1 | IDL 522 | Wojciech KIJEWSKI to Ioannes DANTISCUS, Passau, 1530-08-06 |
received Augsburg, 1530-08-15
Manuscript sources: 1 | fair copy in Latin, AAWO, AB, D. 67, f. 26 + f. [1] missed in numbering after f. 26
|
Auxiliary sources: 1 | register in Polish, 20th-century, B. PAU-PAN, 8246 (TK 8), f. 188
|
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Solent principes, si quando fortunam sibi sensere propitiam, ut vel prole aucti
sunt, vel de hostibus triumphum retulerint, vel ad regnum aliquod adsciti sunt, non solum eos, qui sceleris alicuius admissi gratia in vinculis detinentur, sed illos etiam, qui se aliqua iniuria affecerunt, gratia delicti facta pristina benignitate et clementia prosequi, praesertim si hoc illos submisso animo a se flagitare videant et ob errorem commissum aut factam iniuriam vehementer angi et animo perturbari. Ego vero quamvis nullius mihi culpae conscius sim meque tui imprimis studiosum et observantem et fuisse semper, et esse etiam nunc, memini tamen, quoniam tibi ita a nonnullis persuasum est, qui malevolentia in me suffusi, in odium me tuum adducere conati sunt, quod iniuriae aliquid a me passus sis.
Quae qualis sit, tam sum nescius, quam me nullius mihi conscium esse scio, operae pretium mihi facturus videbar, si offensum tuum erga me animum litteris meis mihi placatum redderem. Id quod eo me facilius effecturum spes est, quod et falso me apud te insimulatum esse scio, et te ea animi mansuetudine praeditum novi, ut si maxime vera essent, quae inimici ad te mei detulerunt, petenti tamen veniam facile concessurus esses. Praecipue tamen confirmavit animum meum et in bonam spem erexit sublimae dignitatis fastigium, ad quod te nuper, iam olim istud promeritum, virtus tua evexit. Neque enim dubia mihi spes est te quoque ad praesulatum adscitum id ipsum facturum, quod ad regnum vocati principes facere consueverunt, ut si quid te aliquando imprudens verbo laeserim, quod me tamen numquam facere memini, facile non solum condonaturus mihi sis errorem omnem, sed insuper, quo certius sit reconciliatae mihi voluntatis tuae signum, in eorum etiam album me adscripturus, quos gratia tua et benevolentia prosequi dignaris, oro, tuam per Christum clementiam noli committere, ut in tanta gratulantium turba solus ego tristis maestusque sedeam, AAWO, AB, D.67, f. 26v qui ea te fortuna auctum et honestatum duplici nomine incredibilem in modum gavisus sum. Quod et virtutis tuae praemium te tandem(?) aliquando retulisse laetabar et faciliorem deinde hidden by binding⌈[nde]nde hidden by binding⌉ fore speravi id(?) errati mei veniam mihi concedendam [...] hidden by binding⌈[...][...] hidden by binding⌉ me quaeso, Benignissime Praesul, futurae tuae in alios clemen hidden by binding⌈[men]men hidden by binding⌉tiae specimen edere dignare, qui quam de te graviter offenso spem concupere poterint, si me, qui nulius mihi culpae conscius hidden by binding⌈[ius]ius hidden by binding⌉ sum, tuam voluntatem recuperare non potuisse intelligent. Nullius hidden by binding⌈[lius]lius hidden by binding⌉ me culpae admissae affinem esse scio, si quid tamen a me nuper hidden by binding⌈[er]er hidden by binding⌉ quandoque peccatum est, iterum atque iterum tuam obsesto obtestor hidden by binding⌈[stor]stor hidden by binding⌉ humanitatem, ut mihi delicti mei gratiam facias.
Sic te Deus diu incolumem in tuo servat praesulatu hidden by binding⌈[ulatu]ulatu hidden by binding⌉ tuasque vicissim preces semper exaudiat. Cui me hidden by binding⌈[me]me hidden by binding⌉ tamquam patrono colendissimo ex animo commendo. Quem valere felicissime multa in tempora hidden by binding⌈[ra]ra hidden by binding⌉ in hoc fastigio cupio.
Postscript:
Ignoscat voluntati, oro, insperate enim dominus Dluski a nobis discessit.
| |
2 | IDL 852 | Wojciech KIJEWSKI to Ioannes DANTISCUS, Cracow (Kraków), 1532-11-08 |
received 1532-11-15
Manuscript sources: 1 | fair copy in Latin, BCz, 1597, p. 1139-1142
|
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
BCz, 1597, p. 1142
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino ⌊Ioanni Dei gratia episcopo Culmensi⌋, domino colendissimo.
