Letter #115
Crisostomo COLONNA to Ioannes DANTISCUSs.l., [1516, end of the year]
Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Domine Iohannes
Nomen meum, quod pro humanitate vestra scire cupitis, Chrysostomus est. Sum a secretis illustrissimae dominae ducissae Mediolani. Dico illam ducissam Mediolani titulo tenus, nam regno suo iam pridem spoliata non minus affinium fraude quam vi hostili. Haec ex inclita Aragonia familia genus ducit. Filia fuit serenissimi regis Neapolitani Alfonsi secundi et coniunx illustrissimi Ioannis Galiatii iam defuncti ducis Mediolani, ex quo filiam, quam nunc unicam habet, suscepit. Huic puellae nomen est domina Bona Sfortia. Annum iam primum supra vicesimum nata. Eius mater, de qua supra, nunc dux est Barii et princeps Rossani in regno Neapolitano. Haec sunt, quae de me ac de meis principibus pro nostra amicitia te edocendum censui.
Vale et me posthac tuorum amicorum indici subscribe. Iterum vale et semper.
Christostomus tuus, quicquid est
Annotation in the hand of Dantiscus:
Domina dux Bona Sforcia habet partem in ducatu Mediolani et est vera heres, habet etiam partem in dominio Cremonensi. Mater habet XX m[ilia] ducatorum et nisi unicam filiam, dotem centum milium ducat[orum], 50 milia secum feret, reliquum in duobus annis solvetur. Mundum muliebrem taxat centum milium ducatorum, doctissima est, form[osa], sanguineae complexionis, mediocris statura, non macilenta, n[ec] pinguis, mansuetissima, 4 libros Vergilii, multas Cicer[onis] epistulas, epigrammata varia, Italica multa Petra <r> che sc[it] memoriter, doctissime scribit et loquitur. Si quicquam D[eo] volente futurum est boni necne, sciat quam primum caesar.
Chrisostomus Columnens[is].