Poem #97
Pro Caesare et Gallo 1written [1540-07-06 — 1540-07-31] first edition 2006
Manuscript sources:
1 |
Prints:
1 | OSOSIŃSKI 2006 Nieznane (Pro Caesare et Gallo) p. 251 (in extenso) |
2 | OSOSIŃSKI 2007 (Pro Caesare et Gallo) p. 41 (in extenso) |
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Dimisit Caesar Gallum, quia credidit illi,
Virtutis specimen nobile nonne fuit?
Credidit inde fide sub eadem nuper ad illum
Divertens, quid enim criminis istud erat?
Convenit hoc claris, dic mihi, nonne viris?
Cur igitur stultos censes, quod uterque fidelis
Perstitit officii cum ratione memor?
Digni perpetuis apud omnes laudibus ambo,
Punica si potior cuique fortasse fuisset,
Hanc meritis poenis non caruisse puta.
Virtutis specimen nobile nonne fuit?
Credidit inde fide sub eadem nuper ad illum
Divertens, quid enim criminis istud erat?
5
Et servare fidem pulchrum est et habere vicissim.Convenit hoc claris, dic mihi, nonne viris?
Cur igitur stultos censes, quod uterque fidelis
Perstitit officii cum ratione memor?
Digni perpetuis apud omnes laudibus ambo,
10
Ille fidem servans, hic quod haberet, erunt.Punica si potior cuique fortasse fuisset,
Hanc meritis poenis non caruisse puta.