Ut primum vidi ⌊⌋ Dominationis Vestrae Reverendissimae ad dominum et ⌊benefactorem⌋ meum scriptas, in quarum fine ⌊parentis⌋ mei, adversa valetudine pressi, conspersa erat mentio, ilico quasi percitus curavi illum ad me huc ⌊Cracoviam⌋ transferendum. Sed quia ⌊ille⌋ adversa valetudine ita concussus est, ut discrimini tanti itineris citra vitae suae maius dispendium committi non potuerit, substitit ⌊Thorunii⌋, ubi pecunia necessaria per servum meum, quem eam ob rem illo miseram, provisus infirmitati suae medetur. Ego, Reverendissime Domine Mi, non dederam adeo neglectui ⌊parentem⌋ meum, quem scivi speravisse semper me olim baculum senectutis suae futurum, uti forte quispiam ex ratione praesentis status illius conicere posset, quippe quem pluries ad me huc antea vocaveram, volens eum in domo mea hic fovere et, in qua iam et habitationes competentes illi iam paraveram. Sed dicet forte quispiam “mittere debebas illi pecuniam”, ego vero respondeo ⌊illum⌋ non ita inopem fuisse pecuniae, ut subsidium medicinarum comparare sibi non potuisset. Habeo namque ⌊ipsius⌋ litteras, quas iam aegrotans ad me scripserat, demonstrans mihi, ubi ipse rebus humanis on the margin⌈rebus humanisrebus humanis on the margin⌉ decederet, quidnam pecuniae et in quo loco relinqueret etc.
Haec non tam pro necessitate rei quam pro expurgatione apud Dominationem Vestram Reverendissimam scribenda illi existimavi, ut quid opinionis BCz, 1597, p. 1140 de me sinistrae in Eius animo insideat.
Ceterum, Reverendissime Domine, audio per quosdam de confratribus meis ⌊canonicis ecclesiae Dominationis Vestrae Reverendissimae Culmensis⌋ ea adornare adversum me consilia, quibus ego, qui eiusdem ecclesiae per gratiam Dominationis Vestrae Reverendissimae canonicus supernumerarius sum, ab alio quodam forte contionatore ecclesiae huius divae Mariae Cracoviensis antevertar ad assequendum ordinem inter eos, qui de proventibus participant. Id si ita sit necne, non satis compertum habeo. Unum hoc existimo id sine praeiudicio meo fieri non posse, sed neque interim, dum vivo, vellem videri adeo pusillanimis, qui tacitus afficiar contra ius et fas aliqua iniuria, praesertim, quae sine indignitate et ignominia quadam ferri non posset. Et proinde rogo plurimum Dominationem Vestram Reverendissimam, si aliquid tale sit, ingeniis eiusmodi hominum occurrat meque, qui utique indigena sum superinscribed⌈sumsum superinscribed⌉ eius fere agri, ubi est ecclesia, a pane, quisquis sit, arceri(?) non permittat. Ego enim hic agens in curia, BCz, 1597, p. 1141 in qua et Dominatio Vestra Reverendissima detrita est, aeque commodare potero rebus ecclesiae servireque Dominationi Vestrae Reverendissimae ac quispiam circa ecclesiam residens, non dubito, quin Dominatio Vestra Reverendissima huic petitioni meae subscribere dignabitur etc. propter reverendissimum ⌊dominum⌋ meum, cuius intercessionem facile in hac re superinscribed⌈rere superinscribed⌉ ad Dominationem Vestram Reverendissimam obtinuissem pro me, si modo voluissem.
Reverendissimus ⌊dominus⌋ meus est nunc in magno maerore depositus ob mortem nepotis sui, Petri, ex ⌊fratre⌋ domino olim castellano Gnesnensi.
⌊Nipschicz⌋ aulicus regius vadit orator ad serenissimum regem ⌊Ferdinandum⌋ in negotio, quod non dubito, quin ab aliis perscriptum sit Dominationi Vestrae Reverendissimae. Cuius gratiae me commendo valereque illam feliciter in multos annos desidero.
