Correspondence between Dantiscus and Jan TARNOWSKI
List
Database
Full text
Results found: 26 preserved: 20 + lost: 6 1 | IDL 3517 | Jan TARNOWSKI to Ioannes DANTISCUS, Cracow (Kraków), 1531-07-12 | received Brussels, [1531]-08-31
Manuscript sources: 1 | fair copy in Latin, BCz, 1595, p. 311-312
|
Auxiliary sources: 1 | register in Polish, 20th-century, B. PAU-PAN, 8246 (TK 8), f. 367
|
| Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Is adulescentulus, ⌊Nicolaus Miiskowski⌋, affinis nostri, multis nominibus carissimi ⌊Biiecensis castellani⌋ filius, morum et exterarum consuetudinum cupidissimus, parentis in hoc affectu destinato, istic ad Reverendissimam Dominationem Vestram mittitur. ⌊Quem⌋ licet ipsa parens natura optima indole et praeclaro formatum ingenio cuique abunde reddiderit commendatum, feliciorem tamen in hoc potissimum spem sibi destinavit apud exteros gratiae futuram, si mea apud Vestram Reverendissimam Dominationem eidem commendatione gratulari licuisset.
Cum igitur et honesta ⌊illius⌋ precatio dignior mihi constet quam, quod negari possit, affinitatis vinculo probata et id de Vestra Revereverendissima Dominatione pollicear, quod antehac semper mutuus aulae convictus veraque amicitiae necessitudo post experiendum testabatur, Vestram Reverendissimam Dominationem rogandam constitui, velit eidem tam generose cuiusdam mentis adulescenti istic ope et opera praesto adesse, et si duxerit commodius pro erudienda adulescentia ac tenera aetate sua firmanda e manibus suis, alteri cuipiam addicere curiae dignetur, cui procul dubio pari talione, si quando dignam ac utilem operam meam existimaverit futuram, respondebitur cumulatius tandem me amicitiae Vestram Reverendissimae Dominationis commendo.
Quem otpime sanam et incolumem valere precor.
⌊Ioannes comes in Tarnow⌋, palatinus ⌊Russiae⌋ exercituumque ⌊regni Poloniae⌋ etc. capitaneus
| | 2 | IDL 3533 | Jan TARNOWSKI to Ioannes DANTISCUS, Wiewiórka, 1532-07-29 |
Manuscript sources: 1 | fair copy in Latin, BCz, 1595, p. 411-414
|
Auxiliary sources: 1 | register in Polish, 20th-century, B. PAU-PAN, 8247 (TK 9), f. 105
|
Prints: 1 | AT 14 No. 363, p. 556-557 (in extenso; Polish register) |
| Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
BCz, 1595, p. 414
Reverendissimo Domino, domino ⌊Ioanni Dei gratia episcopo Culmensi⌋, domino amico observandissimo
BCz, 1595, p. 411
Reverendissime Domine, domine et amice observandissime. Salutem multam et sui penitissimam commendationem.
Etsi mihi usque adhuc nulla fuit praebita ansa gratificandi et benemerendi de Reverendissima Dominatione Vestra, voluntas tamen et ardens desiderium id faciendi numquam defuerat. Nam cum adhuc Reverendissima Dominatio Vestra et aetate et fortuna minor erat, ego quoque tum superinscribed⌈tumtum superinscribed⌉ annis et titulis inferior, mirifice amicissimeque illi affectus eram. Nunc demum postea quam Reverendissimam Dominationem Vestram virtus et amplissimus rerum usus in hunc fortunae suggestum evexerit, celebritas nominis eius et summorum monarcharum orbis favor, quibus placere summa laus est, laudem apud omnes passim conflaverit, non solum affectionem in Reverendissimam Dominationem Vestram meam et studium illud complacendi refrixisse, verum etiam multis partibus incaluisse auctumque esse. Fortasse Deus dabit aliquando occasionem, qua id re ipsa comprobem. Reditum hunc Reverendissimae Dominationis Vestrae in Aquilones nostros nimis gratulor et valde gratulor, et auspicatissimum BCz, 1595, p. 412 esse precor.
Accepi Reverendissimam Dominationem Vestram non diu istic ⌊Cracoviae⌋ immoraturam esse et divertere constituisse ad illustrem dominum ⌊castellanum Cracoviensem⌋ in ⌊Novam Civitatem Korczyn⌋. Proinde omnibus precibus rogo, velit mihi dictum et significatum locum per hunc puerum meum, quo possem prius convenire Reverendissimam Dominationem Vestram, quam veniet in ⌊Novam Civitatem⌋, partim quod incredibili desiderio teneor videndi illam, partim quod ex litteris sacrae et catholicae ⌊caesareae maiestatis⌋ intellexerim Reverendissimam Dominationem Vestram reliquum litterarum suae sacrae maiestatis ore mihi suppleturam esse. Sed hoc rogo omnibus modis celatum apud om(ne)s dignetur, efficiemus enim utriusque congressum hunc nostrum fuisse et accidisse forte fortuna hidden by binding⌈[a]a hidden by binding⌉ et non de composito. Commendo me Reverendissimae Dominationi Vestrae hidden by binding⌈[ae]ae hidden by binding⌉, ut possum maxime, et precor, ut nos incolumes contemplemur.
| | 3 | IDL 810 | Jan TARNOWSKI to Ioannes DANTISCUS, Wiewiórka, 1532-07-31 |
Manuscript sources: 1 | fair copy in Latin, in secretary's hand, author's signature, BCz, 403, p. 654-657
|
Auxiliary sources: 1 | register in Polish, 20th-century, B. PAU-PAN, 8247 (TK 9), f. 107
|
Prints: 1 | AT 14 No. 367, p. 562-563 (in extenso; Polish register) |
| Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
BCz, 403, p. 654
Reverendissime Domine, domine amice carissime ac observandissime.
Quanto se mihi Reverendissima Dominatio Vestra amiciorem declarat, tanto illi gratiam ago habeoque maiorem, de meo invicem in illam animo id rebus quam verbis assequi Reverendissimam Dominationem Vestram malim.
Ceterum ita edoctus eram non plus biduo aut triduo Reverendissimam Dominationem Vestram ⌊Cracoviae⌋ immoraturam fuisse et propterea expetebam illam de rebus negotiisque nonnullis convenire, priusquam in aliquem locum remotiorem proficisceretur. Verum cum scribit Reverendissimae Dominationi Vestrae esse incertum ex negotio, quam diu istic mansura est et iter faciens divertere ad illustrem dominum ⌊Cracoviensem castellanum⌋ constituerit in ⌊Novam Civitatem⌋, totus sto in arbitrio Reverendissimae Dominationis Vestrae in utrumque paratus, seu voluerit de his rebus scriptis agere mecum, seu malit, ut coeamus, mutuis nos colloquiis refecturi. Ego his diebus futurus sum aut in ⌊Ossyek⌋, aut ⌊Sandomiriae⌋, si vero commoditas non inciderit, ut nos mutuiter videamus, relinquere dignetur litteras suas apud illustrem dominum BCz, 403, p. 655 ⌊Cracoviensem castellanum⌋, dum ad illius illustrem dominationem hospitatum descenderit et istinc mihi tuto dimittentur. Quamvis certe libentius meum praestiturus eram officium, ut praesens praesentem inviserem, reditum gratularer, sed obstitit longa inter nos loci intercapedo, quae si paulo proximior esset, prorsus non committerem, ne ad illam excurrerem. Cui me, ut possum, maxime commendo et vivere faustiter diu incolumem desidero.
