Correspondence between Dantiscus and Valentinus RAWENSIS
List
Database
Full text
Results found: 4 preserved: 3 + lost: 1 1 | IDL 2095 | Valentinus RAWENSIS to Ioannes DANTISCUS, Cracow (Kraków), 1539-03-09 | received [1539]-03-28
Manuscript sources: 1 | fair copy in Latin, autograph, BCz, 1597, p. 639-642
|
| Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri, domino et domino Ioanni Dantisco, Dei gratia episcopo Warmiensi, domino et fautori suo [m]aximo observanterque colendo
Salutem et omnes prosperos successus Vestrae Amplissimae Dignitati Christus Optimus Maximus largiri dignetur, id quod ipse vehementer cupio.
Etsi, Amplissime Praesul, Vestram Amplissimam Dignitatem scriptis interpellare pudor et metus prohibebant, vicit tamen pietas, qua non possum non esse affectus cum puero Ioanni, tum huius genitrici magna calamitate (ut audio) nunc afflictae dominae Popyelnykowa, quam fortuna illi noverca non prosequitur modo, verum ad interitum ferme redigere conatur. Illa ex me petiit obnixe, quo filium illius Vestrae Amplissimae Dignitati commendarem, quam suspicatur esse offensam, eo quod aestate praeterita puer designaverat facinore, quod videlicet absque consensu meo domum redierat victus amicorum videndorum desiderio, vel potius cuiusdam pueri nequam civitatis eiusdem indigenae ac coaetanei seductus pravo consilio. Quae res ne Vestrae Amplissimae Dignitatis pristinum erga eum immutet animum et ipse humillime rogo et obsecro, veniamque ipsius nomine precor. Quam facile credo impetrabit ipsius (quam in bono perseverandi habet) firma voluntas et in discendo nunc rara quaedam diligentia. Eam in ipso in dies augebit loci commoditas, mecum enim in domo nostra habitans consuetudine malorum non poterit reddi vel remissior, vel deterior.
Pecuniae ipsius (quam Vestra Amplissima Dignitas pro sua in puerum pietate im manus meas dederat) dispensandi rationem genitrix ipsius non ignorat, cuius nullum iam nummum habeo, silmili igitur (si maior esse nequit) opus est Vestrae Amplissimae Dignitatis munificentia, quae ut non poterit non esse domino Deo grata et accepta, ita et Vestrae Amplissimae Dignitati meritoria. Quod autem mei officii erit, ipse nihil negligam vel hac unica ratione, quo Vestram Amplissimam Dignitatem tantum praesulem eo saltem obsequio demereri possem.
Quae apud nos in comitiis acta sunt, non dubito Vestram Amplissimam Dignitatem ignorare. Novam sponsam Isabellam ferunt iam esse coronatam et regi ac illius omnibus incolis gratam, quae res plurimum exhilaraverat reginam et reges nostros, at gaudium hoc tandem contaminaverunt hae litterae, quas dominus capitaneus Camieniecensis ad regiam maiestatem misit. Quarum copiam Vestrae Amplissimae Dignitati mitto. Auxit deinde maestitiam alia prior novitas, Turcam dumtaxat 17 miliaribus a Coszycze distare duasque arces iam oppugnare. Id apud dominum cancellarium regni, cuius puerum in cura mea habeo, existens ab eodem audivi.
Quanta mala et regno nostro immineant, pro sua prudentia facile divinabit.
Commendo me et hunc puerum Vestrae Amplissimae Dignitati, quam Dominus Deus servet diu incolumem et florentem.
Cracoviae, dominica Oculi, anno Domini 1539.
Vestrae Amplissimae Dignitatis servitor obsequentissimus, magister Valentinus Rawensis, studii Cracoviensis collega
| | 2 | IDL 7221 | Ioannes DANTISCUS to Valentinus RAWENSIS, 1539-04 Letter lost | Letter lost, mentioned in IDL 5668: Litterae Vestrae Amplissimae Dignitatis, quibus me dignata est, mihi fuere gratissimae non minus, quod gratiam et favorem quendam erga me Vestrae Amplissimae Dignitatis redolere videbantur, quam quod a tanto praesule missae fuerint. | | | 3 | IDL 5668 | Valentinus RAWENSIS to Ioannes DANTISCUS, Cracow (Kraków), 1539-05-07 | received [1539]-05-25
Manuscript sources: 1 | fair copy in Latin, autograph, AAWO, AB, D. 68, f. 255 + f. [1] missed in numbering after f. 255
|
Auxiliary sources: 1 | register in German, 20th-century, B. PAU-PAN, 8249 (TK 11), f. 77
|
| Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri, Domino et domino Ioanni Dantisco, episcopo Varmiensi, domino ac patrono suo observanter colendissimo
Litterae Vestrae Amplissimae Dignitatis, quibus me dignata est, mihi fuere gratissimae non minus, quod gratiam et favorem quendam erga me Vestrae Amplissimae Dignitatis redolere videbantur, quam quod a tanto praesule missae fuerint. Quibus quod tumultuarie respondeo, meis occupationibus adscribere dignetur, rogo. Quod commendatio et petitio mea veniam deliquenti puero impetraverit, non possum mihi hoc nomine gratulari, non minus et Ioanni ex Vestra Amplissima Dignitate ex patrueli nepoti, quod Vestra Amplissima Dignitas ipsius culpae oblita eum in gratiam suam resumere est dignata. In quo instituendo tam ad honestatem, quam ad bonas litteras meam operam Vestrae Amplissimae Dignitati gratificandi causa non intermittam.