Eiusdem Dominationis Vestrae Reverendissimae servitor ⌊Albertus Kyewiensis⌋
| |
3 | IDL 909 | Wojciech KIJEWSKI to Ioannes DANTISCUS, Cracow (Kraków), 1533-03-11 |
received [1533]-03-25
Manuscript sources: 1 | fair copy in Latin, AAWO, AB, D. 67, f. 179
|
Auxiliary sources: 1 | register in Polish, 20th-century, B. PAU-PAN, 8247 (TK 9), f. 237
|
Prints: 1 | AT 15 No. 137, p. 184-185 (in extenso; Polish register) |
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
AAWO, AB, D. 67, f. 179v
Reverendissimo in Christo patri et domino, domino ⌊Ioanni⌋ Dei gratia episcopo Culmensi, domino colendissimo
Cum dominus Fabianus, aulicus reginalis maiestatis, mihi rettulisset servitorem hunc Dominationis Vestrae Reverendissimae in eas rationes esse redactum, quod non nisi simul cum domino Philippo Holknerio, qui tum quoque iamiam discedebat, illum exire hinc oporteret, neque viderem dominum meum reverendissimum esse adeo tum adhuc a cura reipublicae expeditum, quod absolvendo eidem ipsi servitori Dominationis Vestrae Reverendissimae vacare commode potuisset, malui dare illi perferendas ad Dominationem Vestram Reverendissimam litteras et mandata regia, quorum exempla huc miserat, reliquam vero expeditionis partem Dominatio Vestra Reverendissima brevi accipiet. Rerum novarum nihil est hic praeter id, quod Posonii tractatur de pace stabilienda inter reges Hungariae, feruntur autem esse duodecim milia Thurcorum equitum et peditum Budae et circumcirca in eum eventum, ut si pax ipsa stabiliri non posset, invadant Moraviam, quae regio, ut non ignorat Dominatio Vestra Reverendissima, est quidem populosissima, sed quae supina et oscitans est ad tractandas res bellicas. Cras efferetur hinc funus domini olim castellani Cracoviensis cum apparatu regifico. Dominus praepositus Varmiensis propendere videtur versus Varmiam, addixit se tamen ante aliquot dies servitio principis, ut saltem hoc genere superinscribed⌈generegenere superinscribed⌉ lenocinii spei suae assequendi episcopatus, iam olim conceptae, subveniat, qui, ut video, aegre ab aula divellitur, quam tamen relinquere cogitur propter tenues suas facultates. Me gratiae Dominationis Vestrae Reverendissimae ex animo commendo valereque illam sanam ac felicem in multos annos vehementer desidero.
⌊Cracoviae⌋, die XI Martii 1533.
Vestrae Dominationis Reverendissimae servitor ⌊Albertus Kieviensis⌋
| |
4 | IDL 928 | Wojciech KIJEWSKI to Ioannes DANTISCUS, Cracow (Kraków), 1533-04-10 |
received 1533-03(!)-03
Manuscript sources: 1 | fair copy in Latin, AAWO, AB, D. 67, f. 182-183
|
Auxiliary sources: 1 | register in Polish, 20th-century, B. PAU-PAN, 8247 (TK 9), f. 259
|
Prints: 1 | AT 15 No. 191, p. 270-271 (in extenso; Polish register) |
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reliquum expeditionum Dominationis Vestrae Reverendissimae cum sit iam antea hinc illi missum, puto esse iam hoc tempore in eius manibus.
Dominus castellanus Landensis, qui ad imperatorem Thurcorum orator designatus et missus fuerat, revertitur iam, rebus illic confectis ex sententia. Cuius litterarum superinscribed⌈litterarumlitterarum superinscribed⌉ exemplum mitto Dominationi Vestrae Reverendissimae cum praesentibus. Maiestas regia post decursum aliquot septimanarum statuit proficisci in Lithuaniam, multis hic de ista profectione suae maiestatis non bene ominantibus, qui revocant ad memoriam illam, quotiens in regione illa versata est, ictam esse semper aliqua aegritudine.
Dignitates ac officia per mortem domini olim castellani Cracoviensis vacantia, sunt iam omnia distributa praeter sigilla, quae in conventu usque generali Regni conferentur. Maius procul omni dubio dabitur domino meo reverendissimo, de minori incertum est, communis tamen est
AAWO, AB, D. 67, f. 182v
omnium fere opinio, quod dabitur domino castellano Landensi.
Dominus praepositus noster Varmiensis videtur esse varius et nutabundus in partes varias, iam enim refert secuturum se regiam maiestatem in Lithuaniam, iam iturum se in Varmiam. Haec vero omnis sua sollicitudo ac varietas non ab alia re oriri videtur quam a cupiditate et ambitione episcopatus.
De sermone Alemanico perdiscendo lubens parerem monitis Dominationis Vestrae Reverendissimae, si liceret mihi per occupationes meas dare huic rei operam, non quod ambiam sublimiora, quae loco fructus ex hoc eodem sermone consecutura ostentare mihi videtur litteris suis Dominatio Vestra Reverendissima, ea enim revera nec opto neque ambio, sed quod peritia sermonis huius consecuta, possem censeri et esse in rebus
AAWO, AB, D. 67, f. 183r
humanis perfectior. Bonam quidem partem illius intelligo, sed loqui ipse tantum nescio. Me gratiae Dominationis Vestrae Reverendissimae, ex animo commendo valereque illam diu sanam et felicem vehementer desidero.
Eiusdem Dominationis Vestrae Reverendissimae servitor Albertus Kiewiensis canonicus Varmiensis
| |
5 | IDL 7056 | Ioannes DANTISCUS to Wojciech KIJEWSKI, [Löbau (Lubawa)], 1534-08-04 Letter lost |
Letter lost, reconstructed on the basis of IDL 1213: Accepi litteras Dominationis Vestrae Reverendissimae quarta Augusti mensis praesentis ad me datas |
| |
6 | IDL 1213 | Wojciech KIJEWSKI to Ioannes DANTISCUS, Cracow (Kraków), 1534-08-15 |
received [1534]-09-01
Manuscript sources: 1 | fair copy in Latin, BCz, 247, p. 203-210
| 2 | register with excerpt in Latin, English, 20th-century, CBKUL, R.III, 32, No. 498
|
Auxiliary sources: 1 | register in Polish, 20th-century, B. PAU-PAN, 8247 (TK 9), f. 613
|
Prints: 1 | AT 16/2 No. 411, p. 68-69 (Polish register) | 2 | DE VOCHT 1961 No. DE, 293, p. 407 (English register) |
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
BCz, 247, p. 210 Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino ⌊Ioanni Dei gratia episcopo Culmensi⌋, domino colendissimo
BCz, 247, p. 203 Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine colendissime. Obsequiorum meorum et mei ex animo commendationem.