| | 4 | IDL 814 | Ioannes DANTISCUS to [Jan TARNOWSKI], Cracow (Kraków), 1532-08-06 |
Manuscript sources: 1 | office copy in Latin, in secretary's hand, AAWO, AB, D. 67, f. 141r-v
|
Auxiliary sources: 1 | register in German, 20th-century, B. PAU-PAN, 8247 (TK 9), f. 116
|
| Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
1532-08-05⌊Hesterna nocte1532-08-05⌋ misit mihi generosus dominus et frater meus ⌊Nicolaus Nybschicz⌋ ⌊⌋ Illustris Dominationis Vestrae 1532-07-31⌊ultima(!) Iulii1532-07-31⌋ datas, quibus meis respondet, quas dedi novissime ad Illustrem Dominationem Vestram. Misit et eas, quas ad illum scripsit. Quod meam ⌊hinc⌋ absolutionem spectat et quando ea factura est, certo perscribere non possum, quandoquidem ⌊serenissima maiestas regia⌋ priusquam hinc versus ⌊Nepolomicz⌋ proficisceretur, mihi iniunxit, ut hic reditum suum praestolarer. Cuius voluntati mihi reluctari non licuit, venturaque est ⌊serenissima maiestas eius⌋ pro 1532-08-09⌊die Veneris futura1532-08-09⌋, unde quamprimum me hinc explicare potuero cum bona ⌊serenissimae regiae maiestatis⌋ gratia, omnem operam dabo, ut alicubi inter eundum Illustrem Dominationem Vestram (quod summopere cupio) coram complecti et pro desiderio meo ad sacietatem usque alloqui possim. Interea vero, ne Illustrem Dominationem Vestram ulterius de mente ⌊serenissimae caesareae maiestatis⌋ suspensam teneam, illam brevibus explicabo. Cum mihi a ⌊serenissima maiestate caesarea⌋ erat abeundum, postulavit a me, ut quibusdam principibus apud nos viris, quibus scribere intenderet, quo illorum benevolentiam obtineret, quaedam referenda non gravate susciperem, et inter primos Illustrem Dominationem Vestram commemmoravit, iniungens mihi, ut Illustri written over em⌈emii written over em⌉ Domationi written over em⌈emii written over em⌉ Vestrae written over m⌈mee written over m⌉ ⌊suae maiestatis nomine⌋ salutem et singularis favoris et benevolentiae suae propensionem dicerem, illique omnia fausta precarer, commoneremque Dominationem Vestram, ut apud se reputaret, quibus in angustiis et discriminibus Respublica Christiana versaretur, hoc potissimum tempore, utque Dominationem Vestram nomine ⌊maiestatis suae⌋ hortarer et rogarem, quantum posset mutuum amorem et fraternam coniunctionem, quae est inter ⌊illum⌋ et serenissimum fratrem suum ⌊regem Romanorum⌋ et ⌊serenissimum regem ⌊Poloniae⌋⌋, dominum meum clementissimum, sedulo confirmaret, et opera sua auctiorem redderet, et rebus ⌊fratris sui⌋, ubi posset, apud ⌊serenissimum regem nostrum⌋ adesset, illudque apud se perpenderet, utrum magis rebus Christianis expediret, quod communis noster hostis ⌊Turca⌋ cum illis, qui se ei ultro addixerunt, nobile hoc ⌊Hungariae regnum⌋, ex quo perpetuae in vicinia Christiana regna et dominia metuendae essent excursiones, haberet, an ⌊ille⌋, qui o(mn)i(u)m
iure atque etiam ratione ⌊coniugis suae⌋ ad illud sit legitime assumptus quique hoc regnum posset validius quam quispiam alius contra ⌊Thurcae⌋ tyrannidem et vires tueri, et quem maiestas sua fratrem utpote suum germanum numquam posset deserere, et ob quem in ea Christianitatis parte retinendum facilius concilium generale, maxime his temporibus necessarium, statui et celebrari posset, in quo primum dissidiis religionis sopitis communis omnium Christianorum consensu contra communem hostem expeditio fieret, ⌊Graecia⌋que et alia Christianitatis Regna ex faucibus truculenti istiusmodi tyranni eriperentur. Quo tam pio et necessario negotio ⌊maiestas sua caesarea⌋ numquam esset defutura. Iniunxit mihi itaque maiestas sua, ut Illustrem Dominationem Vestram et quosdam nostros alios primores rogarem, quo huic tam expedienti proposito afficerentur, et hoc in primis Illustri Dominationi Vestrae, quae non immerito rebus ⌊regni Poloniae⌋ bellicis praeest atque apud ⌊serenissimum regem nostrum⌋ auctoritate sua valet plurimum, commendarem. Ubi vicissim ⌊maiestas sua caesarea⌋ Illustri Dominationi Vestrae gratificari AAWO, AB, D. 67, f. 141v et pro commodi ac honoris accessione usui esse posset, obtulit se erga Illustrem Dominationem Vestram propensissimam N. Hoc quemadmodum serenissima ⌊caesarea maiestas⌋ referendum Illustri Dominationi Vestrae a me postulavit, in notitiam Illustris Dominationis Vestrae deducendum existimavi, ea vero, quae de Illustri Dominatione Vestra virtutibusque eius innumeris ⌊caesareae maiestati⌋ coram praedicavi, non est praesentis instituti recensere. Si Illustris Dominatio Vestra ad ista, quae scripsi ⌊serenissimae cesareae maiestati⌋ cum illi equos, de quibus scripsit domino ⌊Nybschicz⌋, mittet, respondere voluerit et suam ad ea propensionem declarare, faciet procul dubio rem ⌊caesareae maiestati⌋ gratissimam et qua suam excelsam exestimationem a me toties praedicatam augebit plurimum. Scribo hic cuidam singularissimo domino et amico meo ⌊domino de Nassau⌋, qui est apud ⌊caesarem⌋ de primis, et non habet minus quam centum millia ducatorum singulis annis in proventibus, item et domino secretario primario ⌊caesareae maiestatis⌋ ⌊Alfenso(!) Valdesio⌋, ut cum istius modi famuli Illustris Dominationis Vestrae cum equis ⌊caesari⌋ dandis ad curiam applicuerint, illos et munus Dominationis Vestrae omni favore apud ⌊caesaream maiestatem⌋ prosequantur, quod illos facturos omnino mihi persuadeo. Si qua alia in re Illustri Dominationi Vestrae gratificari et inservire possum, nihil est, quod facturus sum libentius. Cui me totum commendo, Christus Dominus noster Eandem quam diutissime incolumem et felicissimam conservet.
Ex ⌊Cracovia⌋, 6 Augusti anno Domini M D XXXII
| | 5 | IDL 1178 | Jan TARNOWSKI to Ioannes DANTISCUS, Sandomierz, 1534-06-22 | received [1534]-08-01
Manuscript sources: 1 | fair copy in Latin, in secretary's hand, author's signature, AAWO, AB, D. 9, f. 21
|
Auxiliary sources: 1 | register in Polish, 20th-century, B. PAU-PAN, 8247 (TK 9), f. 578
|
| Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
AAWO, AB, D. 9, f. 21v
Reverendissimo Domino, domino I⌊oanni Dei gratia episcopo Culmensi⌋, domino amico carissimo plurimumque observando
Cum proxime apud me diversaretur dominus ⌊Plocensis castellanus⌋, amicus meus, narravit mihi singularem Reverendissimae Dominationis Vestrae erga me affectum et benevolentiam. Cui pro hoc affectu gratitudinem pronunc animi devoveo.
Ceterum, si quando inciderit occasio, qua Vestrae Reverendissimae Dominationi aut eius amicis gratum facere possem, darem operam, ne prorsus ignavum aut ingratum me experiatur amicum. Redeunti isto ⌊domino Plocensi⌋ commisi, ut Reverendissimam Dominationem Vestram meis verbis salveret amicissime ac me eidem non vulgariter commendatum faceret, tum in sinum eius quaedam ex me effunderet.
Hisce Dominus Deus servet Reverendissimam Dominationem Vestram ad multos annos faustiter incolumem.
Ex ⌊Sandomiria⌋, XXII-a Iunii 1534.
Servitor ⌊Ioannes comes in Tarnow⌋ etc. subscripsit
| | 6 | IDL 5815 | Jan TARNOWSKI to Ioannes DANTISCUS, Lviv, 1537-08-13 | received [1537]-08-20
Manuscript sources: 1 | fair copy in Latin, in secretary's hand, author's signature, BCz, 403, p. 658-661
|
| Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Cum proficisceretur istuc cubicularius regius mihique scribendi facultas esset data, non potui ipsi nihil ad Reverendissimam Dominationem Vestram litterarum paper damaged⌈[arum]arum paper damaged⌉ dare, quibus pro vetustate officiorum et amicitia paper damaged⌈[itia]itia paper damaged⌉ nos paper damaged⌈[nos]nos paper damaged⌉tra Reverendissimam Dominationem Vestram salvere iuberem. Quare, ut Revrendissima Dominatio paper damaged⌈[evrendissima Dominatio]evrendissima Dominatio paper damaged⌉ Vest paper damaged⌈[Vest]Vest paper damaged⌉ra ex animi sententia valeat sitque semper felix et fort paper damaged⌈[et fort]et fort paper damaged⌉unata, vehementer precor ac opto.
