ei omne studium et affectum meum. Et itidem illis reverendissimis et magnificis dominis, de quibus prioribus meis scripsi et si aliquando ad me scripserit Dominatio Vestra, semper ei rescribam et si poterit sumptibus meis mihi mittere Cosmographiam partium septentrionalium et commendo me Dominationi Vestrae, quae diu feliciter valeat et incolumem Dominus conducat.
Augustae, die X Ianuarii anno Domini MDXVI.
Eiusdem Dominationis Vestrae semper ad vota Iacobus de Bannissis