Accepi ⌊⌋ Dominationis Vestrae Reverendissimae 1534-08-04⌊quarta Augusti1534-08-04⌋ mensis praesentis ad me datas, ex quibus intellexi dominum ⌊Ioannem Campensem⌋ Dominationi Vestrae Reverendissimae nonnulla, quae ille ex me audivit, ⌊⌋ subindeque materiam ei scribendi ad me dedisse.
Non eo, Reverendissime Domine, mi inficias me coram domino ⌊Campensi⌋ eo tempore, quo ille superinscribed⌈illeille superinscribed⌉, sequens reverendissimum ⌊dominum meum⌋ ex ⌊Petricovio⌋ ⌊Cracoviam⌋, mecum uno plaustro unoque contubernio utebatur, inter confabulandum de Vestra Dominatione Reverendissima mentionem fecisse, verum id ipsum non animo traducendi aut insimulandi illam a me tum factum fuisse, sed quia optabam ab eo fieri certior, an ea, quae partim litteris, partim etiam narratis amicorum huc perferebantur de austeritate et vehementia quadam Dominationis Vestrae Reverendissimae, vera essent. Quaerebam itaque ex domino ⌊Campensi⌋, an gratia in me Dominationis Vestrae Reverendissimae retro abiisset ipsaque titulari canonicatu in ⌊sua ecclesia⌋ me destituisset, necne. Quod enim me destituerit, id didiceram superinscribed⌈didiceramdidiceram superinscribed⌉ primum relatu nonnullorum militarium de ⌊terra Culmensi⌋, deinde vero de quodam iuvene, qui ex ⌊Culmse⌋ attulerat ⌊huc⌋ domini olim ⌊Crapicii⌋ canonici Culmensis pecuniam superinscribed⌈pecuniampecuniam superinscribed⌉ in urbem ⌊Romam⌋ transmittendam. BCz, 247, p. 204
Declaraveram etiam domino ⌊Campensi⌋ esse in ⌊terris Prussiae⌋ quosdam amicos et fautores meos, quos et ego diligerem fa hidden by binding⌈[fa]fa hidden by binding⌉miliarissime on the margin⌈miliarissimemiliarissime on the margin⌉, et ipsi me non vulgaribus beneficiis fuerint prosecuti hidden by binding⌈[ti]ti hidden by binding⌉, qui a Vestra Dominatione Reverendissima se affectos iniuria nedum apud me aliosque, verum etiam apud reverendissimum ⌊dominum meum⌋ per valde lugubres epistulas suas quererentur utque, quod verum est, fatear, non dissimulavi hoc loco apud dominum Campensem me vento commiserationis impulsum iussumque etiam officio, dolori quoque meo vela dedisse, eatenus tamen, ut Vestram Dominationem Reverendissimam ne minimo quidem verbo ob hoc perstrinxerim aut quidquam de illa pronuntiaverim, quod asperum sinistrumque videretur, hoc solum in votis habens praecipuis, ut hoc, quicquid hidden by binding⌈[d]d hidden by binding⌉ esset dissidii Dominationi Vestrae Reverendissimae cum illis ipsis fautoribus et benefactoribus meis, quantum fieri posset, citissime vanesceret. Id quod fore futurum mihi summo solacio affirmabam.
Dixi item domino ⌊Campensi⌋ cedere mihi in admirationem, quod, cum ceteri ferme omn hidden by binding⌈[n]n hidden by binding⌉es hidden by binding⌈[s]s hidden by binding⌉ domini ⌊terrarum istarum⌋ consiliarii, quotiens ablegarent nuntios suos vel ad ⌊maiestatem regiam⌋, vel ad ⌊dominum meum⌋ reverendissimum, me, quem simul inservitorem hidden by binding⌈[m]m hidden by binding⌉ BCz, 247, p. 205 suum esse compellarent verbis aliquot, ex quibus cognoscere possem eorum in me gratiam, sola Reverendissima Dominatio Vestra hoc genus officii a me subduceret, ex eoque conicerem non esse mihi locum aliquem in eius gratia. Verum absit, quod ego, humilis et parvae admodum sortis homo salutandi mei officium requirere in illa deberem, neque enim sum adeo expers humanarum rerum, ut nesciam, quem a quo salutari conveniat, quive sit tenor et norma istiusmodi fumi, quo totam olere aulam Vestra Dominatio Reverendissima non ignorat atque adeo multos annos experta est. Me autem eiusmodi natura finxit, ut nedum fastidiam, verum etiam horrescam salutationes et blanditias aulicas maxime frequentes, quibus plerumque vix inest mica veri affectus. Quare non putet, velim, Dominatio Vestra Reverendissima me voracem esse salutationum, cum illae stomacho meo non arrideant.