Cum ⌊hic⌋ apud paper damaged⌈[apud]apud paper damaged⌉ ⌊maiestatem regiam⌋ essem negotiumque ⌊capituli Varmiensis⌋ de c paper damaged⌈[de c]de c paper damaged⌉reando episcopo agerentur, ne Reverendissimae Dominationi Vestrae deessem paper damaged⌈[m]m paper damaged⌉, fa paper damaged⌈[fa]fa paper damaged⌉ciendum putavi. Nam, quod Reverendissima Dominatio Vestra ad retinen paper damaged⌈[n]n paper damaged⌉dum coadiutoriae ius confirmationem ⌊summi{s} pontificis⌋ non habeat, putant ius suum de eligendo episcopo et veterem consuetudinem nunc etiam valere debere idque sacram ⌊maiestatem regiam⌋ rogan<t>. Quod si ipsis integrum esse deberet, verendum esset, ne Reverendissimam Dominationem Vestram suffragiis praetereant atque id Reverendissimae Dominationi Vestrae esset fraudi.
Quamobrem etsi reverendissimus dominus ⌊episcopus electus Cracoviensis⌋ intercessit diligenter sacraque ⌊maiestas regia⌋ Reverendissimae Dominationis Vestrae causa cupiebat plurimum, tamen ego sacram maiestatem regiam diligentissime quoque rogavi, vellet magis magisque Reverendissimam Dominationem Vestram ea dignitate ornari. ⌊Quae⌋ litteras suas mittit ad ⌊capitulum Varmiense⌋, quibus petit Reverendissimam Dominationem Vestram BCz, 403, p. 659 hac illius iuris praerogativa, ipsis approbantibus, ea di hidden by binding⌈[di]di hidden by binding⌉ginitate ornari. Non dubito sacrae ⌊maiestatis⌋ litteras maximum, et quod debeant, habituras esse pondus. Itaque Reverendissimam Dominationem Vestram optime sperare paper damaged⌈[re]re paper damaged⌉ iubeo, futurum est enim, ut eam amplitudinem paper damaged⌈[em]em paper damaged⌉ co paper damaged⌈[co]co paper damaged⌉nsequatur, quam ad [...] hidden by binding⌈[...][...] hidden by binding⌉ omne meum studium paper damaged⌈[m]m paper damaged⌉ [...] paper damaged⌈[...][...] paper damaged⌉ a paper damaged⌈[a]a paper damaged⌉c polliceor Reverendissimae Dominationi Vestrae.
Haec Reverendissimam Dominationem Vestram scire paper damaged⌈[cire]cire paper damaged⌉ vol paper damaged⌈[vol]vol paper damaged⌉ui, non quod ambitio[...] hidden by binding⌈[...][...] hidden by binding⌉ meum hoc erga ipsam Reverendissimam Dominationem Vestram paper damaged⌈[Reverendissimam Dominationem Vestram]Reverendissimam Dominationem Vestram paper damaged⌉ officium, qui amici hidden by binding⌈[ci]ci hidden by binding⌉tiarum fructum esse de[...] paper damaged⌈[...][...] paper damaged⌉m, ut eos, quibuscum coniuncti simus, hic [...] paper damaged⌈[...][...] paper damaged⌉ntes, sed ut Reverendissima Dominatio Vestra hidden by binding⌈[Dominatio Vestra]Dominatio Vestra hidden by binding⌉ intelligat idque sibi pe paper damaged⌈[sibi pe]sibi pe paper damaged⌉rsuadeat numquam me commissurum, ut illi oper paper damaged⌈[er]er paper damaged⌉a mea superinscribed⌈meamea superinscribed⌉ aut cura et auctoritas desit, si quando vel dignitas, vel res, vel commodum Reverendissimae Dominationis Vestrae postulaverint.
Optime felicissimeque valeat Reverendissima Dominatio Vestra.
| | 7 | IDL 7259 | Ioannes DANTISCUS to Jan TARNOWSKI, before 1538-02-16, probably in January Letter lost | Letter lost, mentioned in IDL 3622: Reverendo domino Plothowsky et per se et commendatione Reverendissimae Dominationis Vestrae libenter non defui, vel quod ille mihi carus semper fuit, vel ut ostenderem, quanti a me Reverendissima Dominatio Vestra fieret. and in IDL 3619: Quod Reverendissima Paternitas Vestra tam gratiose pro me intercessit et negotio meo apud sacram maiestatem regiam et reverendissimum dominum praesulem Cracoviensem, summum cancellarium Regni Poloniae, nec non illustrem et magnificum dominum Ioannem a Tarnow, comitem et castellanum Cracoviensem, ingentes et eas quidem immortales gratias [ago] et habeo tamquam domino et praesuli meo dignissimo, et, quoad spiritum traham, conservabo me fide et obsequiis meis tamquam servitor et praepositus eiusdem Reverendssimae Paternitatis Vestrae. | | | 8 | IDL 3622 | Jan TARNOWSKI to Ioannes DANTISCUS, Piotrków, 1538-02-16 | received [1538]-02-23
Manuscript sources: 1 | fair copy in Latin, in secretary's hand, author's signature, only a part of signature in the author's own hand: deditissimus manu propria subscripsit, BCz, 1595, p. 955-958
|
| Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
BCz, 1595, p. 958
Reverendissimo domino, domino ⌊Ioanni Dantisco Dei gratia episcopo Varmiensi⌋ etc. amico carissimo et honorando
Reverendo domino ⌊Plothowsky⌋ et per se et ⌊⌋ Reverendissimae Dominationis Vestrae libenter non defui, vel quod ille mihi carus semper fuit, vel ut ostenderem, quanti a me Reverendissima Dominatio Vestra fieret. Fit enim certe, ut debet, plurimi. ⌊Eum⌋ vero Reverendissimae Dominationi Vestrae ego vicissim commendo gratiamque habeo eius a Reverendissima Dominatione Vestra haberi rationem, quod cum per se facit, rogo ad eam voluntatem tantum in eum meo rogatu benignitatis accedat, quantum amicitia nostra illiusque singularis virtus postulaverit. Vir enim est multum bonus, honestissime in aula serenissimae ⌊maiestatis regiae⌋ versatus, praeclara omnium praecipueque primatum de illius moribus opinione et fama. Itaque et ego ⌊eum⌋ Reverendissimae Dominationi Vestrae merito commendare debeo, et illa, quae in talem virum humanitatis, beneficentiae, studii contulerit, non solum mihi gratissimum fecerit, sed etiam, quod magni antistitis est, virtuti et probitati habuerit honorem.
Quod reliquum est, me Reverendissimae Dominationi Vestrae commendo ipsamque diu et optime valere cupio.
Eiusdem Reverendissimae Dominationi Vestrae deditissimus ⌊Ioannes comes in Tharnow⌋ castellanus Cracoviensis etc. manu sua scripsit
| | 9 | IDL 2068 | Jan TARNOWSKI to Ioannes DANTISCUS, Cracow (Kraków), 1539-02-05 | received 1540-01-24
Manuscript sources: 1 | fair copy in Latin, BCz, 1597, p. 501-504
|
| Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
BCz, 1597, p. 504
Reverendissimo Domino, domino ⌊Ioanni Dantisco⌋ Dei gratia episcopo Varmiensi etc., amico suo carissimo et observando
Praesentium exhibitor, venerabilis dominus ⌊Nicolaus⌋, heres et plebanus in ⌊Carnievo⌋, cuius fratres sunt continui et domestici servitores mei, petiturus a Vestra Reverendissima Dominatione libertatem incolis suis villae ⌊Ottedorff⌋, qua habita celerius locari possit, simul ut iuxta iura ac privilegia a praedecessoribus Reverendissimae Dominationis Vestrae super bona Vaiips (in quibus illi certi proventus mellificiorum adimuntur) sibi concessa concervari possit, petiit me, quo huiusmodi petitionem illius Dominationi Vestrae Reverendissimae promoverem. Cui cum gratificari in hoc cupiam, Dominationem Vestram Reverendissimam diligenter rogo, velit ac dignetur illius habere sibi commendatum eamque subditis suis libertatem ac in iuribus sibi dudum a praedecessoribus Reverendissimae Dominationis Vestrae concessis on the margin⌈concessisconcessis on the margin⌉ conservationem obtinere mereatur, tum et in ceteris, si quas coram Reverendissima Dominatione Vestra habiturus est rebus, benignum se illi praebere dominum.
Ego pro veteri meo in illam studio officia mea solita Dominationi Vestrae Reverendissimae offero parata. Cuius amori me commen(do) optan(s), ut diu feliciterque valeat.
