Sub finem Maii ⌊princeps ac dominus meus⌋ a sacratissima ⌊caesarea maiestate⌋ etc. legatus missus est in ⌊Daniam⌋, verum propter bellicos, quos ⌊Lubecenses⌋, neglecto paulo ante percusso foedere, contra fas et aequum contra ⌊Holsatiae ducem⌋ excitaverant tumultus, in itinere aliquandiu subsistere coactus, rebus intentatis rediit. Cui ad X Kalendas Iulii redeunti et in ⌊Vörden⌋ exsistenti Reverendissimae et Illustrissimae Dominationis Vestrae redditae sunt litterae. Quod vero hactenus non respondit, una causa est, quod Reverendissimae Dominationis Vestrae cubicularius iam abierat, altera, quod post reditum illum suum fuit semper occupatus dixitque mihi se, ubi cubicularius redierit, responsurum.
Non censui ego tacendum tam diu ad eas, quas mihi Reverendissima Dominatio Vestra scribere dignata est. Exilui enim gaudio, cum signum tantum litterarum inspicerem atque postquam litteris iam apertis certo mihi constaret, quod antea audiveram tantum et subdubius speraveram, magis gaudere coepi, litteris autem lectis maximas cepi voluptates, primo ex Reverendissimae Dominationis Vestrae in me singulari benevolentia, deinde ex magnifici et generosi domini ⌊Ioannis a Werden⌋ etc. (quem satis observare nunquam potero) in perferendis et transmittendis litteris fide et diligentia. Vix arbitr[o]r aliquem posse reperiri, in quo tam variae et magnae dotes una elucescerent atque utinam vel ipse rex esset, vel sui similes ubique regnarent, quem qu[anto] magis interioribus meis oculis intueor, tanto magi[s] admiror, veneror et suspicio
Rogo Reverendissimam Dominationem Vestram, u[t] suam, quam sponte erga me concepit, benevolentiam ab illo mihi impetret, ut eam augeat et diutissime conservet, ego in ipso vicissim observando numquam quicquam praetermittam.
Bellicorum autem tumultuum, de quibus in initio scripsi, auctor fert[ur] ⌊Anglorum rex⌋ fuisse, qui ⌊Daniae regnum⌋ iam diu ambivit, verum sua falsus est spe, quam ⌊comes ab Oldenburg⌋, captivi ⌊regis Christierni⌋ consanguine[us], omnem abstulit. Magnum enim concitavit popular[ium] tumultum ⌊regnumque Danicum⌋ cum exercitu intravi[t] et ⌊Coppenhagen⌋ occupavit.
⌊Monasterien[ses]⌋ adhuc resistunt neque in hunc diem potuerunt expugnari. ⌊Bruxellae⌋ omnia sunt laeta. ⌊Regina⌋ pulchre convaluit.
Eramus sub adventu landgra[vi] tristiores, nunc nullum de illo verbum audio. Haec prae[ter], non usque adeo multa, quae Reverendissimae Dominationi Vestrae scribam, habeo, nisi quod ⌊Cochlenium⌋ et ⌊Gemmam⌋ statim post meum reditum salutavi, quorum uterque magnis distentus occupationibus hactenus nihil scribere potuerunt. ⌊Cochlenium⌋ semper monui, qui saepe respondit se facturum, ⌊Gemma⌋ autem noster, quod felix faustumque sit, paulo ante meum ab hinc discessum ⌊uxorem⌋ duxerat praesbiteri filiam, iuvenem, mediocriter formosam et parum dotatam, sibi autem mirifice placentem. ⌊Cui⌋ tam strenuam nunc dat operam, ut ⌊ipsum⌋ praeter illam nihil oblectet. ⌊Utriusque⌋ tamen ⌊⌋ tandem mihi traditas Reverendissimae Dominationi Vestrae mitto. Quam oro, ut pro singulari sua humanitate inanes meas litteras boni consulere dignetur, putabam enim quodvis potius me decere, quam penitus nihil respondere aut scribere Reverendissimae Dominationi Vestrae.
Cui me humillime et saepius commendo.