Redeo autem ad illud, quod sum fassus, me videlicet superinscribed⌈videlicetvidelicet superinscribed⌉ fautoribus meis dolorem impertiisse. Si Dominatio Vestra Reverendissima factum hoc meum summa sapientia sua examinare dignabitur, non dubito, quin me culpa omni vacare prorsus pronuntiabit. Quid namque aliud suscipiendum mihi esset, quam dolere una cum BCz, 247, p. 206 his, qui multis argumentis suum in me amorem comprobarunt, qui commodis et ornamentis meis numquam defuerunt, qui superinscribed⌈quiqui superinscribed⌉ denique tantam sui copiam mihi hidden by binding⌈[i]i hidden by binding⌉ semper praestiterunt, ut vix quispiam ex eorum consanguineis minus quam ego in eis desideraverit. Non hidden by binding⌈[on]on hidden by binding⌉ dico, quod non amarem quoque Dominationem Vestram Reverendissimam, quem hidden by binding⌈[m]m hidden by binding⌉ revera et amo, et plurimi facio, sed, quia illis ius est in me veterioris amoris, non licuit mihi memet hidden by binding⌈[t]t hidden by binding⌉ retexere et, quibus multa sum de me pollicitus, una cum eis vicem eorum non deplorare. Quod vero non scripsi umquam Dominationi Vestrae Reverendissimae, quinam sint illi, qui eam querelis suis sunt exsecuti, id consulto feci meo iudicio. Malui namque intra saepta sil[...] hidden by binding⌈[...][...] hidden by binding⌉ consistere, quam ignem ardentem exagitare.
Quare rogo Dominationem Vestram Reverendissimam impensius, ut institutum et factum hoc meum boni consulere mihique adscribed⌈queque adscribed⌉, quod superinscribed⌈quodquod superinscribed⌉ iussus officio de illa cum domino ⌊Campensi⌋ expostulaverim, ad hunc modum, uti scripsi, veniae suae beneficium concedere dignetur. Nisi compertum haberem Dominationem Vestram Reverendissimam humanas actiones affectuum arbitrio et non summa sapientia expendere solere hocque amplius esse illa BCz, 247, p. 207 non solum non difficilem, sed etiam omnibus obviam et expositam plenamque humanitate, profecto alio scribendi genere quam hoc, cui materia est superinscribed⌈estest superinscribed⌉ pura ac sincera confessio mea, illi ad eius ⌊⌋ respondissem. Nunc, quia Reverendissimam Dominationem Vestram summa sapientia praeditam esse certo scio, malui in sinum illius, quod verum est, deponere potius, quam diverticulis et flexiloquiis litteras infarcire.
Quod Reverendissima Dominatio Vestra consanguineis meis causa mea benignam se exhibet, ago habeoque illi pro hac singulari et numquam per me merita gratia, quas exiguitas mea potest, immortales gratias. Studeboque illi hoc eius beneficium pro modulo virium mearum semper demereri. Id vero, quod imbecillitate mea cessaverit Dominus Deus, supplere dignetur.
Coram reverendissimo ⌊domino et benefactore meo⌋ non opus est commendare magis Dominationem Vestram Reverendissimam, quae non ignorat, quantum locum gratiae apud illum obtineat. Pro declarando tamen frequentius BCz, 247, p. 208 Reverendissimae Dominationis Vestrae in ⌊illum⌋ studio non negligam per omnem occasionem facere id, quod dignum mandatis mihi a Vestra Dominatione Reverendissima partibus fuerit.
Afflictabatur autem ⌊dominatio sua⌋ reverendissima longo tempore gravi admodum aegritudine adeo, ut vix medici ipsi furtim inter se mussantes de summa valetudinis desperaverint. Iam tamen, Deo sint gratiae, morbus ita fractus et comminutus est, ut nullos impetus eius metuamus. Brevique ⌊dominatio sua⌋ reverendissima prodibit in publicum abiecto languore, qui adhuc in membris morbo defatigatis manserat quique vanescit in dies. Quodsi, quod abominor, de ⌊sua dominatione⌋ reverendissima quidpiam tristius magisque adversum accidisset, mihi profecto negligentius vivendum fuisset hidden by binding⌈[t]t hidden by binding⌉. Causa a nemine palpari non potest.
Quod superest, rogo, ut Vestra Dominatio Reverendissima BCz, 247, p. 209 me gratia sua prosequatur, habitura ex me inservitorem sibi semper benevolum et paratum. Qui etiamsi, quod absit, aversari vellem ab eius gratia, certe auctoritas reverendissimi ⌊domini mei⌋ cogeret me ad suscipienda augendaque ea omnia, quae a Vestra Dominatione Reverendissima mihi imperarentur.