Eiusdem Reverendissimae Dominationi Vestrae deditissimus ⌊Ioannes comes in Tarnow⌋, castellanus Cracoviensis etc. manu sua scripsit
| | 10 | IDL 7295 | Ioannes DANTISCUS to Jan TARNOWSKI, before 1540-03-03 Letter lost | Letter lost, mentioned in IDL 2292: Quamquam ad litteras Reverendissimae Dominationis Vestrae nuper iam respondi, tamen discedentem hinc dominum Plotowsky sine meis ad illam litteris dimittere nolui.; see also IDL 2278 | | | 11 | IDL 2278 | Jan TARNOWSKI to Ioannes DANTISCUS, Cracow (Kraków), 1540-03-03 | received Guttstadt (Dobre Miasto), 1540-03-23
Manuscript sources: 1 | fair copy in Latin, BCz, 1597, p. 939-942
|
| Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
BCz, 1597, p. 942
Reverendissimo Domino, domino ⌊Ioanni Danthisco⌋ Dei gratia episcopo Varmiensi etc., amico carissimo et observando
BCz, 1597, p. 939
Reverendissime Domine, domine amice carissime et observande.
Officiorum meorum commendatione praemissa.
De isto ⌊canonico⌋, qui et universum ⌊collegii sui⌋ ordinem vexat, et petulantia tum illi molestiam exhibet, tum magno debacchatur cum scandalo, egimus ex litteris Reverendissimae Dominationis Vestrae apud
⌊s(acram) or s(erenissimam)⌈s(acram)s(acram) or s(erenissimam)⌉
maiestatem regiam⌋ sane diligenter.
⌊S(acra) or S(erenissima)⌈S(acra)S(acra) or S(erenissima)⌉
maiestas sua⌋ interposita auctoritate sua datoque mandato ⌊ei⌋ dicit diem. Si se sisterit, aut si minus obiverit dictam diem, nihilominus agetur contra ⌊eum⌋ et decernetur, ut ne quicquam conari in posterum aut temere velit, aut omnino audeat. Speroque ⌊eius⌋ furorem compressum iri. Qua in re omnem adhibebo diligentiam et operam.
Quae vero in cedula adscripsit
⌊s(acrae) or s(erenissimae)⌈s(acrae)s(acrae) or s(erenissimae)⌉
maiestati suae⌋ per dominum ⌊Nipsitz⌋ referenda, cognita
s(acrae) or s(erenissimae)⌈s(acrae)s(acrae) or s(erenissimae)⌉
maiestati sunt commemorataque nobis praesentibus. Sed miserum est horum temporum fatum aliquos esse principes, quorum cum exstare deberet in rem publicam Christianam cura, contra officium suum superinscribed⌈suumsuum superinscribed⌉ id committunt, quod cum pernicie rei publicae coniunctum sit. Dominus Deus et istis sanam restituat mentem, et omnia bene ac ad salutem Christianae rei publicae vertat.
Ego pro nostra veteri coniunctione mutuaque ac iucunda benevolentia written over e⌈eaa written over e⌉ Reverendissimae Dominationi Vestrae omnibus in rebus defuturus non sum, quae vel ad dignitatem illius, vel neBCz, 1597, p. 940gotia pertinebunt, utque id sibi persuadeat de me, etiam atque etiam rogo.
Commendo me Reverendissimae Dominationi Vestrae diligentissime et opto eam rectissime valere.
Datum III Martii, ⌊Cracoviae⌋, anno Domini 1540.
Eiusdem Reverendissimae Dominationi Vestrae deditissimus ⌊Ioannes comes in Tarnow⌋ etc. subscripsit
| | 12 | IDL 2292 | Jan TARNOWSKI to Ioannes DANTISCUS, Cracow (Kraków), 1540-03-10 | received Guttstadt (Dobre Miasto), 1540-03-23
Manuscript sources: 1 | fair copy in Latin, BCz, 1597, p. 981-984
|
| Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
BCz, 1597, p. 984
Reverendissimo Domino, domino ⌊Ioanni Dantisco Dei gratia episcopo Varmiensi⌋ etc., amico carissimo et observando
Quamquam ad ⌊⌋ Reverendissimae Dominationis Vestrae nuper iam ⌊⌋, tamen discedentem hinc dominum ⌊Plotowsky⌋ sine meis ad illam litteris dimittere nolui. Quibus eam saluto et opto, ut omnia Reverendissimae Dominationi Vestrae, quae cupit, bene ac feliciter eveniant.
Ceterum pro meo veteri written over e⌈eii written over e⌉ et summo erga Reverendissimam Dominationem Vestram amore, me illi commendo meaque studia officia omnibus in rebus ad eam defero, quae in Reverendissimam Dominationem Vestram summa semper exstabunt.
Dominus Deus faxit precor, ut Reverendissima Dominatio Vestra diutissime felisicissimeque valeat.
Eiusdem Reverendissimae Dominationi Vestrae deditissimus ⌊Ioannes comes in Tharnoff⌋, castellanus Cracoviensis etc. etc. manu sua subcripsit
| | 13 | IDL 2291 | Jan TARNOWSKI to Ioannes DANTISCUS, Cracow (Kraków), 1540-03-10 | received Guttstadt (Dobre Miasto), 1540-03-23
Manuscript sources: 1 | fair copy in Latin, BCz, 1597, p. 973-976
|
| Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
BCz, 1597, p. 976
Reverendissimo Domino, domino ⌊Ioanni Dantisco⌋ Dei gratia episcopo Varmiensi etc., amico carissimo et observando
⌊Philippus Sczepanowsky⌋ servitor Reverendissimae Dominationis Vestrae ad illam proficiscens, pe{s}tivit se Reverendissimae Dominationi Vestrae per me commendari. Itaque Reverendissimam Dominationem Vestram rogo, ⌊eum⌋ benigne complecti velit, est enim adolescens hic honesto loco natus, qui si ad morum modestiam [ad]iunxerit on the margin⌈ad hidden by binding⌈[ad]ad hidden by binding⌉iunxerit[ad]iunxerit on the margin⌉ rerum maiorem usum, quod quidem ille in aula Reverendissimae Dominationis Vestrae consecuturus videtur, erit non solum illi honestum, sed etiam Reverendissimae Dominationi Vestrae honorificum. Ego vicissim, quoscumque mihi Reverendissima Dominatio Vestra commendaverit, eis libenter non deero.
Cupio Reverendissimam Dominationem Vestram felicissime valere.
Eiusdem Reverendissimae Dominationi Vestrae deditissimus ⌊Ioannes comes in Tharnoff⌋, castellanus Cracoviensis etc. etc. manu sua subcripsit
| | 14 | IDL 2603 | Jan TARNOWSKI to Ioannes DANTISCUS, Cracow (Kraków), 1542-11-24 | received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1542-12-16
Manuscript sources: 1 | fair copy in Latin, in secretary's hand, author's signature, BCz, 1599, p. 263-266
|
| Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
BCz, 1599, p. 266
Reverendissimo Domino ⌊Ioanni Dantisco⌋, Dei gratia episcopo Varmiensi etc., amico carissimo et honorando
BCz, 1599, p. 263
Reverendissime Domine, amice carissime et honorande.
Salutem plurimam amicissimamque mei commendationem.
Reddidit mihi a Reverendissima Dominatione Vestra ⌊⌋ eius servitor, quibus me humaniter salutavit deque adversa valetudine sua reddidit certiorem. Quorum alterum, ut debet, gratissimum mihi est, alterum vero sane dolendum. Cuperem enim, ut et honori suo et
s(acrae) or s(erenissimae)⌈s(acrae)s(acrae) or s(erenissimae)⌉ ⌊maiestatis regiae⌋ ⌊reique istius publicae⌋ utilitati diu, bene feliciterque vivat ac valeat Reverendissima Dominatio Vestra. Quae cum sit ea dignitate et prudentia, qua est, non potest ⌊rei publicae isti⌋ non utiliter vivere.
Res novas quod mihi perscripserit Reverendissima Dominatio Vestra, habeo item ei gratiam. Quod vero in eo statu sint res Christianae, id non aliunde proficisci palam est quam divinitus. Nam quod eo processerimus libidinis, ut parum honesta bonis rebus anteponamus, sequamur privatam utilitatem salute ms. salutem(!)
⌈salutesalute ms. salutem(!)
⌉ publica neglecta, praetextu verae in Deum religionis impie et falso colamus Deum, denique omnia faciamus, quibus non potest non irasci Deus, idcirco hac poena nos voluit punitos, ut hoc nomine admoneremur officii nostri. Utinam vero nos colligamus et Dominus Deus haec in melius vertat.
