Korespondencja pomiędzy Dantyszkiem i Camillo GHILINO
Spis
Baza danych
Pełny tekst
Znaleziono: 2 zachowanych: 2 + zaginionych: 0 1 | IDL 3538 | Camillo GHILINO do Ioannes DANTISCUS, Regensburg, 1532-08-29 |
Rękopiśmienne podstawy źródłowe: 1 | czystopis język: łacina, autograf, BCz, 1595, s. 347-350
|
Pomocnicze podstawy źródłowe: 1 | regest język: polski, XX w., B. PAU-PAN, 8247 (TK 9), k. 129
| 2 | regest język: angielski, XX w., CBKUL, R.III, 32, Nr 525
|
Publikacje: 1 | AT 14 Nr 411, s. 611-613 (in extenso; polski regest) | 2 | DE VOCHT 1961 Nr DE, 163, s. 406 (angielski regest) |
| Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Eram apud Valdesium nostrum, qui cum Granvella et Henricus Toletanus prandebant, cum forte de te superinscribed⌈tete superinscribed⌉ mentio incidit, in cuius articulo ecce quattuor formosissimi equi ab imperatore exercitus serenissimi regis Poloniae caesari dono missi simulque Valdesio redditae sunt a te litterae. Quid quaeris? In ipso prandio et hora post nihil aliud, quam de te singularique probitate et industria tua praedicatum fuit tanto omnium consensu, ut
facile homines cognoscerent totam or istam⌈totamtotam or istam⌉ caesaris aulam summo Tui desiderio teneri. Laetor adventum istuc tuum incolumem fuisse et regibus tuis gratissimum. Utinam cetera ex
sententia succedant, quod spero ita casurum. Quod ad rem publicam attinet, scito caesarem cras aut perendie summo mane ad castra iturum. Vastus iam cum peditatu Hispano est circiter Viennam ad X lapidem, milites Italus written over i⌈iusus written over i⌉ omni written over e⌈eii written over e⌉s tam pedes, quam eques in Germania est. Equitibus levis armaturae praeest Ferdinandus Gonsagius, item Pannoniis. Campegius legatus abiit valetudine, cuius loco Medices cardinalis, summi pontificis nepos ex fratre designatus est. Ex Italia nihil novi ab Hispanis.
Fonsecae occasum heri BCz 1595, p. 348
intelleximus. Antonius Leyva hic apud nos summo honore hidden by binding⌈[ore]ore hidden by binding⌉ habetur.
Huius auctoritas in re bellica plurimum apud caesarem hidden by binding⌈[aesarem]aesarem hidden by binding⌉ valet.
Venetus orator hunc litterarum fasciculum hidden by binding⌈[m]m hidden by binding⌉ mihi ad te dedit.
Tu bene vale et me, ut facis, multum hidden by binding⌈[ultum]ultum hidden by binding⌉ ama.
Reverendissimae Dominationis Tuae servitor Camillus
Gilinus
Postscript No. 1:
Archiepiscopus Senensis, cuius in medullis haeres, tibi plurimam salutem dicit.
Iterum vale.
Postscript No. 2:
Litterae meae ad serenissimam reginam nostram cura, ne intereant. Gallus Gallinaceus orator tuus, item Brithannus, dii boni, ut rumpuntur rebus caesaris perbelle se habentibus. Decidere genae et aures, ut odoriferis ms. odorisecis(!)
⌈odoriferisodoriferis ms. odorisecis(!)
⌉ et sagacibus, reliqua nosti. Summam arationis(!) instead of orationis⌈arationis(!)arationis(!) instead of orationis⌉ Rinc written over i⌈icc written over i⌉onii apud Turcam. Item eius responsum habemus, ut illos frigus occuparet, inde ludibrio omnibus habentur.
Vale et aliquando ad me scribe, quid de te, id est[1] statu vitae tuae deliberaveris.
