Letter #115
Crisostomo COLONNA to Ioannes DANTISCUSs.l., [1516, end of the year]
Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Domine Iohannes
Nomen meum written over s⌈smm written over s⌉, quod pro humanitate vestra scire cupitis, Chrysostomus est. Sum a secretis illustrissimae dominae ducissae Mediolani. Dico illam ducissam Mediolani titulo tenus, nam regno suo iam pridem spoliata non minus affinium fraude quam vi hostili. Haec ex inclita Aragonia familia genus ducit. Filia fuit serenissimi regis Neapolitani Alfonsi secundi et coniunx illustrissimi Ioannis Galiatii iam defuncti ducis Mediolani, ex quo filiam, quam nunc unicam habet, suscepit. Huic puellae nomen est domina orig. domna⌈dominadomina orig. domna⌉ Bona Sfortia. Annum iam primum supra vicesimum nata. Eius mater, de qua supra, nunc ducatu dux est Barii et princeps Rossani in regno Neapolitano orig. Neapolitanoi⌈NeapolitanoNeapolitano orig. Neapolitanoi⌉. Haec sunt, quae de me ac de meis principibus pro nostra amicitia te edocend written over s⌈sdd written over s⌉um censui.
Vale et me posthac posthac tuorum amicorum indici subscribe. Iterum vale et semper.
Christostomus tuus, quicquid est
Annotation in the hand of Dantiscus:
Domina dux Bona Sforcia habet partem in ducatu Mediolani et est vera heres, habet etiam partem in dominio Cremonensi. Mater habet XX milia text damaged⌈[ilia]ilia text damaged⌉ ducatorum et ni(si) unicam filiam, dotem centum milium ducatorum text damaged⌈[orum]orum text damaged⌉, 50 milia secum feret, reliquum in duobus annis solvetur. Mundum muliebrem taxat centum milium ducatorum, doctissima est, formosa text damaged⌈[osa]osa text damaged⌉, sanguineae ms. sanguinei(!) ⌈sanguineaesanguineae ms. sanguinei(!) ⌉ complexionis, mediocris statura, non macilenta, nec text damaged⌈[ec]ec text damaged⌉ pinguis, mansuetissima, 4 libros Vergilii, multas Ciceronis text damaged⌈[onis]onis text damaged⌉ epistulas, epigrammata varia, Italica multa Petra<r>che scit paper damaged⌈[it]it paper damaged⌉ memoriter, doctissime scribit et loquitur. Si quicquam Deo text damaged⌈[eo]eo text damaged⌉ volente futurum est boni necne, sciat quam primum caes(ar).
Chrisostomus Columnensis paper damaged⌈[is]is paper damaged⌉.