Quod autem mihi commendat nuper vita perfuncti Georgii servitoris mei necessarium, etsi ille moriturus, quod habuit supellectilis suae, quibus voluit, testamento legavit, tamen, quod ego sciam parentes suos satis esse pauperes, constitui distributis iis rebus, quo voluit, perfectisque opeBCz, 1599, p. 264ribus pietatis eos impartiri hac parte rerum suarum, quae est hidden by binding⌈[est]est hidden by binding⌉ reliqua. Ac ut qui sint sui parentes, percontetur dominus ⌊Kost hidden by binding⌈[Kost]Kost hidden by binding⌉ka⌋, terrarum Prussiae thesaurarius, eum rogavi. Itaque hidden by binding⌈[ue]ue hidden by binding⌉, cum de parentibus suis me reddiderit certiorem, in distri hidden by binding⌈[tri]tri hidden by binding⌉buendis his rebus habebo et Reverendissimae Dominationis Vestrae commendationis hidden by binding⌈[nis]nis hidden by binding⌉ et pietatis rationem magnam.
Postremo commendo me hidden by binding⌈[me]me hidden by binding⌉ Reverendissimae Dominationi Vestrae plurimum cupioque eam diu ac feliciter valere.
| | 15 | IDL 7371 | Ioannes DANTISCUS to Jan TARNOWSKI, [1542-10-24 — 1542-11-24] Letter lost | Letter lost, mentioned in IDL 2603: Reddidit mihi a Reverendissima Dominatione Vestra litteras eius servitor | | | 16 | IDL 2620 | Jan TARNOWSKI to Ioannes DANTISCUS, Cracow (Kraków), 1543-01-26 | received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1543-02-12
Manuscript sources: 1 | fair copy in Latin, in secretary's hand, author's signature, BCz, 1599, p. 291-294
|
| Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
BCz, 1599, p. 294
Reverendissimo Domino, domino ⌊Dantisco Dei gratia episcopo Warmiensi⌋ etc., amico carissimo et observando.
BCz, 1599, p. 291
Reverendissime Domine, domine amice carissime et observande.
Salutem plurimam amicissimamque mei commendationem.
Gratissimae fuerunt mihi superinscribed⌈mihimihi superinscribed⌉ ⌊⌋ Reverendissimae Dominationis Vestrae, quibus et salutavit me humanissime, et de novis rebus reddidi written over e⌈eii written over e⌉t me certiorem. Utinam vero Christiani principes animis reconciliatis dent operam mutuo, ut in tempore labenti rei publicae Christianae opem ferant idque cogitent rem nobis cum eo hoste esse, ex cuius faucibus, si ope divina communi consensu ereptam non curaverimus, in summum atque extremum periculum ms. adductam reg. adductum⌈adductamms. adductam reg. adductum⌉ iri dubium non est. Sed verendum est, ne serius, quam oporteat, Christiani principes saluti publicae consulere vellent, neve priusquam deliberaverint de rerum summa, hostis inopinantes, quod aiunt, nos omnes opprimat. Nam quod antehac facere solebat numquam, fama est ⌊illum⌋ cum coniuge liberisque omnibus ac tota familia sua ⌊Hadrianopolim⌋ venisse, quo ex loco decem dierum spatio in superinscribed⌈inin superinscribed⌉ ⌊Transyluaniam⌋ irrumpere poterit. Quid igitur ⌊illi⌋ animi sit, vel ex eo saltem colligi potest. Sed tamen Dominus Deus omnia in melius vertat Christianorumque principum animos ad rei publicae Christianae salutem dirigat.
Fama hic est, sed ea tamen incerta et sine auctore, ⌊Budam⌋ ab ⌊Hungaris⌋ esse captam strategematis quodam genere. Nos vero, etsi, ut fit, id ita esse credimus, quod volumus, tamen ea de re certum hucusque BCz, 1599, p. 292 nuntium accepimus nullum.
Nos ab exploratoribus nostris accepimus ⌊Thartaros⌋ cum numerosissimis copiis adventare, ut
s(acrae) or s(renissimae)⌈s(acrae)s(acrae) or s(renissimae)⌉
⌊maiestati regiae⌋ bellum inferant dicionesque maiestatis suae vastent. Sed fit quodam fortasse fato, ut plus quam si written over es⌈essisi written over es⌉t commodum et quam rei publicae rationes postulant, in eo oscitantes simus planeque nihil, quae impendent nobis, curemus mala. Ita omnia in deterius ruunt. Nec video, quid brevi nobis spei reliquum sit futurum retinendae nostrae salutis, si nos ipsi non collegerimus ad optimasque ac salutares ⌊rei publicae⌋ cogitationes, dum res sinit, non redierimus etc.
Commendo me diligenter ac ex animo Reverendissimae Dominationi Vestrae optoque eam feliciter valere.
Datae ⌊Cracoviae⌋, XXVI-a Ianuarii, anno Domini 1543.
Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae servitor ⌊Ioannes comes in Tarnow⌋ subscripsit
| | 17 | IDL 7396 | Ioannes DANTISCUS to Jan TARNOWSKI, 1542-11-24 — 1543-01-26 Letter lost | Letter lost, mentioned in IDL 2620: Gratissimae fuerunt mihi litterae Reverendissimae Dominationis Vestrae | | | 18 | IDL 2660 | Jan TARNOWSKI to Ioannes DANTISCUS, Osiek, 1543-08-31 | received Elbing (Elbląg), 1543-09-26
Manuscript sources: 1 | fair copy in Latin, BCz, 1599, p. 343-346
|
| Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
BCz, 1599, p. 346
Reverendissimo Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Warmiensi, domino et amico carissimo ac observandissimo
BCz, 1599, p. 343
Reverendissime Domine, domine amice carissime ac observandissime.
Salutem et rerum omnium quam felicissimum successum.
Id de me, rogo, persuasum sibi velit Reverendissima Dominatio Vestra me illam, ut coepi quidem in minoribus adhuc fortunis constitutam, omni officiorum meorum genere constantissime usque observaturum esse. Debetur hoc profecto a me laudatissimis virtutibus et singulari Reverendissimae Dominationis Vestrae erga me benevolentiae, superest modo, ut aliquando aliquis mei usus illi esse possit. Ubique me sincerum et minime aulicum praestabo.
Quae geruntur nunc in ⌊Hungaria⌋, ex aliorum scriptis et nuntiis puto intelligere Reverendissimam Dominationem Vestram. Nos autem hic, in hac rerum omnium gravissima perturbatione, in tam periculosa ⌊praepotentis hostis⌋ vicinia non secus quam in rebus bene paratis recteque constitutis supini stertimus, otiamur et iucundamur, nihilque minus quam futura providemus, nullius apparatus, nullius providentiae venit nobis in mentem, quasi BCz, 1599, p. 344 ⌊Thurca⌋ nunc in ultimis terrarum finibus ultra ⌊Caucasum⌋ et maria agat, adeo falsa foederis religione decepti plura nobis de Thurca pollicemur quam vel ipse nobis vafre admodum et callide promittat. Deus, precor, haec convertat in melius.
Hisce me commendo veteri benevolentiae Reverendissimae Dominationis Vestrae eandem diutissime et feliciter vivere percupiens.
Eiusdem Reverendissimae Dominationi Vestrae deditissimus ⌊Ioannes comes in Tarnow⌋ etc. manu sua subscrpsit
| | 19 | IDL 7245 | Jan TARNOWSKI to Ioannes DANTISCUS, Piotrków, 1544-02-13 | received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1544-02-20
Manuscript sources: 1 | fair copy in Latin, in secretary's hand, author's signature, ANK I, Archiwum Dzikowskie Tarnowskich 639, 1233, p. 49-52
|
| | | 20 | IDL 358 | Jan TARNOWSKI to Ioannes DANTISCUS, Cracow (Kraków), 1545-01-22 |
Manuscript sources: 1 | fair copy in Latin, in secretary's hand, author's signature, BJ, AS (from the former Prussian State Library in Berlin), No. 6. 91
| 2 | copy in Latin, 18th-century, BK, 222, No. 69, p. 219
| 3 | copy in Latin, 19th-century, BK, 1845, 16r
| 4 | copy in Latin, 18th-century, BCz, 62 (TN), No. 5, p. 13-14
|
Auxiliary sources: 1 | register in Polish, 20th-century, B. PAU-PAN, 8250 (TK 12), f. 187
|
| Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Litterae, quas ad me nuper Reverendissima Dominatio Vestra dedit, vehementer me delectaverunt, erant enim humanitatis Reverendissimaeque Dominationis Vestrae erga me egregiae voluntatis plenae. Itaque, quamquam Dominationis Reverendissimae Vestrae in me benevolentam minime in dubium vocabam, quippe quod summam saepenumero cognoverim, ita ut, quod ad eam addi possit, residuum nihil esse videretur. Tamen gratissimum mihi est id ex ea ms. saepies reg. saepius⌈saepiesms. saepies reg. saepius⌉ cognoscere magnamque habeo Reverendissimae Dominationi Vestrae gratiam, quod eam, scilicet amoris in me sui plenam, voluntatem retineat ac recipio me et esse, et futurum semper eum, qui nullum umquam officium hominis amicissimi erga Reverendissimam Dominationem Vestram sim praetermissurus, quin facturus semper, quae ad testifiactionem summi mei erga eam studii videbuntur pertinere.