Nova, quae Vestrae Amplissimae Dignitatis scientia digna esse existimem, prorsus nulla sunt, praeter haec domestica. Civis et consul quidam Cracoviensis Conopnyczki, qui aere alieno multo erat obstrictus quique autumno praeterito in Moldaviam susceperat quingentes pedites, tuncque amentia quadam erat correptus, ratione tandem recuperata Sabbato Magno sub meridiem, ablegatis a se suis filiis, in collo Bernardinorum, quo causa devotionis in illud triduum commigraverat, laqueo vitam finivit, sepultus nocte secunda, utique in coemeterii angulo. Dominus doctor Rawa [m]edicus, gentilis et patronus meus, feria secunda post Dominicam Conductus Paschae morbo quodam ex quartana febre contracto interiit, sepultus honorifice in sacello Praedicatorum, quod illi Capitulare vocant. Reliquit autem pecuniae duo circiter milia florenos, quam inter cognatos et pauperes distrahendam executoribus commisit.
Sabbato demum sequenti Malcherowa, civis Cracoviensis, quae ad iudaismum a fide nostra desciverat nec resipiscere volebat, igne est absumpta, quamvis eam fidem haberet, quod ex igne illaesa deberet exire.
In crastino coniunx magnifici domini palatini Cracoviensis, quam ille, licet sterilem, sibi caram habebat, mortem obiit. Quae nudius tertius est in arce sepulta.
Reverendissimum praesulem Posnaniensem febre quadam, quam ille ex pane piperato a venatione rediens cum quodam liquore sumpto, dum nondum paratos cibos ostendisset, contraxerat, nihilque faciebat, migrasse ad superos certissimum est. Illi sufficiendum quidam dominum episcopum Przemisliensem, qui non pridem ex Ungaria rediit, quidam Chelmensem dominum Branyczky opinantur.
Reverendissimus noster Cracoviensis perendie in Pyotrkoviam, ubi synodus feria sexta ante Penthecostes celebrabitur, profecturus est.
Turcarum nulla imminere pericula et nostro et Ungarorum dominiis, dominus canonicus Byelynsky et castellanus Polanyecensis, qui in Ungariam foederis pacti confirmandi cum novo palatino gratia missi hodie redierunt, certe affirmant, licet et id ante unum et alterum mensem non parum nobis incusserat timoris. Scytarum tamen octoginta milia ad populandum vel nostros,
vel Moscorum agros venire dominus Ilia Constantini dux regiae maiestati scripsit. Haec, quae domi aguntur, Vestrae Amplissimae Dignitati scribere volui, Vestrae Amplissimae Dignitati morem gerere, quae ad id provocat, cupiens. Quod reliquum est, Christus Optimus Maximus Vestram Amplissimam Dignitatem diu servet incolumem rebusque omnibus faciat in dies magis florentem.
Cracoviae, feriis praecidaneis Divi Stanislai, anno Domini 1539.
Vestrae Amplissimae Dignitatis servitor perpetuus, magister Valentinus Rawensis, studii Cracoviensis collega
| | 4 | IDL 2234 | Valentinus RAWENSIS to Ioannes DANTISCUS, Cracow (Kraków), 1539-10-10 | received [1539]-10-21
Manuscript sources: 1 | fair copy in Latin, autograph, BCz, 1597, p. 857-860
|
| Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri, Domino et domino Ioanni Dantisco, Dei gratia episcopo Warmiensi, domino et ...ci suo ter maximo
Post servitiorum meorum in gratiam Tuae Celsitudinis humillimam commendationem.
Amplissime Praesul.
Non immemor Tuae Celsitudinis admonitionis illius, ne ab officio scribendarum litterarum semel suscepto desisterem, potissimum si quid habeam, quod Tuae Celsitudinis scientia dignum esse existimarem, tametsi nihil hic sit, quod Tuam Celsitudinem scire iuvaret, nactus sum tabellarii certi Tuae, inquam, Celsitudinis servitoris copiam, illius sanitatem invisere praesentibus decrevi. Quae, deos precor, spero, ut sit integra ac diuturna omnem denique felicitatem habens sibi commitere.
Id insuper a Tua Celsitudine peto maiorem in modum, Ioannis Warszoviensis, cuius ipse sum praeceptor, ne Tua Celsitudo obliviscatur, non minus et quotannis illi promissae munificentiae, non modo, quod id ante pollicita parenti ipsius fuerit, sed quod et pueri indoles, in discendoque non parva diligentia eam Tuae Celsitudinis mereret gratiam. Qui si talis esse perget, qualem hoc anno exhibuit sese errore suo priore cognito, futurum facile credo, quod et Tuae Celsitudinis erga se augebit favorem, et amicis suis afferet consolationem.
Regia maiestas nondum plene convaluit, hinc est quod multi ominantur comitia hic celebrari, quod forte maxime pendet ex Maioris Poloniae incolarum consensu.
Quod reliquum est, commendo me et hunc puerum Tuae Celsitudinis gratiae. Quam Christus Optimus Maximus servet diutissime incolumem.
Cracoviae, feria sexta ante festum sanctae Hedvigis, anno Domini 1539.
Vestrae Celsitudinis servitor, magister Valentinus Rawensis, studii Cracoviensis collega
| |
Texts where mentioned Valentinus RAWENSIS Results found: 1 IDL, 0 IDP, 0 IDT 1 | IDL 7063 | Ioannes DANTISCUS to Tiedemann GIESE, s.l., [1539-05-25, postscripts 1539-05-26 and 1539-05-27] |
|