Valeat felicissime cum suis omnibus Dominatio Vestra Reverendissima et de me id, quod de quoque sibi devinctissimo, semper polliceatur.
Vestrae Dominationis Reverendissimae servitor ⌊Albertus Kiewski⌋ decanus Sandecensis, canonicus Wladislaviensis et Warmiensis
| |
7 | IDL 7368 | Ioannes DANTISCUS to Wojciech KIJEWSKI, Löbau (Lubawa), 1534-12-18 Letter lost |
received Kielce Letter lost, mentioned in IDL 4539: ad me quoque suas per eum dederit litteras |
| |
8 | IDL 7369 | Ioannes DANTISCUS to Wojciech KIJEWSKI, 1534-09-01 — 1534-12-18 Letter lost |
Letter lost, mentioned in IDL 4539: ex prioribus litteris Dominationis Vestrae Reverendissimae intellexeram me non esse exclusum de ecclesia illius Culmensis, sed esse me actu verum Dominationis Vestrae Reverendissimae canonicum |
| |
9 | IDL 4539 | Wojciech KIJEWSKI to Ioannes DANTISCUS, Kielce, 1535-01-01 |
received [1535]-01-09
Manuscript sources: 1 | fair copy in Latin, AAWO, AB, D. 5, f. 105 + f. [1] missed in numbering after f. 105
|
Auxiliary sources: 1 | register in Polish, 20th-century, B. PAU-PAN, 8248 (TK 10), f. 3
|
Prints: 1 | AT 17 No. 6, p. 17 (Polish register) |
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
AAWO, AB, D. 5, f. 105r Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine colendissime. Praemissa servitutis meae in gratiam Dominationis Vestrae Reverendissimae simplici ac sincera commendatione.
Ago habeoque Dominationi Vestrae Reverendissimae immortales gratias, quod mittens ⌊huc⌋ ad reverendissimum ⌊dominum meum⌋ hunc suum famulum ad me quoque suas per eum dederit ⌊⌋, summae gratiae Dominationis Vestrae Reverendissimae in me indices. Quam, ut ego in dies magis magisque demerear cumulatioremque mihi redderem,
cf. Plin. Ep. 2.16.2 ⌊legem iam ante mihi dixicf. Plin. Ep. 2.16.2 ⌋. Gaudeo subsedisse iam dissidia et adversitates, quibus Dominatio Vestra Reverendissima nullo suo merito ac praeter aequum et fas petebatur ab iis, a quibus minime debuit. Non dubitoque, quin deinceps Vestra Dominatio Reverendissima, superatis hisce procellulis, felicissimos dies transiget. Quod, ut fiat, Dominus Deus faxit. Reverendissimus ⌊dominus meus⌋ valet iam, Deo sit gratia, non incommode utque valetudo dominationis suae reverendissimae longa aegritudine concussa magis consolidaretur, in hanc solitudinem secessit, in qua ad festa usque 1535-03-28⌊Paschae1535-03-28⌋ immorari instituit, ne, si in ⌊urbe⌋ esset, negotiorum fluctibus impedita valetudini suae nequiquam indulgeret. Ceterum ex ⌊⌋ Dominationis Vestrae Reverendissimae intellexeram me non esse exclusum de ⌊ecclesia illius Culmensis⌋, AAWO, AB, D. 5, f. 105v sed esse me actu verum Dominationis Vestrae Reverendissimae canonicum. Pro quo Dominationis Vestrae Reverendissimae beneficio ago habeoque illi magnas gratias et promereri studebo modis omnibus, quatenus virium mearum imbecillitas ferre poterit. Hoc solum rogo Dominationem Vestram Reverendissimam, ut me diplomate necessario in eo ipso canonicatu firmare dignaretur. Rogarem etiam, quod et florenos aliquot annuos ex mensa sua illic adiceret, si non esset mihi cognitum Vestram Dominationem Reverendissimam debitis esse obnoxiam et alioqui ⌊episcopatum Culmensem⌋ exiliorem esse in suis proventibus, quam ut superinscribed⌈utut superinscribed⌉ liberalitati genuinae Dominationis Vestrae Reverendissimae sufficere posset. Quare, cum non videatur relicta esse mihi iusta petendi ratio, facile civilitati et modestiae in hoc pareo. Christus Ihesus concedat Dominationi Vestrae Reverendissimae hunc novum annum faustum et felicem eamque salvam et sospitem cum suis omnibus quam diutissime conservet.
Ex ⌊Kyelce⌋, die prima Ianuarii anno Domini 1535.