Quod ea attinet, quae ita volentibus ⌊dominis Prutenis⌋ Reverendissimam Dominationem Vestram male habent, iis ego pro nostra amicitia sane non mediocriter moveor quantumque potero, praesertim si res hic agitata erit, causam Reverendissimae Dominationis Vestrae tuebor et omni studio contendam, ut intelligat me eum esse, qui Reverendissimae Dominationi Vestrae ex animo cupiam gratificari.
Quod ut sibi de me persuadeat proque nostra coniunctione veterem erga me benevolentiam suam retineat, eam etiam atque etiam rogo cupioque felicissime valere.
⌊Cracoviae⌋, 22 Ianuarii anno Domini 1545.
Reverendissimae Dominationi Vestrae deditissimus ⌊Ioannes comes in Tharnow⌋ castellanus Cracoviensis etc. etc. manu sua subscripsit
| | 21 | IDL 2898 | Jan TARNOWSKI to Ioannes DANTISCUS, Cracow (Kraków), 1546-01-12 | received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1546-02-01
Manuscript sources: 1 | fair copy in Latin, BCz, 1599, p. 619-622
|
| Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
BCz, 1599, p. 622
Reverendissimo Domino, domino ⌊Ioanni Dei gratia episcopo Warmiensi⌋ etc., amico carissimo et observando
BCz, 1599, p. 619
Reverendissime Domine, domine amice carissime et observande.
Salutem plurimam officiorumque meorum diligentissimam commendationem.
Gratissimum mihi fecit Reverendissima Dominatio Vestra, quod me per ⌊⌋ tanto studio salutaverit suas, facile enim declaravit nihil a se esse intermissum veteris eius constantisque in me benevolentiae. In quo quoniam per omnia ipse Reverendissimae Dominationi Vestrae respondeo cultuque amicitiae nostrae satisfacio. Vicissim nunc eam resaluto saneque omnia Reverendissimae Dominationi Vestrae ex animo cupio, quae ad diuturnam vitam, ad felicissimos eosque perpetuos rerum eius successus pertinere imprimis videntur.
Quod autem ⌊⌋, dem operam, ne quid hic in Prutenicis negotiis praeter privilegia agatur decernaturve, sane in omni functione senatoria ita me semper gerere soleo, ut nihil umquam contra ius iurandum meum contraque viri boni officium faciam, quin semper ea consulam, ea suadeam, quae retinendis ⌊reipublicae⌋ eius privilegiis consentanea sint. A cuius corpore, cum ⌊Ducatus Prussiae⌋ separatus non sint(!) instead of sit⌈sint(!)sint(!) instead of sit⌉, non minus eius, quam ⌊Regni⌋ privilegia rata firmaque esse cupio. Quare vel nunc, si quid hic agitatum eius generis fuerit, officium meum libenter sum secuturus.
Quod autem reliquum est, commendo me Reverendissimae Dominationi Vestrae more meo plurimum ab eaque peto, ut, quandoquidem ipse is sum, qui benevolentiam Reverendissimae Dominationi Vestrae plurimi facio, qui ei ex animo studeo, veteri sua benevolentia et amore complectatur. Gratissimum mihi fecerit Reverendissima Dominatio Vestra. Quam cupio felicissime valere.
Datae ⌊Cracoviae⌋, 17 Ianuarii anno Domini 1546.
Reverendissimae Dominationi Vestrae deditissimus ⌊Ioannes comes in Tharnow⌋, castellanus Cracoviensis etc., etc.
| | 22 | IDL 7339 | Ioannes DANTISCUS to Jan TARNOWSKI, before 1546-01-12 Letter lost | Letter lost, mentioned in IDL 2898: Gratissimum mihi fecit Reverendissima Dominatio Vestra, quod me per litteras tanto studio salutaverit suas - - Quod autem scribit, dem operam, ne quid hic in Prutenicis negotiis praeter privilegia agatur decernaturve... | | | 23 | IDL 4635 | Jan TARNOWSKI to Ioannes DANTISCUS, Sandomierz, 1546-03-11 | received Marienburg (Malbork), 1546-05-12
Manuscript sources: 1 | fair copy in Latin, in secretary's hand, author's signature, BCz, 247, p. 401-402, 405-406
|
Auxiliary sources: 1 | register in Polish, 20th-century, B. PAU-PAN, 8250 (TK 12), f. 278
|
| Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
BCz, 247, p. 406
Reverendissimo Domino, domino ⌊Ioanni Dei gratia episcopo Warmiensi⌋ etc., domino amico carissimo et observando
BCz, 247, p. 401
Reverendissime Domine, domine amice carissime et observande.
Salutem plurimam officiosamque mei commendationem.
Nobiles Pliemyenczki, domini iudicis Culmensis filii, quorum alter servitor meus est, alter in Italia bonarum litterarum studio moram degit, commendari se suaque negotia a me Reverendissimae Dominationi Vestrae voluerunt, quod, quae mihi cum ea amicitia sit, non ignorent existimentque ad res suas commode transigendas auctoritatem et patrocinium Reverendissimae Dominationis Vestrae multum sibi profuturu written over ...⌈... illegible⌈...... illegible⌉uu written over ...⌉m esse. Cuiusmodi autem illae sint, ex alterius illorum sermone, Ioannis videlicet, cognoscet Reverendissima Dominatio Vestra, cognoscet. Inquam, huic de possessionibus, illi de canonicatu negotium esse.
Itaque, etsi procul dubio illis per se Reverendissima Dominatio Vestra favet, tamen, quod multum ponderis suis negotiis iisce allatura esse videatur commendatio mea, commendo Reverendissimae Dominationi Vestrae homines eos nobiles diligenter eamque rogo, suas eas causas patrocinio, auctoritate benevolentiaque mea causa promoveat ac tueatur, quo ope et consilio Reverendissimae Dominationis Vestrae adiuti ius suum utrique obtinere possint.
Gratissima mihi haec voluntas erit Reverendissimae Dominationis Vestrae.
Cuius vicissim amicis servitoribusque operam polliceor meam, ipsi vero nunc me etiam atque etiam ex animo commendo. Et cupio eam felicissime valere.
Datae ⌊Sandomiriae⌋, 11 Martii anno 1546.
Reverendissimae Dominationi Vestrae deditissimus ⌊Ioannes comes in Tharnow⌋, castellanus Cracoviensis etc. etc. manu sua subscripsit
| | 24 | IDL 3352 | Jan TARNOWSKI to Ioannes DANTISCUS, Sandomierz, 1548-03-19 | received 1548-04-23
Manuscript sources: 1 | fair copy in Latin, in secretary's hand, author's signature, AAWO, AB, D. 9, f. 26 + f. [1] missed in numbering after f. 26
| 2 | copy in Latin, 18th-century, BK, 222, No. 71, p. 221-222
| 3 | copy in Latin, 18th-century, BCz, 66 (TN), No. 29, p. 75-76
|
Auxiliary sources: 1 | register in Polish, 20th-century, B. PAU-PAN, 8250 (TK 12), f. 537-538
|
| Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
AAWO, AB, D. 9, f. 26r
Reverendissime Domine, domine et amice observande.
Salutem plurimam ac studiorum diligentem commendationem.
Quam quod propter veterem nostram ac bene constitutam amicitiam Reverendissimam Dominationem Vestram litteris invisere saepe constitutum habui, maxume hoc tempore facerem, servitor meus ⌊Iacobus ab Allexwangen⌋ oravit. Quam ob rem nihil est, quod aeque cupiam, nisi Reverendissimam Dominat paper damaged⌈[minat]minat paper damaged⌉ionem Vestram in hac corporis senecta bene et feliciter valere, quae quam multis adimere, ita pluribus afferre aegritudinem solet.
Magna est ⌊servitoris⌋ nostri erga Reverendissimam Dominationem Vestram observantia, quam non dissimulanter et multis argumentis cognitam habeo. Qua re a nobis in ⌊patriam⌋ profecturum sine litteris ad Reverendissimam Dominationem Vestram abire nolui, quin ut aliis amicis observandis commendatum adeoque eius negotia reddidi. Reverendissimae Dominationi Vestrae commendatissimus esset.
