Poem #98
Pro Caesare et Gallo 2written [1540-07-06 — 1540-07-31] first edition 2006
Manuscript sources:
1 |
Prints:
1 | OSOSIŃSKI 2006 Nieznane (Aliud [Pro Caesare et Gallo]) p. 251 (in extenso) |
2 | OSOSIŃSKI 2007 (Aliud [Pro Caesare et Gallo]) p. 41 (in extenso) |
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Caesaris et Galli fidei servantia monstrat,
Quam verus Christi cultor uterque fuit.
Ille, quod ex animo generoso detulit hosti,
Perdere quem potuit, iussit abire tamen.
Alter item noscens bona, quae percepit ab hoste,
Perdere quem potuit, iussit honore coli.
Principibus quondam non mens ea forte fuisset
Tempore, quo vanos excoluere deos,
Una fides modo, sed sanctae pietatis et aequi
Cultrix, heroum pectora firma facit.
Utile qui quavis causa praeponit honesto,
Quisquis is est, certe vir bonus esse nequit.
Iustitiam prudens amat, odit stultus, et ergo
Cum Gallo Caesar quomodo stultus erit?