Nomen meum, quod pro humanitate vestra scire cupitis, Chrysostomus est. Sum a secretis illustrissimae dominae ⌊ducissae Mediolani⌋. Dico illam ⌊ducissam Mediolani⌋ titulo tenus, nam regno suo iam pridem spoliata non minus affinium fraude quam vi hostili. Haec ex inclita Aragonia familia genus ducit. Filia fuit serenissimi regis Neapolitani Alfonsi secundi et coniunx illustrissimi Ioannis Galiatii iam defuncti ducis Mediolani, ex quo ⌊filiam⌋, quam nunc unicam habet, suscepit. Huic puellae nomen est domina ⌊Bona Sfortia⌋. Annum iam primum supra vicesimum nata. Eius ⌊mater⌋, de qua supra, nunc dux est Barii et princeps ⌊Rossani⌋ in regno Neapolitano. Haec sunt, quae de me ac de meis principibus pro nostra amicitia te edocendum censui.
Vale et me posthac tuorum amicorum indici subscribe. Iterum vale et semper.
Annotation in the hand of Dantiscus:
Domina dux ⌊Bona Sforcia⌋ habet partem in ⌊ducatu Mediolani⌋ et est vera heres, habet etiam partem in dominio Cremonensi. ⌊Mater⌋ habet XX m[ilia] ducatorum et nisi unicam ⌊filiam⌋, dotem centum milium ducat[orum], 50 milia secum feret, reliquum in duobus annis solvetur. Mundum muliebrem taxat centum milium ducatorum, doctissima est, form[osa], sanguineae complexionis, mediocris statura, non macilenta, n[ec] pinguis, mansuetissima, 4 libros ⌊Vergilii⌋, multas ⌊Cicer[onis]⌋ epistulas, epigrammata varia, Italica multa Petra
<r>
che sc[it] memoriter, doctissime scribit et loquitur. Si quicquam D[eo] volente futurum est boni necne, sciat quam primum caesar.
⌊Chrisostomus Columnens[is]⌋.