Deinde amanter oratam, velim, clementiam ac usitatam pietatem benigne ⌊illi⌋ locare velit in controversia, quam de ecclesia pagi ⌊Lichtenau⌋ habet, cuius exspectationem ac spem terrarum Prussiae spectabilis ⌊senatus⌋ adeoque Reverendissimae Dominationis Vestrae intercessione ingressus est et accepit. Conquestus est a magnifico ⌊palatino Pomeraniae⌋ sibi praereptam alteri, qui nullum ius a regia maiestate acceptum habuit, concessam. Benignam operam, rogo, interponat, ne quid ⌊illi⌋ iniuriae accidat, suo iure fraudetur. ⌊Piotrcoviae⌋ apud dictum dominum ⌊palatinum⌋ idem egi, recepit se ⌊eius⌋ rebus iterum consulturum, quod lubenter fieri superinscribed⌈fierifieri superinscribed⌉ velim. Praecipuum est, cur Reverendissima Dominatio Vestra sustinere debeat, quod eius auctoritate in eam exspectationem renitit(?) ac colende observet.
Quod meae est benevolentiae ac studii, AAWO, AB, D. 9, f. 26v parem amicam operam, ferente occasione, lubenter iterum declarabo. Ac Reverendissimam Dominationem Vestram Deo Servatori diutissime incolumem commendatam volo.
⌊Sandomiriae⌋, 19 Martii anno M-o D-o XLVIII.
Reverendissimae Dominationis Vestrae deditissimus ⌊Iohannes comes in Tarnov⌋, castellanus Cracoviensis etc. manu sua subscripsit
| | 25 | IDL 7395 | Ioannes DANTISCUS to Jan TARNOWSKI, Heilsberg (Lidzbark Warmiński), ca. 1548-06-14 Letter lost | Letter lost, mentioned in IDL 3392: ab illis aegra valetudine se esse prohibitam Reverendissima Dominatio Vestra scribit. — — gratum acceptumque sibi esse Reverendissima Dominatio Vestra scribit. — — se audivisse et gratissime excepisse scribit | | | 26 | IDL 3392 | Jan TARNOWSKI to Ioannes DANTISCUS, Cracow (Kraków), 1548-07-01 | received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1548-07-10
Manuscript sources: 1 | fair copy in Latin, in secretary's hand, author's signature, BCz, 1599, p. 1135-1138
|
| Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
BCz, 1599, p. 1138 Reverendissimo Domino, domino ⌊Ioanni Dei gratia episcopo Warmiensi⌋ etc., amico carissimo plurimumque observando
BCz, 1599, p. 1135 Reverendissime Domine, domine amice carissime plurimumque observande. Voluntatem meam officiosissimam Reverendissimae Dominationi Vestrae commendo.
Gratissime sane viderem Reverendissimam Dominationem Vestram iustis his ⌊principi nostro⌋ persolvendis interesse. Quibus cum officium debitae pietatis ⌊domino⌋ patronoque suo exsolveret, tum facultas daretur mutuis sermonibus renovandae nostrae amicitiae, quae vetus nobis intercessit. Sed cum ab illis aegra valetudine se esse prohibitam Reverendissima Dominatio Vestra ⌊⌋, Dei voluntati permittendum est. A quo tamen ego pro meo singulari desiderio pristinam et eam citam valetudinem cunctaque prospera Reverendissimae Dominationi Vestrae cupio. Libenter etiam intellexi Reverendissimam Dominationem Vestram ⌊pictorem⌋ suum ad reverendissimum dominum ⌊episcopum Culmensem⌋ tabularum istarum, quas ab eo expetivi, depingendarum causa misisse. Quod studium meum, quod gratum acceptumque sibi esse Reverendissima Dominatio Vestra ⌊⌋, cum salutem et incolumitatem ⌊terrarum istarum⌋ spectare videtur, hoc ego sane saepius meditor. Ac utinam res numquam ad arma deveniat. Sed si hostis insolentia nos lacessiverit, quid aliud agendum quam conatibus suis resistere et vindicare patriam, cui ille tantopere inhiat? Ad quam rem bene gerendam multum nos superinscribed⌈nosnos superinscribed⌉ iuvaret locorum illorum cognitio, quae ante est paranda, quam cum in harenam sit progrediendum. Sed cum id potissimum ex voluntate Dei pendeat, illi primo omnium nos committere opus est, consilia demum salutaria inquirenda, unde salus propendeat. Ego quamvis parvi vires meas facio, tamen qualescumque illae sunt, ms. lubens reg. libens⌈lubensms. lubens reg. libens⌉ eas collocabo in communem omnium nostrum utilitatem. Sermones eos, quos Reverendissima Dominatio Vestra de mea voluntate et studiis erga BCz, 1599, p. 1136 ⌊provinciam istam⌋ ex amicis suis, tum et meis, dum ex ⌊comitiis Piotrkoviensibus⌋ redibant, se audivisse et gratissime excepisse hidden by binding⌈[se]se hidden by binding⌉ ⌊⌋, probatur mihi eius haec voluntas. Nec videt ipsa Reverendissima Dominatio Vestra alio quam communis rei causa me tantum conatum esse. Non enim appetere soleo aliorum incommoda neque illis delector. Si enim uni parti gravius quidpiam contingat, forte et alias eadem sors premeret. Recte itaque et praeclare nobiscum agitur, si cuique integra sua sunt omnia. In id consilia conatusque meos hidden by binding⌈[eos]eos hidden by binding⌉ semper ferentur. Quod superest, opto Reverendissimam Dominationem Vestram sanam et incolumem diutissime vivere.
⌊Cracoviae⌋, 1 Iulii anno Domini 1548.
| |
Texts regarding Jan TARNOWSKI
List
Database
Full text
Results found: 1 preserved: 1 + lost: 0 1 | IDT 768 | Jan TARNOWSKI to Tiedemann GIESE | Manuscript sources: 1 | fair copy in Latin, AAWO, AB, D. 9, f. 25, 23
|
| Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Postscript:
AAWO, AB, D.9, f. 23r
Cum mittet mihi Reverendissima Dominatio Vestra hanc Prussia, region in central Europe, bordered by Pomerania, Poland, Lithuania and Livonia. From 1466 Prussia was divided into Royal Prussia (Prussia Regalis), which was a part of the Kingdom of Poland, and Teutonic Prussia (Prussia Ordinis Theutonici) – covering the remnants of the former territory of the Teutonic Order’s state in Prussia. In 1525, the Order’s last Grand Master, Albrecht von Hohenzollern, converted to Lutheranism and became the first lay duke in former Teutonic Prussia (dux in Prussia), which from then on was called Ducal Prussia (Prussia Ducalis). At that time, as a result of the treaty of Cracow, Ducal Prussia became a fief of the kings of Poland⌊terrarum PrussiaePrussia, region in central Europe, bordered by Pomerania, Poland, Lithuania and Livonia. From 1466 Prussia was divided into Royal Prussia (Prussia Regalis), which was a part of the Kingdom of Poland, and Teutonic Prussia (Prussia Ordinis Theutonici) – covering the remnants of the former territory of the Teutonic Order’s state in Prussia. In 1525, the Order’s last Grand Master, Albrecht von Hohenzollern, converted to Lutheranism and became the first lay duke in former Teutonic Prussia (dux in Prussia), which from then on was called Ducal Prussia (Prussia Ducalis). At that time, as a result of the treaty of Cracow, Ducal Prussia became a fief of the kings of Poland⌋ descriptionem, rogo, adiungat simul aliqua vestigia, quae fuerit terra Michaloviensis, tum qui sint eius cum terris conterminis, scilicet Kulm Land (terra Culmensis, Ziemia Chełmińska), region historical region in central-northern Poland; part of Royal Prussia⌊CulmensisKulm Land (terra Culmensis, Ziemia Chełmińska), region historical region in central-northern Poland; part of Royal Prussia⌋, Pomerania⌊PomeraniaePomerania⌋ et aliarum, fines ac limites, quove locorum quaelibet istarum sita positaque sit, tum etiam, quanta fuerit tota haec provincia, quam olim incolebant Teutonic Order (Order of Brothers of the German House of Saint Mary in Jerusalem, Ordo domus Sanctae Mariae Theutonicorum Hierosolymitanorum), military order founded at the end of the 12th century⌊CruciferiTeutonic Order (Order of Brothers of the German House of Saint Mary in Jerusalem, Ordo domus Sanctae Mariae Theutonicorum Hierosolymitanorum), military order founded at the end of the 12th century⌋.