Eiusdem Dominationis Vestrae Reverendissimae servitor ⌊Albertus Kiewiensis⌋
| |
10 | IDL 1325 | Wojciech KIJEWSKI to Ioannes DANTISCUS, Kielce, 1535-06-30 |
received [1535]-07-05
Manuscript sources: 1 | fair copy in Latin, AAWO, AB, D. 4, f. 52-53
|
Auxiliary sources: 1 | register in Polish, 20th-century, B. PAU-PAN, 8248 (TK 10), f. 69-70
|
Prints: 1 | POCIECHA 4 p. 418-419 (excerpt) | 2 | AT 17 No. 370, p. 480 (Polish register) |
|
| |
11 | IDL 7058 | Ioannes DANTISCUS to Wojciech KIJEWSKI, Löbau (Lubawa), 1535-12-10 Letter lost |
Letter lost, reconstructed on the basis of IDL 1401: Accepi litteras Dominationis Vestrae Reverendissimae X-a Decembris, mensis praeteriti, ex arce Lubaviensi ad me datas |
| |
12 | IDL 1401 | Wojciech KIJEWSKI to Ioannes DANTISCUS, Cracow (Kraków), 1536-01-15 |
received [1536]-02-08
Manuscript sources: 1 | fair copy in Latin, BCz, 247, p. 249-252
|
Auxiliary sources: 1 | register in Polish, 20th-century, B. PAU-PAN, 8248 (TK 10), f. 155
|
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
BCz, 247, p. 252
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino ⌊Ioanni Dei gratia episcopo Culmensi⌋, domino colendissimo
BCz, 247, p. 249
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine colendissime.
Servitutis meae in gratiam Dominationis Vestrae Reverendissimae commendationem.
Accepi ⌊⌋ Dominationis Vestrae Reverendissimae 1535-12-10⌊X-a Decembris mensis praeteriti1535-12-10⌋ ex ⌊arce Lubaviensi⌋ ad me datas, quibus scribit, ut dominum ⌊Bogusch⌋ amice commonerem, ne a promisso suo declinet, quin pactam centum aureorum pensionem integram, ex proventibus ecclesiae parrochialis in ⌊Golambya⌋ debitam, domino ⌊Georgio Hegel⌋, uti receperat, consignet, domino vero ⌊Andreae Thanczinski⌋ pro superinscribed⌈propro superinscribed⌉ raptu decimarum per eum commisso actionem iudiciariam instituendam curarem, ut qui munere procuratorio fungar.
Scire dignetur Dominatio Vestra Reverendissima dominum ⌊Bogusch⌋, simulatque ⌊reverendissimo domino⌋ olim nostro 1535-11-21⌊sepultura peracta est1535-11-21⌋, in aulam regiam sese contulisse ob eamque rem mihi facultatem omnem mandata Dominationis Vestrae Reverendissimae illi exponendi in praesentia praesto esse non posse. Mittam vero ⌊illi⌋ propediem ⌊⌋ Dominationis Vestrae Reverendissimae ad eum scriptas atque ita prospiciam, ut illi sine mora reddantur.
Quod autem attinet munus procurationis, quod Vestra Dominatio Reverendissima in me collocatum esse ab se scribit, de hac re on the margin⌈rere on the margin⌉ mihi compertum est prorsus nihil mirorque plurimum, quonam pacto venerit in mentem Dominationis Vestrae Reverendissimae opinio istius institutionis, quam revera in personam meam contulerit numquam. Non eo quidem infitias dixisse Dominationem Vestram Reverendissimam in aedibus domini ⌊custodis Cracoviensis⌋ se instituere me destinasse procuratorem, me tum, quominus id faceret, aliquot repetitis vicibus reclamante, veneratque paulo post publicus notarius per dominum ⌊Bogusch⌋ ad excipiendum eius institutionis actum paratus, sed qui posthac a Vestra Dominatione Reverendissima aliis intenta per oblivionem neglectus taedioque longae exscpectationis defessus, re infecta discesserat. Quod ipsum ita esse, ipsemet hodie hic mihi{t} retulit.
Sed alioqui, si Reverendissima Dominatio Vestra me constituisset, ne quidquam constituisset, non enim esset tutum mihi conflictari rite cum hominibus mundanis, praecipue vero BCz, 247, p. 250 cum his, qui sunt et potentes, et valde difficili ac propemodum spinoso ingenio, quique omnia, quae agunt, non ad ratio hidden by binding⌈[io]io hidden by binding⌉nis, sed affectuum suorum normam revocant.
