Korespondencja pomiędzy Dantyszkiem i Mauritius FERBER Jr
Spis
Baza danych
Pełny tekst
Znaleziono: 2 zachowanych: 1 + zaginionych: 1 1 | IDL 6451 | Ioannes DANTISCUS do Mauritius FERBER Jr, 1546-02-23 List zaginiony | List zaginiony, mentioned in IDL 2945: Accepi litteras Reverendissimae Paternitatis Vestrae XXIII Februarii ad me quam clementissime scriptas, quae gratiosissimum prodeunt testimonium me excusatione atque legitima recommendatione Eustachii Knobelsdorf in pristinam clementiam apud Reverendissimam Paternitatem Vestram reconciliatum esse | | | 2 | IDL 2945 | Mauritius FERBER Jr do Ioannes DANTISCUS, Frauenburg (Frombork), 1546, shortly before April [11] | odebrano Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1546-04-11
Rękopiśmienne podstawy źródłowe: 1 | czystopis język: łacina, BCz, 1599, s. 687-690
|
| Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Reverendissimo in Christo Patri, domino ac domino ⌊Ioanni, Dei gratia episcopo Warmiensi⌋, domino suo gratiosissimo et clementissimo
Revrendissime in Christo Pater, domine ac domine gratiosissime et clementissime.
Post humillimam et obsequentissimam mei commendationem.
Accepi ⌊⌋ Reverendissimae Paternitatis Vestrae XXIII Februarii ad me quam clementissime scriptas, quae gratiosissimum prodeunt testimonium me excusatione atque legitima recommendatione ⌊Eustachii Knobelsdorf⌋ in pristinam clementiam apud Reverendissimam Paternitatem Vestram reconciliatum esse. Et his obtestor Deum Optimum Maximum me semper fuisse inscientem asperginis istius obscenissimi rumoris. Humiliter rogo Reverendissimam Paternitatem Vestram, dignetur pristina me tuere clementia.
Libellus plenus nigramantiae inter venefici auctoris res repertus, cuius Reverendissima Paternitas Vestra meminit, continetur ratione arestationis Reverendissimae Paternitatis Vestrae in bona custodia apud secretarium ⌊venerabilis capituli⌋. Qui ad postulationem Reverendissimae Paternitatis Vestrae, cui id a Reverendissima Paternitate Vestra commissum fuerit, tradet. Ubi vero ipse auctor nunc movetur, nescio. Qui a festo Divi Michaelis ad meam petitionem hinc a ⌊venerabili capitulo⌋ et ex eiusdem omnibus dominiis est proscriptus.
Ego nihilominus, quemadmodum Reverendissima Paternitas Vestra clementissime consulit, omnem dabo operam, si haberi posset, domino ⌊capitaneo Braunsburgensi⌋ in custodiam tradetur.
Ego in posterum me sic geram, ut Reverendissimae Paterniti Vestrae gratificari valeam, et Reverendissima Paternitas Vestra sentiet me paruisse clementissim[is] monitionibus, habeoque Reverendissimae Paternitati Vestrae immortales gratias, quod paterna clementia me gratiosissime prosequi dignetur, precorque dominus Hiesus Reverendissimam Paternitatem Vestram diu incolumem ac sospitem pro commodo ecclesiae et totius patriae conservar[e] dignetur.
Devotissime rogo Reverendissimam Paternitatem Vestram, clementissime procrastinationi responsus indulgere dignetur. Hactenus occupationibus capitularibus impeditus fui respondere.
His me pristinae gratiae ac clementiae Reverendissimae Paternitatis Vestrae quam devotissim[e] recommendo.
Datum ⌊Warmiae⌋, die ... mensis Aprilis anno Domini MDXLVI.
Reverendissimae Paternitatis Vestrae obsequentissimus servitor ⌊Mauricius Ferber⌋
| |
Teksty ze wzmianką o Mauritius FERBER Jr Results found: 10 IDL, 0 IDP, 0 IDT 1 | IDL 2008 | Johann TYMMERMANN do Ioannes DANTISCUS, Frauenburg (Frombork), 1538-12-03 | 2 | IDL 5679 | Paweł PŁOTOWSKI do Ioannes DANTISCUS, Frauenburg (Frombork), 1539-06-06 | 3 | IDL 5427 | Johann TYMMERMANN do Ioannes DANTISCUS, Frauenburg (Frombork), 1539-09-02 | 4 | IDL 5428 | Johann TYMMERMANN do Ioannes DANTISCUS, Frauenburg (Frombork), 1539-09-05 | 5 | IDL 2813 | Kaspar HANNAU do Ioannes DANTISCUS, Rome, 1545-03-28 | 6 | IDL 2885 | Kaspar HANNAU do Ioannes DANTISCUS, Rome, 1545-11-16 | 7 | IDL 2949 | Eustathius KNOBELSDORF do Ioannes DANTISCUS, Frauenburg (Frombork), 1546-04-14 | 8 | IDL 2950 | Johann HANNAU Jr do Ioannes DANTISCUS, Frauenburg (Frombork), 1546-04-14 | 9 | IDL 2952 | Ermland (Warmia) Chapter do Ioannes DANTISCUS, Frauenburg (Frombork), 1546-04-15 | 10 | IDL 2957 | Eustathius KNOBELSDORF do Ioannes DANTISCUS, Frauenburg (Frombork), 1546-04-28 |
|