Praeterea rogo certiorem me faciat Reverendissima Dominatio Vestra, num eo tempore, quo magistri Teutonic Order (Order of Brothers of the German House of Saint Mary in Jerusalem, Ordo domus Sanctae Mariae Theutonicorum Hierosolymitanorum), military order founded at the end of the 12th century⌊ordinisTeutonic Order (Order of Brothers of the German House of Saint Mary in Jerusalem, Ordo domus Sanctae Mariae Theutonicorum Hierosolymitanorum), military order founded at the end of the 12th century⌋ adhuc erant in Prussia, region in central Europe, bordered by Pomerania, Poland, Lithuania and Livonia. From 1466 Prussia was divided into Royal Prussia (Prussia Regalis), which was a part of the Kingdom of Poland, and Teutonic Prussia (Prussia Ordinis Theutonici) – covering the remnants of the former territory of the Teutonic Order’s state in Prussia. In 1525, the Order’s last Grand Master, Albrecht von Hohenzollern, converted to Lutheranism and became the first lay duke in former Teutonic Prussia (dux in Prussia), which from then on was called Ducal Prussia (Prussia Ducalis). At that time, as a result of the treaty of Cracow, Ducal Prussia became a fief of the kings of Poland⌊PrussiaPrussia, region in central Europe, bordered by Pomerania, Poland, Lithuania and Livonia. From 1466 Prussia was divided into Royal Prussia (Prussia Regalis), which was a part of the Kingdom of Poland, and Teutonic Prussia (Prussia Ordinis Theutonici) – covering the remnants of the former territory of the Teutonic Order’s state in Prussia. In 1525, the Order’s last Grand Master, Albrecht von Hohenzollern, converted to Lutheranism and became the first lay duke in former Teutonic Prussia (dux in Prussia), which from then on was called Ducal Prussia (Prussia Ducalis). At that time, as a result of the treaty of Cracow, Ducal Prussia became a fief of the kings of Poland⌋, magister Prussiae praeerat reliquis omnibus eiusdem professionis ord congregationibus et earum magistris per totam Germany (Germania, Niemcy)⌊GermaniamGermany (Germania, Niemcy)⌋ et Livonia (Livland, Inflanty), estate of Livonian Order, today part of Latvia and Estonia⌊LivoniamLivonia (Livland, Inflanty), estate of Livonian Order, today part of Latvia and Estonia⌋, an vero alius quispiam, qui ius omnium eius instituti hominum, etiam magistri Prussiae, habuerit in Germania vel alibi gentium fuerit. Hoc enim scire summopere mihi est opus.
|
Texts where mentioned Jan TARNOWSKI Results found: 40 IDL, 0 IDP, 2 IDT 1 | IDL 6227 | Ioannes DANTISCUS to Piotr TOMICKI, Plymouth, 1522-10-29 | 2 | IDL 6225 | Ioannes DANTISCUS to Sigismund I Jagiellon, Plymouth, 1522-11-10 | 3 | IDL 352 | Jan ZAMBOCKI to Ioannes DANTISCUS, Cracow (Kraków), 1527-06-14 | 4 | IDL 363 | Piotr TOMICKI to Ioannes DANTISCUS, Cracow (Kraków), 1527-08-16 | 5 | IDL 3538 | Camillo GHILINO to Ioannes DANTISCUS, Regensburg, 1532-08-29 | 6 | IDL 824 | Alfonso de VALDÉS to Ioannes DANTISCUS, Regensburg, 1532-09-03 | 7 | IDL 831 | Alfonso de VALDÉS to Ioannes DANTISCUS, Passau, 1532-09-11 | 8 | IDL 3541 | Jan CHOJEŃSKI to Ioannes DANTISCUS, Cracow (Kraków), 1532-10-04 | 9 | IDL 922 | Cornelis DE SCHEPPER to Ioannes DANTISCUS, Vienna, 1533-03-27 | 10 | IDL 1073 | Jan CHOJEŃSKI to Ioannes DANTISCUS, Vilnius, 1534-01-04 | 11 | IDL 1089 | [Ioannes DANTISCUS] to [Cornelis DE SCHEPPER], Löbau (Lubawa), 1534-01-11 | 12 | IDL 1118 | Cornelis DE SCHEPPER to Ioannes DANTISCUS, Prague, 1534-02-13 | 13 | IDL 1250 | Maciej DRZEWICKI to Ioannes DANTISCUS, Tum near Łęczyca, 1534-12-24 | 14 | IDL 1256 | Piotr TOMICKI to Ioannes DANTISCUS, Kielce, 1535-01-01 | 15 | IDL 1317 | Mikołaj GRABIA to Ioannes DANTISCUS, Vilnius, 1535-06-14 | 16 | IDL 1321 | Seweryn BONER to Ioannes DANTISCUS, Cracow (Kraków), 1535-06-25 | 17 | IDL 1334 | Hieronim ŁASKI to Ioannes DANTISCUS, Hohenstein (Olsztynek), 1535-07-18 | 18 | IDL 1385 | [Ioannes DANTISCUS] to Cornelis [DE SCHEPPER] & Godschalk ERICKSEN (SASSENKERLE), Löbau (Lubawa), 1535-12-23 | 19 | IDL 1614 | Jan Benedyktowicz SOLFA to Ioannes DANTISCUS, s.l., ca. 1537-04-23 | 20 | IDL 3619 | Paweł PŁOTOWSKI to Ioannes DANTISCUS, Piotrków, 1538-02-15 | 21 | IDL 3628 | Paweł PŁOTOWSKI to Ioannes DANTISCUS, Frauenburg (Frombork), 1538-03-10 | 22 | IDL 3642 | Paweł PŁOTOWSKI to Ioannes DANTISCUS, Frauenburg (Frombork), 1538-04-16 | 23 | IDL 1908 | Jerzy MYSZKOWSKI to Ioannes DANTISCUS, Cracow (Kraków), 1538-08-27 | 24 | IDL 1911 | Fabian WOJANOWSKI (DAMERAU) to Ioannes DANTISCUS, Cracow (Kraków), 1538-08-31 | 25 | IDL 1932 | Fabian WOJANOWSKI (DAMERAU) to Ioannes DANTISCUS, Niepołomice, 1538-09-27 | 26 | IDL 1966 | Fabian WOJANOWSKI (DAMERAU) to Ioannes DANTISCUS, Cracow (Kraków), 1538-11-04 | 27 | IDL 2010 | Feliks (Szczęsny) SRZEŃSKI (SOKOŁOWSKI) to Ioannes DANTISCUS, Płock, 1538-12-05 | 28 | IDL 4979 | Albrecht I von Hohenzollern-Ansbach to Ioannes DANTISCUS, Königsberg (Królewiec), 1540-02-17 | 29 | IDL 4988 | Albrecht I von Hohenzollern-Ansbach to Ioannes DANTISCUS, Königsberg (Królewiec), 1540-03-25 | 30 | IDL 2513 | Stanisław HOZJUSZ (HOSIUS) to Ioannes DANTISCUS, Vilnius, 1541-11-18 | 31 | IDL 5279 | Ioannes DANTISCUS to Johann von KREYTZEN, Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1542-03-17 | 32 | IDL 2837 | Stanisław GÓRSKI to Ioannes DANTISCUS, Cracow (Kraków), 1545-06-13 | 33 | IDL 2918 | Stanisław WŁOSZEK to Ioannes DANTISCUS, Vilnius, 1546-03-01 | 34 | IDL 3130 | Stanisław GÓRSKI to Ioannes DANTISCUS, Cracow (Kraków), 1547-06-18 | 35 | IDL 3334 | Martin ALLEXWANGEN to Ioannes DANTISCUS, Piotrków, 1548-01-28 | 36 | IDL 3383 | Jan Benedyktowicz SOLFA to Ioannes DANTISCUS, Cracow (Kraków), 1548-06-29 | 37 | IDL 3384 | Martin ALLEXWANGEN to Ioannes DANTISCUS, Cracow (Kraków), 1548-06-29 | 38 | IDL 3385 | Stanisław HOZJUSZ (HOSIUS) to Ioannes DANTISCUS, Cracow (Kraków), 1548-06-29 | 39 | IDL 3389 | Stanisław GÓRSKI to Ioannes DANTISCUS, Cracow (Kraków), 1548-06-30 | 40 | IDL 3417 | Mikołaj PŁOTOWSKI to Ioannes DANTISCUS, Cracow (Kraków), 1548-07-27 |
1 | IDT 418 | Ioannes DANTISCUS, Victoria Sigismundi primi regis Poloniae contra Vayevodam Muldaviae Brussels 1531-09-24 | 2 | IDT 769 | UNKNOWN to UNKNOWN Cracow (Kraków)? 1542-08-27 — 1543-01-03 |
|