Domino autem ⌊Bogusch hidden by binding⌈[h]h hidden by binding⌉⌋, amico meo, non possum bonas reponere gratias, qui studet hidden by binding⌈[t]t hidden by binding⌉ me intermiscere hisce negotiis suis, ex quibus non parva invidia hominum, ne dicam capitis periculum, conflari mihi hidden by binding⌈[i]i hidden by binding⌉ posset, neque enim cepit me adhuc oblivio, quid is dominus ⌊Tanczinski⌋, cum quo ille me protrudere vult in harenam, domino olim Gamratho, fratri moderni domini ⌊episcopi Premisliensis⌋, fecerat hidden by binding⌈[t]t hidden by binding⌉, inflexerat namque illi vulnera aliquot in hospitio suo sedenti et nihil tale suspicanti. Sed facit dominus ⌊Bogusch⌋ instar hidden by binding⌈[ar]ar hidden by binding⌉ catti, de quo vulgo iactatur proverbium: qui amet quidem quidem piscem, sed non vult tangere flumen. Ita ⌊ille⌋ quoque cupit habere ex arenda lucrum, operam autem reicit in alios. Rogo ergo, quo possum, obnixius Reverendissimam Dominationem Vestram, non velit mihi procuratorii istius negotium demandare, siquidem ex ipsa plo[...] hidden by binding⌈[...][...] hidden by binding⌉ne perspicere potest, quam non sit tutum mihi id exequi, praesertim mortuo iam ⌊reverendissimo domino⌋, olim patrono et benefactore meo, cuius auctoritatis lenocinio omnia reddebantur mihi tutiora. Quacumque vero in re alia uti opera mea valuerit, paratum me semper ac benevolum inveniet Vestra Dominatio Reverendissima, modo fiat hidden by binding⌈[iat]iat hidden by binding⌉ eiusmodi, quae tuto et salvo capite fortunulisque meis confici hidden by binding⌈[i]i hidden by binding⌉ a me possit.
Nova haec apud nos habentur. ⌊Thurcum⌋, ingenti clade accepta in ⌊Persia⌋, reverti in ⌊Europam⌋ constans fama habet; ⌊Barbarossam⌋ spoliata insula ⌊Maiorica⌋ ⌊Constantinopolim⌋ ingressum opperire illic ⌊Thurcum hidden by binding⌈[um]um hidden by binding⌉⌋. BCz, 247, p. 251 ⌊Caesarem⌋ catholicum per tres cardinales a ⌊pontifice Romano⌋ vocatum esse ⌊[Ro]mam on the margin⌈Ro hidden by binding⌈[Ro]Ro hidden by binding⌉mam[Ro]mam on the margin⌉⌋ ad sacra Natalis Domini proxima scribitur ex ⌊Italia⌋. In ⌊Hungaria⌋ autem pacem perpetuam coivisse, sed quibus condicionibus, nondum est evulgatum.
Cristus Ihesus conservet Dominationem Vestram Reverendissimam in sua gratia quam diutissime sospitem ac felicem. Cuius gratiae me rursus diligentissime commendo.
Eiusdem Dominationis Vestrae Reverendissimae servitor obsequentissimus ⌊Albertus Kiewski⌋, canonicus Wladislaviensis et Warmiensis
| |
13 | IDL 1414 | [Ioannes DANTISCUS] to [Wojciech KIJEWSKI], Löbau (Lubawa), 1536-02-18 |
Manuscript sources: 1 | office copy in Latin, in secretary's hand, BCz, 244, p. 72-73
|
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
BCz, 244, p. 72
Venerabilis Domine, frater et amice carissime. Salutem et felicitatem.
Ex ⌊⌋ Dominationis Vestrae 1536-01-15⌊XV Ianuarii1536-01-15⌋ ⌊Cracoviae⌋ datis intellexi omissum esse id, quod animo conceperam, Dominationem Vestram in exitu a nobis ms. vobis(!)
⌈nobisnobis ms. vobis(!)
⌉ procuratorio munere onerare, quae negligentia ex celerita hidden by binding⌈[a]a hidden by binding⌉te abitionis meae commissa est. Cum sic res cecidit, gratum mihi est, quod ea in re Dominationem Vestram non molestaverim. Inveniendum aliud est medium, quo cum spinoso hoc homine negotium hoc geratur. Dominus ⌊Bohus⌋ non admodum honeste mecum egit, qui verbo promisit centum aureos domino ⌊Georgio Hegel⌋ se daturum et deinde mihi scripsit se dimidium huius summae, hoc est quinquaginta aureos, iam ipsi domino Hegel solvisse, cum hidden by binding⌈[um]um hidden by binding⌉ ne assem quidem hucusque dederit. Quam hoc illum deceat, obscurum non est. Longe illi consta<n>tiorem mentem fuisse mihi hidden by binding⌈[i]i hidden by binding⌉ persuaseram etc.
Scribit Dominationi Vestrae dominus ⌊Gluchowszki⌋ in negotio suo pecuniario, cui, quaeso, quantum potest, adsit, ut assequi possit a Romanensibus, quod non sine illius iniuria per tantas BCz, 244, p. 73 moras detinetur. Pro novis Dominationi Vestrae gratias habeo. Apud nos alia non sunt, quam quod verendum est, ne durius bellum inter contendentes pro ⌊regno Daniae⌋ pro futuro vere maritimam commerciorum navigationem impediens recrudescat etc. Dominationem Vestram una cum carissimo amico meo, domino custode Cracoviensi, qui mihi non . rescripsit cumque eius tota domo optime et feliciter valere opto ex animo.
⌊Lubaviae⌋, XVIII Februarii, anno Domini Mo-D XXXVI.
| |