Text #130
Sigismund I Jagiellon to Paweł PŁOTOWSKIs.l. before 1535-10-18
Manuscript sources:
1 | |
2 |
Prints:
1 | HE 1 No. 15, p. 32-33 (in extenso) |
2 | AT 17 No. 474, p. 588-589 (in extenso) |
3 | PSGPK 3 No. 13, p. 292-293 (in extenso) |
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Instructio summaria ad conventum terrarum Prussiae Elbingensem pro festo divi Lucae MDXXXV adscribed, in the hand of Dantiscus⌈pro festo divi Lucae MDXXXVpro festo divi Lucae MDXXXV adscribed, in the hand of Dantiscus⌉.
Post dictam salutem et nuntiatam gratiam regiae maiestatis atque oblatas fidei litteras haec erunt dicenda :
Est quidem sacra maiestas regia gravibus curis ita nunc distenta atque distracta, ut propemodum nesciat, quo se vertat, quid primum agat. Nam in Lituania grave et periculosum bellum gerit cum hoste magnis opibus et divitiis praedito, in Polonia vero aut potius in Russiae finibus, quae sint superiori hac aestate a Valacho designata, procul dubio ad vos quoque iam est allatum. Hostis ille perfidus nullis inimicitiis denuntiatis nullo bello legitime indicto contra fidem interpositam contra iusiurandum, quod dedit, in Russiae fines hostiliter invadere fuit ausus, ubi multos necopinantes oppressit, totam eam oram et regionem ferro atque igni depopulatus est, quae a Tartarorum quoque incursionibus numquam satis est tuta, quod eae subitae esse solent atque insperatae. Istae itaque tot curae quam anxiam et sollicitam habeant maiestatem regiam, credi non potest, sed ea quoque cura et sollicitudo non minor est in pectore eius infixa, qua de commodis terrarum istarum Prussiae angitur, quorum quieti et tranquillitati non minori studio quam ceterorum dominiorum aut etiam regni sui saluti cuperet providere.
Videt autem maiestas regia gravia minimeque contemnenda pericula terris istis impendere, cum propter vicina bellorum incendia, tum propter eos, qui bellum contra nos quotannis parturiunt, quod ne pariant aliquando, cavendum est. Non frustra proverbio illud est iactatum: aliquid mali propter vicinum malum. Experiuntur hoc civitates terrarum istarum praesertim maritimae, in quanta sint difficultate propter bella ista, quibus ardet vicinia. Sed si, quod omen Deus obruat, penes eos sit victoria, qui aliena nobis sunt voluntate, tum vero multo magis essemus experturi, quid habeat mali malum habere vicinum.
Iam quod propius ad nos pertinet, quis est, qui nesciat certos nos hostes habere, qui nihil aliud, quam opportunum tempus exspectant bello nos lacessendi. Illud autem tempus observant, quo nos aversos esse videant ab omni cura et cogitatione defendere patriam, ut nos necopinantes ex improviso adoriantur, ita ut, nisi quasi in specula vel potius in praecinctu simus semper praeter opinionem atque exspectationem nostram, grande aliquod periculum sit nobis pertimescendum. Haec itaque pericula et discrimina cum intelligat maiestas regia terris istis Prussiae imminere, aliam rationem non videt, qua caveri possint et propulsari, nisi ut communi consilio a terris istis arceantur.
Itaque ad hunc diem divo Lucae sacrum comitia hic Elbingi edixit, in quibus haec deliberanda vobis venient, primum ut etiam atque etiam consideretis, ne quid vicinia vobis mali afferat, deinde ne, si qui repentini hostium impetus exsistant, ad eos sustinendos vel propulsandos potius parum instructi sitis et parati.
Obiter etiam de cerevisiae coctione, de nimia rerum omnium caritate, de luxu sive re sumptuaria, ea statuetis, quae ad publicam pertinere putabitis utilitatem. Cui quanto fuerit a vobis cura maiori perspectum, tanto et privatis vestris rationibus, quae de rei publicae salute pendent, melius consuletis et regiae maiestatis maiorem vobis gratiam et benevolentiam conciliabitis.