1500 1501 1502 1503 1504 1505 1506 1507 1508 1509 1510 1511 1512 1513 1514 1515 1516 1517 1518 1519 1520 1521 1522 1523 1524 1525 1526 1527 1528 1529 1530 1531 1532 1533 1534 1535 1536 1537 1538 1539 1540 1541 1542 1543 1544 1545 1546 1547 1548
WYSZUKIWANIE
Dokumenty – pełny tekst
Znaleziono: 1
zachowanych: 1 + zaginionych: 0
1 | IDT 107 | ![]() ![]() | ||
Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
| ||||
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Nos Ioannes Dei gratia episcopus Varmiensis significamus tenore praesentium quibus expedit universis, quod superioribus annis, cum in episcopatu Culmensi reverendissimo olim domino Ioanni a Canopath per Dei ordinationem successeramus, vendidimus tum bona nostra episcopalia Czarthwicz nuncupata cum capituli nostri consensu honesto Laurentio a Curiis patrueli nostro pro sexingentis(!) marcis Prutenicalibus iuxta vim privilegii, quod illi super eisdem bonis dedimus. Qui quidem patruelis noster, priusquam e vivis cederet, eandem pecuniarum summam nobis non persolvit neque post mortem uxor eius, quae bona illa possidet. Proinde eadem sexingentarum(!) marcarum summa adhuc nobis de illis debetur, quam in ipsius defuncti patruelis nostri filium Ioannem a Curiis sororemque eius puellam Dorotheam, si in nostra cura manebit, transferendam illis donandam ac inscribendam super eisdem bonis Czerthwicz duximus in eundemque Ioannem a Curiis sororemque eius Dorotheam quam diu, ut praefertur, nostrae curae relicta fuerit praescriptam hactenusque nobis non persolutam sexingentarum(!) marcarum summam per consensum et plenam admissionem reverendissimi in Christo patris domini Tidemanni episcopi Culmensis successoris fratrisque nostri carissimi ac honorandi quem litteris suis ad id praestitit, transferimus illisque eam pecuniarum summam cum omni iure et proprietate super praedictis bonis Czartwicz donamus ac per praesentes inscribimus . In cuius rei testimonium has litteras scribi sigillique nostri appensione communiri iussimus. Datae ex arce nostra Heilsberg, IX Novembri... 1543. |