[1 ] id est written with conventional mark
| | 2 | IDL 1103 | Camillo GHILINO do Ioannes DANTISCUS, Brussels, 1534-01-25 | odebrano [1534]-03-07
Rękopiśmienne podstawy źródłowe: 1 | czystopis język: łacina, AAWO, AB, D. 3, k. 94-95
|
Pomocnicze podstawy źródłowe: 1 | regest język: niemiecki, XX w., B. PAU-PAN, 8247 (TK 9), k. 470
| 2 | regest język: angielski, XX w., CBKUL, R.III, 31, Nr 278
|
Publikacje: 1 | AT 16/1 Nr 59, s. 134-137 (in extenso; polski regest) | 2 | DE VOCHT 1961 Nr DE, 269, s. 193 (angielski regest) | 3 | Españoles part IIIB, Nr 12, s. 325 (ekscerpt język: hiszpański przekład) |
| Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
AAWO, AB, D. 3, f. 95v
Reverendissimo Domino Ioanni Dantisco, episcopo Culmensi et serenissimorum regum Poloniae consiliario etc.(?) domino et amico honoratissimo
Ubi fuerit
Quam laetor ex his, qui istinc veniunt, intellegere te et valentem esse et solita hilaritate uti otiio overwritten⌈oo overwritten⌉que litterario summeque factum divitem non Stoicorum more, sed a regibus tuis prolixe acceptum et ut virtus probitasque tua postulabat, maximis sacerdotiis auctum. Haec tibi incepta Deus fortunaret, volo. Moriar, si quicquam hoc tempore magis cuperem quam apud te triduo esse, hospitem enim minime edacem haberes, sed multilocumorum paper damaged⌈[ilocumorum overwritten⌈orumorum overwritten⌉]ilocumorum paper damaged⌉(?) verborum superinscribed⌈verborumverborum superinscribed⌉, plura quippe essent quod communibus studiis, quae de re publica disputaremus. Pratus, cui a caesare demandata provincia est ducis mei(?) traducendam in Italiam, impense me superinscribed⌈meme superinscribed⌉ rogavit, ut in mortem albi falconis Mariae reginae more nostro Romano inscriptiones facerem. Volui principi viro morem gerere; harum exemplum ad te mitto, quae written over od⌈odaeae written over od⌉ si tibi arriserint, nec oleum aut operam me perdidisse existimabo.
Quod ad rem publicam attinet, rerum capita perstringam. Pontifex bonus ille, quem nosti, Massiliae apud regem Gallum fuit, Aurilianensi duci neptem despondit; conventorum arcana ignoramus, verum pro comperto nobis est multa scelerate eos superinscribed⌈eoseos superinscribed⌉ contraxisse, quorum exitus praeteritos sequetur. Anglus de more insanit, interdicta pontificis neglexit, illum schedulis Simoniacum et bastardum appellavit written over tur⌈turvitvit written over tur⌉. Haeresim Lutheranam, quod pace bonorum dictum sit, in regno suo debacchari permittit. Quae in Germania per Christoforum tuum ducem et eius favitores moliantur, ex aliis melius intelleges. Caesar peractis Citerioris Hispaniae conventibus Caesaraugustam contendebat, compressa uxore, fertur enim ad sescenta milia ducatorum coegisse. Ab Indis nuntiatur provinciam, nescio quam, nuper ab Hispanis cognitam, dare caesari multas auri miliones. Ab occasu Valdesii, eius curia illis frigebat, negotiatores
AAWO, AB, D. 3, f. 94v
in diem trahebantur. Quid quaeris et Tibi gratulor superinscribed⌈gratulorgratulor superinscribed⌉ et mihi gau written over ra⌈raauau written over ra⌉deo, quod longe gentium absimus. Huc bre<v>i Scepperum ex Hispania redeuntem exspectamus. Utinam secum afferat, quod ex usu Romanorum regis et rei publicae Christianae sit.
In Italia tranquilla nunc omnia. Proximis diebus Galeotus Picus Concordiae comes Franciscum Mirandulanum principem, virum undecumque doctissimum, patruum suum, et Albertum fratrem patruelem, Francisci filium, quem multoties convivam domi ... illegible⌈...... illegible⌉ tuae habuisti, occupata proditione Mirandula iugulavit. Haec sunt, quae te scire impraesentiarum volui. Tu vale et Gilini tui written over m⌈mii written over m⌉ memor esto. Iterum vale.
Bruxellis, VIII Kalendas Februarias MDXXXIIII.
AAWO, AB, D. 3, f. 95
Ardea praepetibus percurrens aera pennis,
luserat in vitreis ambitiosa vadis
et caelo fugiens, properantis nescia fati
est aquilas dominae ludificata meae;
consequor hanc, sensim praetervolat illa superne,
insto iterum, magni ad templa superba Iovis.
Cum resupina gemens rostro me excepit acuto
incautam, fato sum moritura pari.
Aliud
Haec, quam suspicis hospes sacra Iovis ales, pennis
Albissimis rara, rarissimae principis delicias
Dum summo caelo ardeam insequitur, infelix fatum
Ab reluctante rostro tandem superba cadens excipitur
Atque simul ambae uno ictu occidunt,
Mariacaesaris soror et Ludovici Pannoniorum
regis matrona.
A(mico) S(uo) P(raestantissimo)
| |
Teksty ze wzmianką o Camillo GHILINO Results found: 4 IDL, 0 IDP, 0 IDT 1 | IDL 276 | Ioannes DANTISCUS do Sigismund I Jagiellon, Toledo, 1526-01-10 | 2 | IDL 305 | Ioannes DANTISCUS do Sigismund I Jagiellon, Granada, 1526-10-12 | 3 | IDL 129 | Ioannes DANTISCUS do Alfonso de VALDÉS, [Ghent (Gandavum)?], [1531, shortly after April 9] | 4 | IDL 727 | Cornelis DE SCHEPPER do Ioannes DANTISCUS, Chambéry, 1531-12-16 |
|