Correspondence between Dantiscus and Jodok KRON
List
Database
Full text
Results found: 5 preserved: 3 + lost: 2 1 | IDL 2576 | Abbot Jodok KRON, Prior, Subprior, Cellarius & all the Cistercian convent in Pelplin to Ioannes DANTISCUS, Pelplin, 1542-07-12 | received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1542-07-22
Manuscript sources: 1 | fair copy in Latin, BCz, 1599, p. 199-202
|
| Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino ⌊Ioanni ⌊Warmiensis ecclesiae⌋ antistiti⌋, patrono et conservatori gratiosissimo
Reverendissime in Christo Pater et Domine.
Observantiam et oboedientiam nostram voluntariam promptamque eidem Reverendissimae Paternitati Vestrae testatam esse percupimus petimusque humiliter non praegravari eandem scriptis et precibus nostris.
Quod talem quoque fiduciam et spem de Reverendissima Paternitate Vestra conceperimus, quam de praedecessoribus eiusdem copiose et magnifice in consiliis et auxiliis communicandis non frustratam experti praedicamus, siquidem omnes retro felicis memoriae ⌊Warmiensis ecclesiae⌋ antistites, domus nostrae conservatores et tutelares, non modicis nobis profuere patrociniis, cumque nuper domus nostra, divina voluntate, ⌊patre et capite⌋ fuisset orbata, praemoniti a plerisque adhuc recta rebus nostris precantibus, quod de eligendo abbate maturandum esset negotium, ne forte insolens aliquid incideret, nos de generalis capituli nostri indulto adhibitis reverendo domino abbbate et priore monasterii ⌊Olivae⌋, iuxta ordinis nostri formam, canonice et legitime unum e fratribus nostris ⌊Iodocum Marienburgensem⌋ elegimus, confidentes divinae miserationis adiutorio illum bonum et frugi, utilemque rebus spiritualibus et domesticis futurum.
Cumque ⌊illi⌋ necessaria adhuc benedictio episcopalis (quo differri iuxta canones multum nequit) desit et reverendissimus ⌊dioecesanus⌋ longius abest, illoque ipsum reverendissimum et illustrem principem invisere multa interveniant pericula itinerum, potissime monachis hodie tam longe iter agentibus obvia, quae singillatim et criminatius Reverendissima Paternitas Vestra melius dispicere et conicere potest, humillime Reverendissimam Paternitatem Vestram precamur, velit sibi hanc benedicendi provinciam assumere atque id muneris Dei et ecclesiae causa subire.
Cognovimus enim brevi Reverendissimam Paternitatem Vestram venturam ⌊Gdanum⌋ {il}licet causa longe alia, scimus tamen et eam Dei non obliviosum.Ideoque supplicamus, dignetur illic loco eidem Reverendissimae Paternitati Vestrae convenientissimo vel forte, si ita visum fuerit, etiam secretiori apud fratres quospiam et die dicta hanc nobis benevolentiam et gratiam conferre et benedicendo seu consecrando a nobis ⌊electum⌋ nominis sui penes nos perpetuare memoriam.
Nos tamen interim voluntatem et assensum ⌊reverendissimi et illustrissimi domini Lucae⌋ praesulis non negligemus nobis conciliare. Curabimusque et ⌊eiusdem⌋ commissionem de precibus nostris Reverendissimae Paternitati Vestrae transmitti, modo non dedignabitur eadem Paternitas Vestra Reverendissima pauperculae gregis et sibi fiducia omni deditae supplicationis admittere. Precamu
<r>
que de voluntate Reverendissimae Paternitatis Vestrae et mente super Dei causa petitis responderi. Nos vicissitudine, studio, officio et opera parati beneficii et muneris non modo meminisse, sed et, si occasio feret, pro domus facultate compensare.
His Reverendissima Paternitas Vestra diutissime felix et incolumis valeat.
Ex ⌊Pölplyn⌋, 12 Iulii 1542.
Reverendissimae Paternitatis Vestrae oboedienter dediti ⌊abbas⌋, prior, subprior, cell{er}arius totaque congregatio domus Polplynensis
| | 2 | IDL 7079 | Ioannes DANTISCUS to Jodok KRON & Cistercian convent in Pelplin, shortly after 1542-07-22 Letter lost | Letter lost, mentioned in IDL 2525: Recepimus nuper Reverendissime Paternitatis vestrae litteras, in quibus desideriis et petitis nostris sese ultro satisfacturam exhibet | | | 3 | IDL 2525 | Jodok KRON & Cistercian convent in Pelplin to Ioannes DANTISCUS, Pelplin, 1542, [shortly before August 15] | received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1542-08-15
Manuscript sources: 1 | fair copy in Latin, BCz, 1599, p. 221-224
|
| Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino ⌊Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi⌋, domino et patrono modis omnibus observando
Cum animorum nostrorum propensa oboedientique voluntate salutem felicitatemque perpetuam.
Reverendissime Pater, patrone
singularissime.
