Letter #1205
Daniel MAUCH to Ioannes DANTISCUSLeuven (Lovanium), 1534-07-25
received [1534]-09-23 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo et illustrissimo Principi et Domino, domino Ioanni episcopo Culmensi et episcopatus Po paper damaged⌈[Po]Po paper damaged⌉mezaniensis administratori etc. [...] paper damaged⌈[...][...] paper damaged⌉ mihi colendissimo
Reverendissime et ilustrissime Princeps ac Domine, domine colendissime.
Sub finem Maii princeps ac dominus meus a sacratissima caesarea maiestate etc. legatus missus est in Daniam, verum propter bellicos, quos Lubecenses, neglecto paulo ante percusso foedere, contra fas et aequum contra Holsatiae ducem excitaverant tumultus, in itinere aliquandiu subsistere coactus, rebus intentatis rediit. Cui ad X Kalendas Iulii redeunti et in Vörden exsistenti Reverendissimae et Illustrissimae Dominationis Vestrae redditae sunt litterae. Quod vero hactenus non respondit, una causa est, quod Reverendissimae Dominationis Vestrae cubicularius iam abierat, altera, quod post reditum illum suum fuit semper occupatus dixitque mihi se, ubi cubicularius redierit, responsurum.
Non censui ego tacendum tam diu ad eas, quas mihi Reverendissima Dominatio Vestra scribere dignata est. Exilui enim gaudio, cum signum tantum litterarum inspicerem atque postquam litteris iam apertis certo mihi constaret, quod antea audiveram tantum et subdubius speraveram, magis gaudere coepi, litteris autem lectis maximas cepi voluptates, primo ex Reverendissimae Dominationis Vestrae in me singulari benevolentia, deinde ex magnifici et generosi domini Ioannis a Werden etc. (quem satis observare nunquam potero) in perferendis et transmittendis litteris fide et diligentia. Vix arbitro stain⌈[o]o stain⌉r aliquem posse reperiri, in quo tam variae et magnae dotes una elucescerent atque utinam vel ipse AAWO, AB, D. 4, f. 21v rex esset, vel sui similes ubique regnarent, quem quanto hidden by binding⌈[anto]anto hidden by binding⌉ magis interioribus meis oculis intueor, tanto magis hidden by binding⌈[s]s hidden by binding⌉ admiror, veneror et suspicio
Rogo Reverendissimam Dominationem Vestram, ut hidden by binding⌈[t]t hidden by binding⌉ suam, quam sponte erga me concepit, benevolentiam ab illo mihi impetret, ut eam augeat et diutissime conservet, ego in ipso vicissim observando numquam quicquam praetermittam.
Bellicorum autem tumultuum, de quibus in initio scripsi, auctor fertur hidden by binding⌈[ur]ur hidden by binding⌉ Anglorum rex fuisse, qui Daniae regnum iam diu ambivit, verum sua falsus est spe, quam comes ab Oldenburg, captivi regis Christierni consanguineus hidden by binding⌈[us]us hidden by binding⌉, omnem abstulit. Magnum enim concitavit popularium hidden by binding⌈[ium]ium hidden by binding⌉ tumultum regnumque Danicum cum exercitu intravit hidden by binding⌈[t]t hidden by binding⌉ et Coppenhagen occupavit.
Monasterienses hidden by binding⌈[ses]ses hidden by binding⌉ adhuc resistunt neque in hunc diem potuerunt expugnari. Bruxellae omnia sunt laeta. Regina pulchre convaluit.
Eramus sub adventu landgravi hidden by binding⌈[vi]vi hidden by binding⌉ tristiores, nunc nullum de illo verbum audio. Haec praeter hidden by binding⌈[ter]ter hidden by binding⌉, non usque adeo multa, quae Reverendissimae Dominationi Vestrae scribam, habeo, nisi quod Cochlenium et Gemmam statim post meum reditum salutavi, quorum uterque magnis distentus occupationibus hactenus nihil scribere potuerunt. Cochlenium semper monui, qui saepe(?) respondit se facturum, AAWO, AB, D. 4, f. 22r Gemma autem noster, quod felix faustumque sit, paulo ante meum ab hinc discessum uxorem duxerat praesbiteri filiam, iuvenem, mediocriter formosam et parum dotatam, sibi autem mirifice placentem. Cui tam strenuam nunc dat operam, ut ipsum praeter illam nihil oblectet. Utriusque tamen litteras tandem mihi traditas Reverendissimae Dominationi Vestrae mitto. Quam oro, ut pro singulari sua humanitate inanes meas litteras boni consulere dignetur, putabam enim quodvis potius me decere, quam penitus nihil respondere aut scribere Reverendissimae Dominationi Vestrae.
Cui me humillime et saepius commendo.
Ex Lovanio, VIII Kal(endas) Augusti anno MDXXXIIII-o.
Eiusdem Reverendissimae et Illustrissimae D(ominationi) or D(ominationis)⌈D(ominationi)D(ominationi) or D(ominationis)⌉ Vestrae deditissimus servitor Daniel Mauch Ulmensis, reverendissimi episcopi Brixinensis secretarius