Correspondence between Dantiscus and Achatius von ZEHMEN Jr
List
Database
Full text
Results found: 1 preserved: 1 + lost: 0 1 | IDL 3401 | [Ioannes DANTISCUS] to [Achatius? von] ZEHMEN (CEMA) jr., Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1548-07-03 |
Manuscript sources: 1 | rough draft in Latin, in secretary's hand, AAWO, AB, D. 70, f. 372r (c.p.1, b.p.)
| 2 | rough draft in Latin, in secretary's hand, AAWO, AB, D. 70, f. 370v (t.p.)
|
Auxiliary sources: 1 | register in German, 20th-century, B. PAU-PAN, 8250 (TK 12), f. 553
|
| Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Quod saepius nos tuis litteris invisis, nobis est gratissimum et delectamur isto tuo erga nos amore et complacendi, quo uteris, studio , eo enim cotidie te nobis reddis cariorem, ita ut minime tibi, quod tamen novissimis tuis litteris facere videris, de nostro erga te benevolo animo sit dubitandum, amamus te plurimum, idque ob honestos tuos mores et excultum ingenium, et vellemus nobis aliquando exhiberi occasionem, quo hanc nostram benevolentiam tibi possemus reddere
testatiorem, numquam deerit prona nostra voluntas.
Gratificatus etiam es nobis multum cum
adiunctis novitatibus , et ut saepius huiusmodi perscribas, rogamus. Animo advertimus quidem patriae statum esse afflictissimum, quomodo vero huic malo sit occurrendum et ille in integrum restituendus, non videmus. Omnia Deo sunt committenda, qui aliquando dabit meliora et laetiora tempora.
Bene vale.
Datae
ex arce nostra Heilsberg, III Iulii 1548.
Postscript:
Scheda in litteras iunioris Czem
Cum hae litterae fere essent obsignandae, alterae nobis a te reddebantur, quibus nobis tuo et magnifici
parentis tui nomine omnia fausta cum longaeva vita precaris. Nos hanc tuam et parentis tui optionem grato animo suscipientes tantundem et si quid addi potest, vobis coniunctim reprecamur.
Quomodo vero per nos reipublicae status iam fere collapsus sustentari et restaurari debeat, non videmus nec in nobis
consilium, quo hoc malum, quod nobis omnibus impendet, averti posset, invenimus. Gratia divina erit nobis exspectanda, ut ex ea omnia moderentur et alium finem quam eum, quem nos anim{i}advertimus, sortiantur . Cum inserta in tuas litteras scheda hoc, quod fieri petiisti, egimus etc.
| |
|