Recepimus nuper Reverendissime Paternitatis Vestrae ⌊⌋, in quibus ⌊⌋ sese ultro satisfacturam exhibet atque cum faenore obsequium auget immerentibus. De qua benevolentia Reverendissimae Paternitati Vestrae gratias agimus, quas valemus, maximas atque utinam pro facultatibus liceat referre. Sed dum ⌊⌋ accepimus, allatae quoque nobis sunt litterae reverendissimi domini et illustrissimi principis domini ⌊Lucae, antistitis Wlatislaviensis⌋ adventum suum in has partes atque provinciam hanc benedicendi, de qua proxime rogantes scripsimus, sibi reservari debere innuentes. Et hae litterae, procurante id eximio et venerabili domino ⌊Dominico Camyenszky⌋, officiali ⌊Pomeraniae⌋ et vlodario Subkoviano, eiusdem reverendissimi et
illustrissimi
domini capitaneo, nobis missae sunt. Quare Reverendissimam Paternitatem Vestram humiliter et oboedienter precamur, velit hanc propositi mutationem et eventum optimi collocare et in deferendis pontificalibus ⌊Gdanum⌋ pro huiusmodi benedictione necessariis nostri causa hac vice non occupari. Nos vicissim erga Reverendissimam Paternitatem Vestram omnesque vestros tales nos geremus, ut intelligat nos benevolentiae et officii non fuisse immemores. Litteras tamen eiusdem Reverendissimae Paternitatis Vestrae per nuntium domini ⌊vlodarii⌋ supra dicti loco suo destinavimus.
His diutissime Reverendissimam Paternitatem Vestram valere salvam et incolumem precamur.
Ex ⌊Polplynn⌋, anno Partus Virginei 1542.
Eiusdem Reverendissimae Paternitatis Vestrae oboedienter dediti ⌊abbas⌋ et conventus monasterii Polplynnensis
| | 4 | IDL 3347 | Adrianus, abbot of Cistercian monastery in Oliwa & Jodok KRON to Ioannes DANTISCUS, Pelplin, 1548-03-04 | received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1548-03-08
Manuscript sources: 1 | fair copy in Latin, in secretary's hand, BK, 230, p. 243-246
|
| Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino ⌊Ioanni⌋ Dei et Apostolicae Sedis gratia Warmiensis ecclesiae antistiti, domino et patrono modis omnibus observando
Reverendissime Pater, patrone et conservator.
Cum orationibus nostris pro salute et incolumitate Reverendissimae Paternitatis Vestrae observantiam quoque illi nostram testatam esse cupientes, magnifice gratias agimus, quod una cum ceteris reverendissimo magnificis etc. ⌊dominis consiliariis⌋ nos domusque nostras terrae huius ⌊Prussiae⌋ immunitatibus adiungere et privilegiorum consortes esse voluit. Insuper etiam nostri sollicita ex ⌊urbe⌋ missum litterarum fasciculum ad nos destinare dignata est, in cuius medio ⌊reverendissimo domino Cracoviensi⌋ et item Reverendissimae Paternitati Vestrae inscriptum breve apostolicum anulo piscatoris consignatum reperimus, quod debita veneratione susceptum, quantocius omnes, quorum interfuit, convenire potuimus, Reverendissimae Paternitati Vestrae transmittimus, humillime et Dei causa rogantes, velit nostri miserta cum eodem in tuitionem et defensionem nos suscipere suam.
Optaremus quidem breve illud monasteriis nostris restitui, si hoc citra iniuriam Reverendissimarum Paternitatum Vestrarum fieri posset, quibus arduis et plerumque gravissimis negotiis occupatis semper non vacat huiusmodi nostris intendere et forte optime conservatum non adeo prompte reperire. Nobis autem, quotiescumque necessitas exigeret, obvium esset cum eodem Reverendissimas Paternitates Vestras requirere. Quicquid autem ex illo vel audiunctis litteris nobis magis conducibile esse cognoverit, devoti et humiles precamur, non praegravetur nobis destitutis alieno auxilio communicare et docere nos receptura mercedem ab eo, qui nihil non remunerat. Cui et eandem Reverendissimam Paternitatem Vestram commendamus nosque eiusdem protectioni et favori.
Ex ⌊Pelplin⌋, Dominica Oculi 1548.
Eiusdem Reverendissimae Paternitatis Vestrae observantissimi fratres ⌊Olivae, Pelplin abbates⌋
| | 5 | IDL 7092 | Ioannes DANTISCUS to Adrianus, abbot of Cistercian monastery in Oliwa & Jodok KRON, before 1538-04-24 Letter lost | Letter lost, mentioned in IDL 3368: Consuluit iampridem mihi ceterisque negotium infrascriptum tangentibus Reverendissima Paternitas Vestra litteris suis indicavitque, ut breve illud apostolicum domino reverendissimo Cracoviensi transmitteremus et coram illo contra ordinarium eiusque capitulum in causa inter monasterium meum et dictum capitulum occasione cuiusdam villae vertentes procederemus etc. Quod quidem Reverendissimae Paternitatis Vestrae prudentissimum consilium debitae executioni demandantes, breve illud una cum litteris Reverendissimae Paternitatis Vestrae ipsi reverendissimo domino Cracoviensi transmisimus. cf. IDL 3362:Accepi breve apostolicum, quod abbates ad me transmiserunt, quod Vestrae quoque Reverendissimae Dominationi, quem esse mihi collegam datum video, mittendum duxi. | | |
Texts where mentioned Jodok KRON Results found: 3 IDL, 0 IDP, 0 IDT 1 | IDL 2740 | Stanisław HOZJUSZ (HOSIUS) to [Ioannes DANTISCUS], Brest-Litovsk, 1544-07-15 | 2 | IDL 3114 | [Ioannes DANTISCUS] to Stanisław HOZJUSZ (HOSIUS), Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1547-06-11 | 3 | IDL 3116 | [Ioannes DANTISCUS] to [Samuel MACIEJOWSKI], Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1547-06-11 |
|