» Korpus Tekstów i Korespondencji Jana Dantyszka
Copyright © Pracownia Edytorstwa Źródeł i Humanistyki Cyfrowej AL UW

Wszelkie prawa zastrzeżone. Zabrania się kopiowania, redystrybucji, publikowania, rozpowszechniania, udostępniania czy wykorzystywania w inny sposób całości lub części danych zawartych na stronie Pracowni bez pisemnej zgody właściciela praw.

Osoba lub instytucja #1302
Mauritius FERBER Jr

Mauritius Ferber Jr (*ca. 1516 – †1546), studied in Leipzig; resided in Frauenburg since 1538; 1531 Ermland canon; chancellor of the chapter (KOPICZKO 2, p. 72; SBKW, p. 59)

Korespondencja pomiędzy Dantyszkiem i Mauritius FERBER Jr

Spis Baza danych Pełny tekst

Znaleziono: 2

zachowanych: 1 + zaginionych: 1

1IDL 6451     Ioannes DANTISCUS do Mauritius FERBER Jr, 1546-02-23 List zaginiony

List zaginiony, mentioned in IDL 2945: Accepi litteras Reverendissimae Paternitatis Vestrae XXIII Februarii ad me quam clementissime scriptas, quae gratiosissimum prodeunt testimonium me excusatione atque legitima recommendatione Eustachii Knobelsdorf in pristinam clementiam apud Reverendissimam Paternitatem Vestram reconciliatum esse
2IDL 2945 Mauritius FERBER Jr do Ioannes DANTISCUS, Frauenburg (Frombork), 1546, shortly before April [11]
            odebrano Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1546-04-11

Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
1czystopis język: łacina, BCz, 1599, s. 687-690

 

Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny

 

BCz 1599, p. 690

Reverendissimo in Christo Patri, domino ac domino Ioanni, Dei gratia episcopo Warmiensi, domino suo gratiosissimo et clementissimo

BCz 1599, p. 687

Revrendissime in Christo Pater, domine ac domine gratiosissime et clementissime.

Post humillimam et obsequentissimam mei commendationem.

Accepi litteras Reverendissimae Paternitatis Vestrae XXIII Februarii ad me quam clementissime scriptas, quae gratiosissimum prodeunt testimonium me excusatione atque legitima recommendatione Eustachii Knobelsdorf in pristinam clementiam apud Reverendissimam Paternitatem Vestram reconciliatum esse. Et his obtestor Deum Optimum Maximum me semper fuisse insc(ien)te(m) aspergin(is) istius obscenissimi rumoris. Humiliter rogo Reverendissimam Paternitatem Vestram, dignetur pristina me tuere clementia.

Libellus plenus nigramantiae inter venefici auctoris res repertus, cuius Reverendissima Paternitas Vestra meminit, continetur ratione arestationis Reverendissimae Paternitatis Vestrae in bona custodia apud secretarium venerabilis capituli. Qui ad postulationem Reverendissimae Paternitatis Vestrae, cui id a Reverendissima Paternitate Vestra commissum fuerit, tradet. Ubi vero ipse auctor nunc movetur, nescio. Qui a festo Divi Michaelis ad meam petitionem hinc a venerabili capitulo et ex eiusdem omnibus dominiis est proscriptus.

Ego nihilominus, quemadmodum Reverendissima Paternitas Vestra clementissime consulit, omnem dabo operam, BCz 1599, p. 688 si haberi posset, domino capitaneo Braunsburgensi in custodiam tradetur.

Ego in posterum me sic geram, ut Reverendissimae Paterniti Vestrae gratificari valeam, et Reverendissima Paternitas Vestra sentiet me paruisse clementissimis hidden by binding[is]is hidden by binding monitionibus, habeoque Reverendissimae Paternitati Vestrae immortales gratias, quod paterna clementia me gratiosissime prosequi dignetur, precorque dominus Hiesus Reverendissimam Paternitatem Vestram diu incolumem ac sospitem pro commodo ecclesiae et totius patriae conservare hidden by binding[e]e hidden by binding dignetur.

Devotissime rogo Reverendissimam Paternitatem Vestram, clementissime procrastinationi responsus indulgere written over turturrere written over tur dignetur. Hactenus occupationibus capitularibus impeditus fui respondere.

His me pristinae gratiae ac clementiae Reverendissimae Paternitatis Vestrae quam devotissime hidden by binding[e]e hidden by binding recommendo.

Datum Warmiae, die [...] hidden by binding[...][...] hidden by binding mensis Aprilis anno Domini MDXLVI.

Reverendissimae Paternitatis Vestrae obsequentissimus servitor Mauricius Ferber

Teksty ze wzmianką o Mauritius FERBER Jr

Results found: 10 IDL, 0 IDP, 0 IDT

1IDL 2008 Johann TYMMERMANN do Ioannes DANTISCUS, Frauenburg (Frombork), 1538-12-03
2IDL 5679 Paweł PŁOTOWSKI do Ioannes DANTISCUS, Frauenburg (Frombork), 1539-06-06
3IDL 5427 Johann TYMMERMANN do Ioannes DANTISCUS, Frauenburg (Frombork), 1539-09-02
4IDL 5428 Johann TYMMERMANN do Ioannes DANTISCUS, Frauenburg (Frombork), 1539-09-05
5IDL 2813 Kaspar HANNAU do Ioannes DANTISCUS, Rome, 1545-03-28
6IDL 2885 Kaspar HANNAU do Ioannes DANTISCUS, Rome, 1545-11-16
7IDL 2949 Eustathius KNOBELSDORF do Ioannes DANTISCUS, Frauenburg (Frombork), 1546-04-14
8IDL 2950 Johann HANNAU Jr do Ioannes DANTISCUS, Frauenburg (Frombork), 1546-04-14
9IDL 2952 Ermland (Warmia) Chapter do Ioannes DANTISCUS, Frauenburg (Frombork), 1546-04-15
10IDL 2957 Eustathius KNOBELSDORF do Ioannes DANTISCUS, Frauenburg (Frombork), 1546-04-28